Imágenes de páginas
PDF
EPUB

47. Certamina hastatorum, in quibus infestis mucronibus concurritur, deridebat, eaque ratione certantes apibus comparabat, quae aculeum habent tantummodo infestum, ceteris omnibus maxime conferant humanae vitae. Sic illos hastis necem intendere, ceterum arma, equum, sellam et reliqua omnia sic disponere, ut nullum vitae periculum timeri queat, magisque illos commendabat, qui iustis armis atque equo ad veram pugnam se exercent. Ista enim meditatione discere equitem insidere equum ac saepius ferire hostem, illa ad casum erudiri et ad leviter feriendum adversarium insuesci, dum quisque occurrenti vulneri cedere cogitat. Venationes servile opus et officium appellabat, eos autem ridiculos, qui omissis artibus, quibus hominibus prodesse debeant in civitate, feras sequantur in silvis.

48. Pulchritudinem, prout bono malove ingenio coniuncta esset, aut ornamentum aut perniciem dicebat. Nobilitatem quondam vel a sua vel a maiorum virtute hominibus contigisse, nunc vero a divitiis provenire. Dicenti, malam fortunam ostentandae virtutis. occasionem praebere, felicitatem ac virtutem Dei allegavit. Malum ingenium et ingratum mari comparabat, quod cum ex fluminibus ac fontibus aquarum dulcium vim paene infinitam recipiat in se, nunquam tamen saporem mutat. Viros prudentes sine eloquentia citharas sine chordis esse aiebat. Iudicem avarum praesentaneum ac venale venenum dixit, interdum pauperum calamitatem, quandoque etiam divitum mucronem appellabat. Garrulae nimium ac dicacis mulieris filio inepto et usque ad stuporem taciturno ait: in matre tua linguam reliquisti. Sepulturae quidem curam illos habere oportere, qui honeste vixissent, ceteros haud dignos fuisse, quorum essent aliquando corpora, nedum monumenta extarent. Ludicrarum artium magistros, tibicines, parasitos, assentatores et id totum genus hominum, quod per alienam intemperantiam levitatem suam exercet ac nutrit, aspernabatur neque unquam ad se admittebat dicens, illos, quos eiusmodi oblectant vanitates, suaviter ac veluti dormiendo perire, quippe talibus illecebris deleniti non sentiant, sine ulla bonarum rerum cura prius se ad mortem pervenisse, quam vivere intellexerint. Illos etiam maxime homines vitandos monebat, qui per obscoenas dicacitates risum a circumstantibus elicere pro urbanitate ducerent, a sorde enim verborum nutriri impudentiam; ipse si quando cuiuspiam petulantia non temperaret a linguae sordibus, non solum non ridebat, sed rubore etiam suffusus, indignationem pudoremque animi profitebatur. Ridiculos homines non risu, sed miseratione prosequendos, quod omissis bonis disciplinis vanissimis actionibus se mancipassent, sed neque audiendos spectandosve, aut, si omnino vitari non possent, semel tantummodo illis intendendum: abiecta prorsus et iacentia ingenia esse asseverans illa, quae dictis factisve aliquibus ludicris possent plus quam semel sine fastidio interesse.

49. Ebrietatem pro ingenii qualitate bona malave differre, ac prout ingenium foret, aut detestandam esse aut tolerandam. Nunquam tamen illi effuse indulsit, sed usque ad hilaritatem cum amicis, praesertim alienigenis, bibebat, idque nonnisi raro et cum summam ingenii lassitudinem sentiret, putabat enim ea ratione refocilari. Bibebat libentissime potionem, quae fit ex melle, quam domi sibi excoqui curabat, et cum id fieret, diligentissime circumspiciebat, ut mellis, aquae, ignis et ceterarum rerum modus decoctionis. rationi consentiret. Sed et vino, assuefactus in Ungaria, frequenter utebatur, parce tamen et nonnisi in prandio. Mensae modicus apparatus et sine argento praeter ligulas. Oleribus et leguminibus. maxime delectabur, nec minus avide pultes comedebat et caseum, seu quod iam senio dentes labefactati carnes conterere non poterant, seu frugalitatis studium fecerat earum rerum appetentiam et voluptatem, quas quotidie apponebat. Ieiuniis haud frequenter indulgebat, seu macerando corpori senectutem, seu virtuti frugalem mensam sufficere putans. Id pro certo asseveraverim: cum de ieiunio admoneretur, Isaiae illud usurpabat «non tale ieiunium elegi, dicit Dominus». Prandendi cenandique locus aut tempus indiscriminatum, nisi cum aut aeris aut hospitum ratio coegisset, alias quandocunque et ubicunque appetitus provocabat, seu animi oblectatio suasisset, vel in publico vel in privato comedebat; nec plures quam duo pueri ministrabant. Nulli loco maiorem deberi reverentiam, quam mensae, nullum sanctiorem esse dicebat, quippe ibi mortales. inter se vitae communionem inire, qua una re nihil maius aut praestabilius esse potest; ac proinde non quemlibet passim ad mensam recipiendum, nec cuiusquam convivia frequentanda, sed gravissimo iudicio utrobique deligendum, cum quo vitam velis habere communem. Dormiendi nulla erat observantia praeterquam loci, nunquam nisi legendo somnum cepit. Erat iuxta lectum candelabrum, ferreis laminis ita circumsaeptum contra ignis pericula, ut candelas quacunque neglegentia vel cadentes vel deturbatas exciperet. Undique in lecto libri ac temere circumiacebant. Cubiculi nulla dispositio aut ornatus, sed confusa omnia mixtaque inter se, in scamnis ac pavimento acervatim arma, codices, edulia, ferramenta, vascula et quicquid est utensilium domesticorum. A qua rerum confusione satis abhorrens quidam monuit, quod ordinem ac distinctionem adhiberet; ille ait: ad eos, qui venales res habent, eam cautionem pertinere, ut facile, quae desiderentur ab emptoribus, promere possint, se vero nihil habere venale.

50. Modici erat somni semperque ante lucem surgebat atque orabat; divinis vero lectionibus absolutis, prout sese obtulisset liber, usque ad secundam diei horam legebat aut fabulas, aut historias, aut medicinas, aut rerum naturas. Nulla enim erat lectio, in qua praeter delectationem non inveniret aliquid, qued usui foret. A templo rediens ante prandium, apud quemcunque eum casus egisset, consistebat paulisper aut intra domum, aut pro foribus,

adeoque familiariter omnibus, tam viris quam feminis, congrediebatur, ut dederit occasionem plerumque pessimo cuique tam inexhaustam humanitatem suam maligne interpretandi. Fueruntque, qui eam vivendi libertatem aut libidinem aut ingenii vilitatem dicerent, cum natura et disciplina mirabili consensu in eum contulissent, quicquid magnum ingenium reddere potest, ad libidinem vero vires minime suppeterent non propter senium, sed ex naturali debilitate. Cum enim natura eum hominem veluti destinatum ad virtutem produceret, illius voluptatis sensum ademit, quem sciret omnibus bonis artibus inimicum; eiusmodi autem oblocutiones incredibili animi magnitudine contemnebat, quippe qui, optima conscientia sua contentus, tranquillitatem vitae suae popularibus laudibus semper praetulisset. Eadem, quae ante prandium, erat in meridie quoque lectio, conversatio, consessus, fabulatio familiaris, si per civitatem ambulasset. Cum diceretur sibi, quod exemplo plurimum noceret, nam, qui viderent ipsum feminis tam facile palamque congredi, prout sunt ingenia prona ad malum imitandum, ad easdem consuetudines se conferebant: ego, inquit, mihi ipsi vivo, sed neque mala ingenia bono exemplo emendantur, neque bonas mentes flagitiosorum facta corrumpunt.

51. Sed ut tanta probitas invenit inter suos, a quo carperetur, ita apud exteras gentes maximo in honore atque admiratione fuit, ut compertum est ex desiderio sui, quod in Ungaria reliquit. Sed et Bohemi miserunt, qui exploraret, utrum facta eius famae consentirent. Fuitque dissimulatus aliquot dies ipsorum nuntius in Danubiolo, qui, ubi plura comperisset de hominis virtute ac bonitate, quam quae fama circumferebat, illorum, a quibus mittebatur, verbis ad Pragensem ecclesiam instaurandam eum allicere conatus. est cum pollicitatione optimatum, qui bonis ecclesiasticis cessuros se asseverabant. Quam provinciam suscipere noluit, seu propter actatem corpori diffidens, seu, ne id, quod regi suo negaverat, Bohemis postea concessisse videretur, seu, quod potius crediderim, quietem senectuti suae destinatam interrumpere cavens; nuntium tamen liberaliter tractavit, nec sine muneribus dimisit.

52. Sed quod me mirare libeat: mira quadam novitate naturae sentiebat recreationem fessi ingenii post iracundiam, ideoque facile ac quodam consulto modo irascebatur usque ad obiurgationem familiae, quandoque etiam et in verbera prorumpebat. In ultima senectute stultitiam finxit, ut suorum consilia exploraret, et dies aliquot ea in simulatione permansit. Balnea et sudatoria raro frequentabat, quod naturae suae quodammodo adversari compererat. Raro aegrotavit, sed graviter et periculose, nunquam tamen medicum accersivit, herbarum sucis ac decoctionibus sibi ipsi succurrens, neque unquam sine libello,de viribus herbarum' iter fecit: adeo persuasum habebat simplicia efficaciora esse in medicinis, quam composita. Conservabat corpus citra aegritudines aut negata sibi Venus aut fistula, quae per crus dextrum noxios humores e toto

corpore educebat; cum enim vicesimum quintum annum ageret, vulnus allisione cruris acceperat, quod neglegens ac rudis cura in fistulam converterat, quam postea nunquam claudere voluit, dissuadentibus physicis, sed contra omnem tumorem ac dolorem plumbo, aqua et alumine mundissimam semper servavit. Itineri obeundo nunquam tempus elegit, sed ut casus ferebat, noctu aut die proficiscebatur, etiam in quacunque aeris intemperie.

53. Lucubrabat matutino tempore scribebatque ad amicos, nunquamque librario usus est. Carmini aptior erat, sed et prosam inter priscorum novorumque stilum tam cultam scripsit, ut non solum [inter] omnes illius aetatis scriptores in regione sua excelleret, sed etiam admirationi esset. Ceterum cum multa scriberet, nihil ex eis in manus aliorum emittebat, seu quod sibi ipsi scribendo non satisfaceret, seu quod, quae scribebat, inferiora dignitate sua videbantur. Historiae tantummodo de evocatione Vladislai regis ad regnum Ungariae ac eius expeditionibus contra Turcos, quam duobus libellis explicavit, amicis quibusdam copiam fecit, nonnullorum etiam epigrammaton, praesertimque eorum, quae contra Fanniam nostram per lusum iocumque scripsit, cum alias decus atque ornamentum civitatis suae ipsam profiteretur.

54. Fuit vero statura ultra iustam hominis mensuram procera et eleganti, corpore robusto et carne admodum molli; barba vero capilloque denso ac plano, oculis vivacissimis et claris, ut qui usque ad ultimam senectutem nullo adminiculo ad legendum uteretur, superciliis elevatis et spissis, nasoque ad grossitiem fastigato. In manibus peculiare robur habuit firmissimeque tenebat ea, quae semel apprehendisset. Ceterum cum pro corporis magnitudine manus egregia foret, aptissima et tereti proceritate digitorum honestabatur. Venter compositus, crura tenuiora, quam pro modo staturae; inter ambulandum rarenter adminiculo baculi utebatur, et nonnisi lubricitas itineris cogeret. In membris reliquis firmitas et aptitudo naturalis ad ultimum perseveravit, nullo aut incommodo aut foeditate senectutis deformata.

Non sibi, non alii cuipiam senectus sua gravis aliquando fuit et in paucis admodum humanae vitae necessariis alicuius unquam. ministerium desideravit, adeo semper corpus et membra omnia in potestate habuit, usque ad annum septuagesimum, ad quam aetatem prospere et tranquillo admodum cursu, cum haec scriberem, pervenerat; sed, si humanarum necessitatum ratio apud Deum erit, ad utilitatem generis humani ipsum totidem annos in eadem felicitate servabit. Vale.

2. Drzewicki o talencie historjograficznym Kallimacha (ok. 1504).

(Przedmowa do Kallimacha: Historia de his quae a Venetis tentata sunt, Persis ac Tartaris contra Turcos movendis, wyd. Haganoae 1533 k. M. 1—3).

Magnifico patricio et sapientissimo senatori Veneto, M. Antonio Mauroceno, Matthias Dreuitius Regis Alberti secretarius Salutem.

Defuncto paulo ante Casimiro Rege nostro, cum quinque ipsius filii superessent, habereturque consultatio de creando successore, minime ab initio idem consilium omnibus fuit. Quidam enim naturae ius atque ordinem sequendum arbitrantes, ad primogenitum se converterant. Nonnulli virtutem ac merita, quam magis nascendi felicitatem intuentes, Albertum malebant, quod iam tum bis regnum a Tartaris servasset, nec solum indole, sed magnis etiam ac praeclaris rebus gestis eminuerit. Alii vero quam plures suadebant, non quod ex causa aliqua regnaturo deberetur expendi, sed quid regno et iis, qui parituri essent, expediret, eumque deligendum potissime, sub quo viderentur commodius agitaturi. Sed, ut decuit, ad extremum aliis quibuscunque rationibus praeponderavit reverentia virtutis, simul et gratia meritorum, parique omnium consensu in fastigium paternae fortunae Albertum extulere. Hic paucos post dies consilia, ut fit, suorum exquirens, de foedere cum Turcis renovando, misit me ad Petrum de Bnyno, Episcopum Vladislaviensem, cuius fidem et potentiam in consulendo paternis rebus semper magno usui fuisse sciebat, ad se vero Regem declarandum studium simul et momentum maximum attulisse. Profectus igitur ad illum in Cuiaviam, cum offendissem legentem in historiis, quas Vincentius de rebus Polonorum edidit, ubi sententiam suam protulit de his, quae Regis nomine proposueram: Considerabam, inquit, mecum inter legendum, modo non temere cuiuslibet esse historiam conscribere, nec sine summa ratione apud antiquos id munus ab honestis viris, eisdemque sapientibus, multumque et diu in Repub. versatis usurpari consuetum. Sciebant enim acuta quidem et solertia ingenia, in quacunque fortunae sorte procreari solere, magna vero et capacia omnium, quae aut Respublicas aut regna constituunt, augent, ornant, substinent, oriri non posse, nisi ex natalium amplitudine, quae par foret scribendorum maiestati. Ad cognitionem autem et iudicium eorum, quae vel utiliter, vel honeste, aut contra in Repub. administrantur, non adeo inter scholasticos, ex philosophorum praescriptis, quam ex usu gerendis rebus perveniri. Quae ita esse vidi ex Vincentio. Nam licet ingenua, quia tamen tenui in familia simul natus, simul educatus, supra communia et usitata cogitationes atque animum minime attollere potuit, eamque ob rem minuta quaeque, ac propemodum sordida, consectatur. Si qua vero vel modice excellunt, ea quibus assuevit pro magnificis scribendo ducit mira

« AnteriorContinuar »