dominis desideratus fuerit, multo etiam milite ingentique sumptu assequi potuit. Hic profecto Alexander illius astri quod per somnum ea nocte vidi imaginem representat. Ipse a summo rerum omnium imperatore et conditore veluti celitus missus est, qui suppressa supersticiosa Scismaticorum religione universaque Scythia subacta, quamprimum sit per illustrem perditissimorum Tartarorum cladem et internicium ultra fines eorum perventurus. Ipse non diu post ut spero Mysia Thraciaque subacta ac Egypciis Syrisque oppressis patefaciet cunctis Christi fidelibus sanctam civitatem. Ipse quasi Alexander ille Macedo ad Gangem usque, vel ad illos potius usque Gangaridas quos Alexandro metui fuisse legimus, cum sua sempiterna gloria penetrabit. Sunt autem qui Alexandrum Regem Macedonie magnum illum eo magis laudandum censeant, quod alium neminem neque viderint nec audierint neque legerint, quem ulla cum illo liberalitatis ac munificentie vel magnitudine, vel splendore comparandum esse arbitrentur. Sed cogitanti mihi de hoc nostro principe et divinas eius inauditasque virtutes animo volutanti, non solum Alexander ille omnium litteris atque sermonibus celebratus plene absolere, sed omnis etiam humani generis memoria, omnis etas videtur indigna, que cum ullius nostri principis excellentie laudibus conferatur. Est profecto noster Alexander omni virtute illo et melior et ingentior. Illum enim vicia permulta comitabantur, hunc viro virtutes plures. Erat Alexander ille ebrius nonnunquam, hic sobrius semper. Impudicus ille, hic pudicissimus ac plane temperans. Agebat Alexander ille omnia temere, hic consulto omnia et prudenter. Prebebat ille sese vel in amicos iniustum, hic neque in suos nec in alienos quicquam vel agit vel meditatur sine iusticia. Ille ingratitudini sepenumero se fecit obnoxium, hic unus omnium est gratissimus. Quod si Alexander ille infinitis flagiciis atque sceleribus inquinatus totam prope Asiam subiugavit, quid de tot Alexandri nostri tantisque virtutibus sperandum fuerit, qui nulli vel libidini vel animi impotentie serviat sitque innocentissimus? Tibi autem plurimum gratulor quod apud hunc es principem, quo hec etas nihil habet neque illustrius neque prestantius. Gaudeoque maiorem in modum quod pro tua singulari virtute doctrinaque incomparabili in illorum te hominum numero atque ordine humanissimus iste princeps constituerit, qui ei sunt charissimi. Quod igitur prudentia auctoritateque apud hunc prestantissimum principem eque vales atque doctrina, non possum tibi non admodum gratulari. Deus fortunet tuas res afficiatque ut non mee et amicorum solum, sed omnium expectationi probitas tua integritasque respondeat. Nulli enim dubitandum est te in dies magis atque magis apud hunc principem et auctoritate et gratia chariorem fore. Facies autem pro amicicia officioque tuo, ut cum quid ocii nactus fueris dabiturque facultas loquendi, memineris nostri meque celsitudini sue et commendatum et charum reddes. Vale et si qua in re mea tibi opera opus est, me utere arbitratu tuo. Ex Vilna Decimo Calendas Decembres. 5. Modus epistolandi krakowskiego studenta (1500). 1 1 (Epistole Exemplares communiores Magistri Bernardini Feyge, alias Caricini de Wratislavia, in studio communi Cracoviensi conscripte, druk. w Lipsku, 1500). a) Epistola commiseratoria. Bernhardinus D. Caricinus Bartholomeo Campitemplo S. Noscere te volo, Bartholomee Campitemplum, cunctis ab occiduo eooque phebo dolendum mortalibus his ex recensis noviter gestis, ut cum Idibus decembribus Serenissimus rex Johannes Albertus Sarmacie tocius rex innumeris populis dolo fraudeque in Walachia a calidissimis hostibus cesis [ad] penates rediit. Omnia eius lugubria adventu fuere, ut non solum ronchi senes verum multi plus. iuvenes tum nupte innupteque sese lachrimis continere nequierant, palmas uterque sexus ad sidera tendere nec desiit. Ob salvandam. is quippe christiane cerimoniam fidei, cum in ferocissimas Turcorum acies cum Sigismundo germano duce tendunt, qui Sarmaciam quousque hostes plures civitates, oppida, incendio fame strangularent omnemque plebem incolam (semota pietate) lamentabiliter abegissent, collectis innumeris satellitibus Walachiam peciit pacta. simul fide. Inter resumendum iter fedifregi supremum hostes exercitum uti agnellos lupi acerbissime invasere, innumeram multitudinem trucidaverunt. Ab ortu nanque qui ad occiduum quousque solem plagis acerbissimis tundere nec cessavere, ut humano tandem cruore tellus maduit. In qua quippe preter fugientem acie neminem superstitem famaverunt. Quos enim supra hostium numerus fere triplex auctus repertus fuerat, nonnulli saucii ex quo claudi spoliati rediere. Magna etiam horum pars conflictis comis instar brutorum ab immanibus in captionem duriter hostibus vincta compulsa fuit. Que miseranda res admodum venit plus quod dolo quam equitate prostrati iacuere. Que etenim dolove fraude excipitur gloria. Num alter alterum fraude homo hominem, non modo bonis. privare, verum ad crudele fati spectaculum inficere quousque potest. Cum ea compta blandimentis quanque fallacibus in tramitem quem premit assidue hominum frequentia abdita sternitur latentem. uti iter anguem inscius sub robore celeri pede attingit. Qui tactam demum abhorret, ita persepe expertus prudens fallacie redditur fraudis. Quare industriam ratio secum quanque ut computet opus. est, omnino ne habenas simplicitas constringit. Tempore pacis enim plus belli tempus timendum est. Incertus ideo mavors nonnunquam plerisque se hominibus celat, nonnullos ut devoret. Frustra iccirco nec maiores multa mavortem interpretabantur vorantem. Vale. Datum Cracovie sexto kalendas Octobres MXCVIII. 1 Morawski, Hist. uniw. Jagiell., II 221; R. Ganszyniec, Polskie listy milosne, str. 163. b) Epistola narratoria. Bernhardinus Caricinus Johanni Viretario Salutem dicit. Quid in nostra Palladia urbe novi accideret te velle scire scribis, Johannes Viretari, est etenim minor harum mihi rerum scribendi dictandique vis tum harum maior quam mea autoritas. Timet equidem de facundo rege rudis fari, tum ne inepte ne inculte ne indocte quid loquatur. His tamen te afficio, quam idibus Januariis insignis a Turcorum rege legatio ad Serenissimum regem Johannem Albertum Polonie regem missa est. Quam cum plerisque equitibus obviantibus summis honoribus atque reverentiis idem excipere sumopere curavit, ita ut plus haud unquam tanta multitudo. obviatorum cuiquam facta est. Tercia vero luce cum regiam accersissent arcem purpura induti quidam aurea textura, optimis muneribus regem nostrum datare cepere. Erat equidem a constitutis certis mercatoribus una cum eisdem uti celebrata processio, qui dona sequentes tulerunt, alter enim scutellam argenteam, alter nec minus cantarum, alter pelvim argenti. Nonnulli contexta serica quamplura ferentes processerunt ad arcem. Hi vero vetitum habuere iter-causa me fugit - sed hospitio diligenter observati, horum nullus absque custode iter arripere audebat. Victu tamen nihil deficientes, dudum spe gaudentes vivebant, ubi missis regiis ad germanum Pannoniorum regem nunciis, tum ad summum romanum pontificem, priori privati sunt hospicio, verum ad singularem ac competentiorem edem in muro Cracoviensi collocati habitant. Diucius tandem expectantes ob longatam moram nonnullos fune per murum se (fama est) precipitasse, quos fugantes ad paternos lares dixere profectos sic ut hodie unus, cras alter amitti dicitur. Interim vero ab Alexandro duce Litphanie scripta regi nostro venisse famatum est, ut sibi auxilio rex esset erga propellendos hostes, quo regnum sibi devastantes populum nec minus suum depellerent. Hec enim nobiscum nova feruntur. Decetero si quid fiat scribere nec cessabo. Te nanque summa animi iucunditate ad Liptzense profecisse studium gaudeo. Vale et ut amasti quondam ama. Datum Cracovie, Idibus Ianuariis Anno MXCIX. c) Epistola valedictoria. Bernhardinus Caricinus Johannni Viretario Salutem dicit. Idibus Augusti Sarmaciam reliqui, Johannes Viretari, cum magno exercitu conductus. Rura frequentare cepi, versa etiam fronte omnia Sarmacie loca valedicere nec dimisi. Valete ingentia primum Gracci menia, vario nuper tincta colore, summis redimita iam turribus pulchra noviter imbutis pictura. Valete perpulchrum speciali elegantia vere effeminatumque puellarum decus mira venustate, quod Gracci claudunt menia summopere venereos ignes foventes puellule, nunquam rudes, verum dulcis amoris stimulo trite. Quarum si fata sinunt, alio alcius laudem cantabo. Quique hanc colitis urbem, valete divi, edes sacellave quorum hoc loco sita. Tu certe delecta indigena vale Mater pre cunctis auspicata primatum. Vale pater Sarmatice gentis, perbeate Stanislae. Vale tu celebris Istule frigiditas, menia simul arva rigans. Vale moncium digna amenitas, magnam hinc iucunditatem urbi prebens. Vale nec minus graminis amenitas, silvarum nemorum iucunditas, vario stipite summa robora ferens. Valete dii omnes quique ista nemora colitis, valete Fauni, Satiri, Semidei simul omnes, valete nymphe, Nayades, driades, amadriades et napee. Valete splendidissima Mogille arva, amenissimo micantia cenobio, terra a longe comptissima aura suavissima. Omnia valete. Valete, patrios pergam ad deos. Te vero una cum his semper valere opto. Datum Vratislavie Idibus Augusti Anno MCCCCC. 6. List miłosny studenta.1 (Tekst według książki: Ryszard Ganszyniec, Polskie listy miłosne dawnych czasów, Lwów 1925, str. 60–64). Epistola ad dominicellam. 1. Saluto te, speciosa, pulera, clara et formosa, in te gloriabor. Tu facie liliosa: si placeo, gratiosa, 2. Te amaui, te laudaui, Bodaj wrychle kijem zbici mea [est] consolatio: 5. Nam tu es speciosa, in vultu ut rosa, 6. Tu es graciosa, non essem detentus. semper est tuus lectus. o alte mons virtutum! 1 Dla uwydatnienia właściwości epistolografji humanistycznej przytaczamy tu list średniowieczny. O nim por. Ganszyniec j. w.; Al. Brückner, Pierwotny erotyk polski w Przeglądzie współczesnym, Kraków 1926, t. II, s. 182-190 Humanizm i reformacja. 9 11. Tu es virgo nobilis: honore non mobilis de te loqui habet. Tuus sinus virgineus meus est aculeus: hoc totum est verum. 12. Huiusmodi virginem vere, non ymaginem, si pro tunc haberem in meo predio, sollemni cum gaudio eam verberarem. [tu crucias, ut aspera] 15. [Solamen ministra] [tu mea magistra], tu alta stella: quoniam es prudens, tu instrue rudes, tenera puella. 16. Tu moribus Cato, ingenio Plato: princeps Aristotiles, si tu adhuc viueres, eam tu lauderes! 17. Ganifredi prothonotarie virginem descripsisti quoniam est pulera: hec pulcrior vltra. 18. Sidus in celo rutilat, ipsa in terra ambulat. Cor meum taceret, si sibi placeret. 19. Anglia, gaudebis Richardo viuente: postea plangebis ipso moriente. 20. [Deus ipsum] dilexit crucem sanctam quod protexit, Vt ego bene credo, narrauit Ganifredo. 21. Sic ego gaudebo, quando te [habebo], puellam expectabilem, permaxime laudabilem. 22. Wilhelme notorie [sempiterne glorie], si tu nunc viueres, eam diligeres. 23. Vbi nunc est illa pulcherrima ancilla? Cracouie moratur, Elena nuncupatur. 24. Si enim requisitus tuus esset amicus, quid magis eligerem feruens, et diligerem: mallem esse tecum, quam darent mihi equum. 25. Si me, virgo, velis, tu eris in celis: si vero me spernis, in tormentis eris. 26. Cracouia tripodia! 27. Cutis tua candescit, manus vero carnosas: eburneos dentes, 29. Nigra supercilia, quemadmodum succinia. In transitu agilis, prosapia nobilis. 30. Refero sermonem pulcriorem Salomone: gene ut aurora. 31. Lincei sunt oculi: singuli [habent] populi |