Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Cumque haec pestis agit radices altius inter
Christicolas sensimque Dei sic concitat iram,
Nil bena consulitur, bene nil succedit et omnes
Error in excidium simul et confusio ducit,
Sumit et invictas in nos faex ethnica vires.
Atque haec in rebusque meis mala tanta tuisque
Non reges patresque pii sanctusque senatus
Exstirpare student, ut eant haec ordine recto,
Quae mihi quaeque tibi debentur et unde paratur
Gloria nostra, salus, decus et concordia genti,
Sed scarabaeus apostata vel stratioticus harpax,
Aut qui nil credit, de me decernit aperte,
Non id agens quo recta probet servetque probata,
Sed nihil ut credant reliqui faciantque quod ipse,
Ut videat passim misceri sacra profanis

Atque animum possit dicendo explere malignum
In templa, in Superos, in meque meosque ministros
Sermone illoto, dira dictante Megaera,

Cristatis sciolis turbaque probante scelesta
Et gaudente novis ac pravis motibus: atqui
Qualis sit divus docet haec doctrina Iacobus.
Nunc tamen hac rabie divina humanaque passim
Turbantur patresque pii nosque omnis et ordo,
Cuneta haec in praeceps, in casus atque ruinam
Nos adigunt ambas, ut fata maligna minantur.
Scis me turbata discrimina quanta secuta
Semper erant, quorum longum est exempla referre.
Migrandum est igitur, quam deteriora sequantur.

Respublica.

Parce precor, mea diva, queri nec deice mentem, Inque his me miseram aerumnis ne desere solam. Historias priscas et gesta priora revolve.

Magna sequi fateor tales discrimina turbas,

Non tamen haec nova sunt, ratis est ecclesia, ventis
lactatur, quando nauclerum crimina summum
In sommum redigunt; dormit nunc, ecce reatus
Iam metanoea subit, quae sola hunc excitat et quae
Perversos actus mores et corrigit omnes.

Ecce pius princeps etiam nos sustinet ambas
Et servare studet, studet et bona quantulacunque
Nostrorum pars est; propter nos et bona nostra
Conventus fiunt et tot molimina rerum.
Paulisper maneas; dabitur iam spero facultas
Fluctibus elabi tantis tantisque procellis.
Post pulsas etenim sequitur lux candida nubes
Afflictatque suos Christus nec deserit unquam.

II.

Dialogus in rempublicam.

Quae dea? Publica res. Lacera cur veste? Quod illam
Qui sarcire velit nunc mihi nullus adest.
Sed quis discidit hane? Rabies privata. Quid? illa
Te sequitur? Suco pascitur usque meo.
Quo suco cum tota maces, nitet illa? Niterem
Ipsa etiam, totum sed rapit ista cibum.

Quae turba haec circum? Praefectorum ordinis omnis.
Quid, rogo, num curam non gerit ista tui?
Praetextu curat mea commoda quisque, sed in rem
Privatam studium dirigit omne suum.

Sed quid sceptra inversa geris vinctamque machaeram? Me regere arbitrio non sinit ista meo.

Cur non excutis hanc? Vetat haec mea turba, vetando
In praeceps mecum caeca sed omnis abit.

Quae comes haec dextra quae te sustentat euntem?
Religio, sed et haec vix movet aegra pedem.
Nam virtus et cana fides Astraeaque virgo

Private dudum succubuere rei.

III.

Epitaphium reipublicae.

Quam tot non poterant armis confinibus hostes
Perdere, saepta quibus pressaque semper erat,
Publica res iacet hic morbis exstincta duobus,
Turbinibus populi dissidioque patrum.

Cuius causa mali libertas prava reique
Privatae studium pulsaque prisca fides.
Languebat dudum vitiis obnoxia tantis
Et male curatis extenuata malis,
Serpebat venis sensim insatiabilis hydrops
Qui morbis aliis fons et origo fuit,
Una tamen medica quae vires arte levabat
Religio et probitas principis una fuit.
Hactenus his sarcita salus productaque vita;

His spretis vires auctus ademit hydrops,
Ex quo manarunt turbarum protinus undae,
In quibus extincta est publica tota salus.
Lugete o caeci populi proceresque patresque,
Nam morte hac et res et bona vestra ruunt.

IV.

Aliter brevius.

Publica res iacet his morbis exstincta duobus:

Turbinibus populi dissidioque patrum.
Sed quae causa horum? Libertas prava reique
Privatae studium cordaque cassa fide.

Nonne fuit medica morbus qui pelleret arte?
Religio et virtus regia sola fuit.
Hactenus his sarcita fuit productaque vita,
His spretis victas praebuit illa manus.
Lugete o caeci populi proceresque patresque,
Omnia nam morte hac commoda vestra ruunt.

B) In Lutherum.

(Drukowane w Encomia Lutheri, 1524).

In imaginem Lutheri.

Ille Lutherus ego toto iam notus in orbe,
Cui vulgi improbitas nomina tanta dedit.
Quidquid enim dictum damnatumque exstitit ante,
Nunc renovans iactor spiritus esse Dei.
Conciliis, patribus, mori contraria scribo

Actus et huc consto non ego saepe mihi.
Mystica scripta volo, cum res mea postulat esse,
Nuda eadem cum res exigit esse volo.

Nil credens servansque nihil Christi effero leges,
Praetextu quarum carpere cuncta licet.

Non mea dicta ulli ceu sancta ac recta probantur,
In sacra et sanctos sed maledicta placent.
His valeo quamvis valeat lymphaticus omnis,
His demptis inerit non mihi mica salis.
Pontifices, reges impura vellico lingua

Defoedo et nidum quo fruor ipse meum.

Hinc me nemo probus nisi cui mens perdita tractat,
Has nisi lactucas congrua labia petunt.

Hinc me sed merito praefert mea patria Christo,
Nempe magis titulo nobilitata meo.

Pingit et hanc faciem, radios sanctamque columbam,
Sit licet explosum nomen ubique meum.
Atque hinc qualis ego poteris cognoscere, cum sit
Acceptus patriae nemo propheta suae.

Gondiciones boni Lutherani.

Die male sacrificis, Superos contemne, probatis.
Moribus obtrecta, ieiunia sacra precesque
Ride, conciliis obsta, patrumque relictis
Ritibus illude ac venias, anathemata, vota
Non assis facias, absit confessio culpae,
Absit religio, cedant delubra popinis.
Plus persuade tibi de te quam sit deceatque,
Pontifices, reges prae te ceu stercora pendas
Scripturasque sacras ut vis intellege, priscos

Doctores, leges, sanctorum et gesta negato,
Sis bonus impostor, sis ad convicia doctus,
Praefectos traduc populo, retinacula rumpe
Ordinis et fidei cieasque per omnia turbas.
Sic age, sectator qui vis probus esse Lutheri.
Nunc mihi papistam, quo verbo salsus habetur,
Pingere si volet, hunc qui ritus, iura fidemque
Servat quique pios patres in dogmate Christi
Noscendo sequitur quaeque alma ecclesia sanxit,
Non quae cerrito confundit apostata sensu,
Pingat et humanis vitiis aconita coloret,
Scilicet ipse novus vivens sine labe propheta.
Ingerat et maledicta suae dona ampla Minervae,
Plus accepta mihi sua quam benedicta videbit,
Quandoquidem tanta vitium est a peste probari.

5. Hussowczyka dedykacja poematu o żubrze (1522). 1 (Nicolai Hussoviani Carmina, ed. Pelczar, Kraków 1894, str. 4-7).

Ad Serenissimam Principem et Dominam D. Bonam Dei gratia Reginam Poloniae Magnam Ducem Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. Dominam Nicolaus Hussoviensis.

Cum essem Romae, Serenissima Regina, Leo Papa X venationes arctoas et ferarum magnitudinem quodam tempore commemorans Reverendissimum Dominum Erasmum, Plocensem Episcopum, apud se tune a Vestra Maiestate oratorem, longo verborum circuitu monuit, ut effigies bisontis, quem nos zubrum vocamus, impleta feno pelle Romae repraesentaretur. Quod Plocensis dum se facturum promisisset, datis ad Raduvilonem, Vilnensem Palatinum, super pelle quam maxima huius animantis consequenda litteris, mihi, suo tune familiari, iniunxit, ut aliquid super natura et venatione huius ferae scriberem, volens eius speciem tam re quam. verbis Pontifici exhibere. Sed omnia illa celeri morte Leonis in nihilum deciderunt. Restat tamen opusculum per me tunc pro ingenii et temporis parvitate factum, quod sub nomine Tuae Maiestatis publicandum decrevi, idque Tibi loco muneris exigui do, sperans aliquando futurum, quod dum Regia Maiestas suo more venatum ierit, hic Te libellus silvestria continens ad sui lectionem. alliciet, qua ego non tam rebus meis prodesse cupio, quam viris doctis iter sua scripta offerendi patefacere, ut Tu, Princeps doctissima, de ipsorum ingeniis iudices et quos praecipuos videris, Serenissimo Consorti Tuo, quem plus bellis gerendis, quam libris legendis vacare necesse est, commendes. Video nam cum maximo

1 Joannes Pelczar we wstępie do Hussoviani carmina j. w.

meo dolore et profecto cum quodam damno reipublicae fecundissima pectora iacere neglectui et se propter angustiam rei familiaris proferre non posse. Non paucos item et opibus et ingeniis longe praestantes conspicio, qui dum litterarum peritos levipendi animadvertunt, cumulare divitias, quam animos excolere malunt et propter rem tam vilem iacturam faciunt in nobilissima sui parte. Si vero Tu commune studiorum patrocinium susceperis, assurgent ingenia et magnis Regiae Maiestatis laboribus opem ferent, ut in suo statu hac temporum malignitate respublica retineatur, quam virtute animi magis, quam vi corporis niti tam Graeci quam Romani documento sunt, apud quos arma semper tum maxime, dum litterae, floruerunt et labentibus primum ingeniis debilitatae vires sunt, quibus lapsis imperium corruit et servitus imposita est. Apud nos quoque, si illi, qui bellis praesunt, ad antiquorum instituta, quae in libris maxime continentur, rem militarem traduxerint ac removerint alia quaedam, quae actionibus publicis obstant, quantum nobis et a Turco esset timendum, hi opinentur, qui ex historiarum lectione non ignorant, quid vel Graeci vel Romani in summa ipsorum potentia adversus has orbis partes bello quondam profecere, dum non dubitetur Romanis armis Germaniam, Graecis Danubium perpetuos paene limites ac terminos in hoc tractu fuisse, ut et Magnus Alexander, qui dominium totius orbis terrarum mente conceperat, gentis fortitudine deterritus non ausus fuerit Danubium transgredi, in cuius ripa eum substitisse et exercitum in imbelles Asiae populos reduxisse satis constat. Nos quamvis nihil morum, nihil rituum antiquorum retinemus, caeli tamen sempiterna vis ac proprietas in nostro milite non degenerabit, quandocumque res ad arma venerit, si modo fatali quodam malo aut verius versuta quorundam socordia, quae nos videtur alligare, inermes non opprimemur. Mihi vero compertum est, Serenissima Domina, quo affectu felicitatem huius regni desideres et quam multa super eius bono statu cogites et loquaris; sed profecto non video, quo plus ei prodesse queas, quam si Te bonis artibus praestes favorabilem ac benignam, ex quibus et reipublicae plurimum commodi ac ornamenti processerit et celebris Tui nominis fama hac via maxime se laudibus suorum permiscebit. Quid nam maioribus Tuis et praeclarissima Tua familia de domo Arragoniae potuit esse praestantius et in omni genere virtutum exactius, sive pace sive bello sive religione conseantur? Nequaquam tamen illi amplissima vitae rerumque gestarum gloria cum tanto favore totius posteritatis fines. orbis terrarum implevissent seque tam admirabiles venturae aetati in diversis fortunae conflictibus reddidissent, nisi eos ipsorum doctrina et propensa, propriat et illi domui quaedam peculiaris in viros doctos benevolentia in tanum altitudinis extulisset, qui tam sonora maximorum ingeniorum tuba celebrati sunt, ut mihi merito de eis sit tacendum, hic praesertim, ubi necessaria brevitatis lege constringor. Vale ac amplissimae Tuae stirpis laudibus insiste.

« AnteriorContinuar »