Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Germanicae autoritatem et ius praetexendo et interim terras regni Poloniae haereditarias occupando, hanc omnem Camarinam movere consuevisset. Quod si maxime liberet cuiquam Polonos eam ob rem impetere, illos, uti hactenus fecerunt, constanter ac intrepide iustitiam ac haereditatem suam defensuros esse.

Quod autem ad religionem attinet, significatum iam pridem fuisse summo Pontifici, Luteranismum apud ordinem ipsum sacrosanctum, Romanam vero ecclesiam execrabilem esse, plerosque commendatores, quos vocant, et sacrificos nubere, altaria et imagines demolitas, caeremonias et ritus ecclesiasticos sublatos, sacra omnia profanata, haecque non modo non adanimadversa et correcta esse per ejus Sanctitatis aut Caesaream autoritatem, sed etiam ab utraque hactenus ordinem ipsum adversum nos, sedi Apostolicae fidos et obsequentes continuoque cum infidelibus decertantes, fotum esse et adiutum. Neque Sermum Regem, neque ullum Polonum occasionem dedisse, neque etiamnum dare ordini religionis abiciendae, suum duntaxat ius ab illo exigere, satis esse regnum et dominia regni Poloniae ab hac peste haeretica, iam ubique in vicinia grassante. tueri et conservare. De aliis viderent illi, ad quos magis pertineat. Qui cum pestem ipsam sinant in dies magis invalescere et ad bella. intestina solum intenti ad tantam ecclesiae catholicae perniciem et calamitatem oscitent et conniveant, cum praeterea, sublato per eam haeresim ordine, ditio ipsius ad Mtem Regiam et regnum iustissime, ut ad haereditarium dominum, recidere debeat, nec ea repeti a possidentibus, nisi armis et perniciosissimo tumultu posset, consultius fore illam eis in feudum donare, qui iam eam tenerent et necessarii Mtis suae essent, quam omnia aestu bellico miscere, et regno Ungariae suoque, tanta mole infidelium laborantibus, deesse. Quos quidem necessarios si quid delirarent, sperari posse sub religiosissimo principe et nationi incontaminatae coniunctos ad cor aliquando et celerius quam alia occasione redituros. Quod si maxime non fieret, nullam tamen esse rationem, cur vel regi vel regno Poloniae culpa impingi deberet, cum non hac concordia, sed longe ante fatis quibusdam, vel furiis potius, non in Prussia solum, sed etiam in tota ferme Germania ad hunc modum erretur. Quam rem si summates illi principes et quorum magis interest sistere nequeunt, minus a Polonis prohiberi posse, iusiurandum vero cum unicum sit et ubique receptum subditorum vinculum, quo et Ruteni et Armeni, Judaeique et Tartari, qui Mti Regiae subsunt, vinciuntur, non posse etiam ab illis eo quicquam sanctius aut arctius exigi.

Talibus utrinque rationibus tota ferme quadragesima per senatum nostrum satis frequentem diligenter expensis et disputatis, conventum est tandem: nullam unquam pacem aut inducias firmas cum ordine fuisse necdum fieri posse, proindeque cum, tempore sie ferente, a sua professione descisceret et bona ipsius inique alioqui occupata ad Mtem Regiam, uti haereditarium dominum, iure recide-. rent, pro quibus in tanto reipublicae Christinae discrimine noxium

foret bellum excitare: concederetur, quod Magister et omnes subditi ipsius postularent.

De religione vero reficienda cum universae Germaniae consultum fuerit, quod iam pridem tantum incendium exposcit, etiam huic minori parti facile provideri et omnia ad rectum tramitem reduci posse, praesertim firmata in terris illis regia autoritate.

Habes, mi Baro, causas et rationes totius transactionis huius pacis et concordiae, quae si tibi minus idoneae videbuntur, cogita, eam esse horum temporum conditionem, ut pleraque mala minori dispendio tolerari possint, quam ut acrius resecari deberent, et praesertim cum nos autores non simus erroris aut praevaricationis alicuius, sed hac duntaxat occasione in rem nostram, immo rei Christianae abusi sumus. Nam ut ea omittam, quibus probari posset, ordinem hunc nunquam boni aliquid de re Christiana meritum, ubique vero et noxium fuisse et seditiosum, certe vulgus haud immerito existimat, crucem hanc ejus latronis fuisse, qui redemptori nostro ad sinistram pendebat, proinde ut ominosam bono principe et militibus ipsis desertam. De qua, ut more nostro inter nos tecum iocer, addam et meum epigramma olim editum, cum huiusmodi nugas nostras tibi placere sciam.

Esse cruces triplices constat triplicique colore
Distinctas, hominum quas gerit ordo triplex.
Est rubea. Haec recte domini dicetur Jesu,
Sanguine quae illius facta cruenta fuit.
Est alba, et recte haec latroni congrua dextro,
Mundarunt cujus paucula verba nefas.
Est nigra postremo laevi latronis, et istud

Quam recte, illius non minus ordo probat.

Sed de his hactenus. Nunc quo ordine et quibus ceremoniis acta sit ea, quam dixi, Magistri metamorphosis et subiectio seu homagium praestitum, accipe...

8. List Erazma z Roterdamu do Jana Łaskiego (1527).1 (Des. Erasmi Roterodami Epistolarum Opus... Basileae 1538, p. 609). Erasmus Roterodamus ornatissimo viro Ioanni a Lasco praeposito gnesnensi S. D.

Quae misimus bona fide, reddita profecto valde gaudeo. Nam

1 Aleksander Brückner, Jan Laski w zbiorze p. t. Różnowiercy polscy, Warszawa 1905; Kazimierz Miaskowski, Erasmiana, Die Korrespondenz des Erasmus von Rotterdam mit Polen, Paderborn 1901.

ea res habebat me sollicitum, ut nunc est incredibilis hominum perfidia, dum ubique de fide disputatur. Nonnihil etiam metuebam ne quid tibi tuisque secus quam vellem accidisset. Enchiridion apud Hispanos vulgari sermone versum est et excusum ingenti monachorum tumultu, verum is impegit in potentes Erasmi patronos, in quibus erat et Caesar, cuius epistolam ni fallor ad te misi proximo mercatu. Beato Rhenano protinus tuas literas perferendas curavi. Nam agit Seletstadii profugus hinc et pestis et dissidiorum odio. Non dubito quin et huius et Glareani libellum iam acceperis. Glareanus suum publice praelegit. Regi, quando toties huc provocas, scripsi, sed exemplum ad verbum descriptum his inclusi, ut si videatur premas: difficile est enim regibus scribere, veruntamen quod te nescire nolim, huius rei mentionem feci in literis ad Christophorum Cancellarium Cracoviensem. Aliquot ex hostium numero perierunt, Lovanii Ecmondanus Carmelita vomitu praefocatus, quum ipse paulo ante publice vociferatus esset in Ioannem Nevium, quod paralysi correptus intra sex horas efflasset animam. Periit et Vincentius Dominicanus, in quem est una mea Epistola, titulo pertinacissimi obtrectatoris, periit et Rosemondus vir melior quam pro vulgari sorte Theologorum, perierat ante Dorpius noster. Coloniae periit Iacobus Hoghestratus Coryphaeus huius tragoediae, qui tamen in morte dicitur nonnullis verbis prodidisse parum sinceram conscientiam. His omnibus precor domipi misericordiam. Iacobus Faber hinc honorifice revocatus est in Galliam, cesserat enim metu, et est regi charissimus. Is quoque quem Bedda destinarat holocautomati, vir bonus est ut audio, et regi cum primis charus, quem rex noluit vi subducere periculo, sed passus est causam agi, donec ipse veniret Lutetiam. Habes exemplum, quod nisi crebrius edatur, insilient tenebriones in capita principum, fidei propugnandae titulo. Utinam rex in caeteris omnibus perinde felix fuisset. Cur hunc amicum regis, absente principe decreverint immolare, praecipua causa fuit, quod Paraphrases et alios aliquot libellos meos Gallice versos pararet edere: Sic enim sibi persuadent quidam pseudomonachi, si Erasmus coeperit vulgo loqui, retegentur nostra mendacia, quibus illum apud mulierculas et idiotas hactenus invisum reddidimus. Res enim ipsa coarguet vanitatem nostram, declarans eum esse alium quam nos depinxeramus. Itaque nihil arbitror esse conducibilius, vel ad aliorum prodendam maliciam, vel ad meam innocentiam approbandam, quam ut ea quae scripsi, de recte vivendo praesertim, versentur in populi manibus. Neque id fugit istos pharisaicos, eoque magna conspiratione hoc agunt, ne qua id fiat. Verum omnes istorum conatus paene videmus in diversum cadere. Quanquam istud tuum ingenium dignum est, quod melioribus occupetur argumentis, etiamsi neminem arbitror id posse praestare felicius. Illud arguit mihi singularem quendam animi in me candorem, quod contempta omni invidia cupis omnibus mortalibus esse notissimum, quanti me facias, nec recusas discipuli titulum, modo talis

habearis, qui Erasmi causa nihil non sis tum passurus, tum facturus. Ego vero mi Ioannes, nimis impudens fuero, si iuvenem summis natum rebus, et iam nunc non nullo doctrinae genere me superiorem, patiar credi meum discipulum: sed tamen homo sim insigniter ingratus, si tam amantem, tam constantem, tam candidum patronum patiar oblivionis tenebris obliterari. Refert enim hoc omnium, ut tam rarum benevolentiae exemplum ad posteros transeat, praesertim his temporibus, quando nulla sunt amicorum iuga, nisi quae confoederavit conspiratio. Verum utinam adesset is scriptis meis genius, ut quod tuis meritis dignum est, possint efficere, vel in hunc usum optarim mihi temporariam Ciceronianae felicitatis usuram. Certe deligetur argumentum per se plausibile, et addetur a nobis plusculum in expolienda dictione curae, quo magis ad posteros transeat. Id quo minus antehac sit factum, ut ingenue dicam, religio quaedam obstitit, qua me per tuas literas liberatum esse gaudeo. Glareanus unus sustinet hic causam disciplinarum, frequenti auditorio profitetur tuum libellum, alii quamvis eruditi vix habent sex auditores, nec id constanter, hic habet sexaginta, et indies crescit numerus. Arbitror hoc esse tui genii, nam omnino praeter huius academiae morem est. Primum in hoc gratificaberis homini, si adolescentes aliquot, alio fortassis literarum discendarum gratia profecturos, ad hunc mittas. Nam quoniam inhabitat collegium, paedagogum agat oportet annis aliquot. Miror in literis tuis nullam esse Hieroslai a Lasco mentionem, utrique tamen ex me salutem. dices plurimam. Nam et Stanislaum isthic adesse gaudeo e Galliis reducem. Cura valetudinem tuam diligenter. Datum Basileae XV Calendas Iunias, Anno MDXXVII.

9. Hozjusza Żywot Tomickiego (XI. 1535).

(Acta historica t. IV, Hosii Epistolae t. I, ed. Hipler-Zakrzewski, Cracoviae 1879 p. CLII-CLXVII).

Petrus a Tomice ex ea familia, quae Cymbae gerit insigne, claris ortus maioribus, sed quibus ipse tamen rebus et honoribus gestis plus attulisse lucis quam quantum ab eis acceperat videbatur, parente natus est cumprimis honesto et nobili Nicolao a Thomice, Vexillifero Posnaniensi, matre Anna a Schamotuli ex familia, cuius insigne Nalancz appellant. Admodum puer adhuc erat, cum pater ei decessit; quare tutore et quasi parente altero usus est Andrea a Schamotuli, Palatino Posnaniensi, avunculo suo. Qui cum in puero multa ingenii signa magnamque virtutis indolem conspexisset, quoniam filiis ipse carebat, hunc sororis suae filium filii loco numeroque habuit summaque cura et diligentia his eum artibus imbui curavit, quas ubi dum tener erat combibisset, ad maiora

--

venire posset paratior. Itaque auctore eo et consuasore Gnesnam primum est missus, ut ibi rudimenta disceret litterarum, quod is ludus in tota Maiore Polonia celebris tum prae ceteris habebatur. Deinde ubi tempus esse vidit proferendi studia eius iam enim, ut fuit aetatis illius captus, magnos puer in ludo Gnesnensi primis in litteris processus effecisse videbatur in Germaniam eum mittendum censuit, cum ex ephebis nondum excessisset, a quo eius consilio ne ceterorum quidem amicorum voluntas abhorrebat. Florebant eo tempore studia litterarum non in alia Germaniae civitate magis quam Lipsiae; visum est itaque eam deligere potissimum, quo capiendi ingenii cultus causa proficisceretur, quod inde duplex commodum consequi posse videbatur, cum et ingenuarum artium doctrina tinctum iam leviter animum expoliendi, et Germanicam linguam quae nostris hominibus propter crebra eius gentis ob vicinitatem commercia imprimis utilis existimatur - emendatiorem quam usquam alibi obiter perdiscendi summam ibi copiam et facultatem esset habiturus. Oportune cecidit, ut quo tempore haec fuit facta deliberatio, is ipse tutor eius et avunculus in Germaniam legatus a Rege mitteretur. Is puerum una accepit et Lipsiae postea reliquit, ubi quattuor plus minus annos cum esset commoratus atque omnibus iis doctrinis, quibus illa aetas impertiri debebat, ita eruditus, ut ad graviora studia satis iam aptus videretur, Cracoviam se contulit, quod eam urbem philosophiae studiis, cuius incredibili fuit amore inflammatus, claram esse accepisset. Quibus cum se totum tradidisset, brevi temporis curriculo tantum in eis processerat, ut evolasse non excurrisse videretur atque omnibus iis ornamentis, quibus ornari consueverunt hi, qui non paenitendas habent in philosophia progressiones, adolescens etiam tum cohonestaretur. Maxima autem vis eius ingenii in disputationibus elucebat, ad quas quoties prodibat tantus undique concursus fiebat, ut loca in subselliis occuparentur, auditoria complerentur magnaque euntem scholasticorum caterva comitaretur, dum acumen illius et subtilitatem in disputando vehementer omnes admirarentur.

Iam itaque cum bonitate ingenii tum perenni studio eo progressus fuerat, ut non laudem solum, verum etiam admirationem apud suos ex philosophiae cognitione consequeretur, cum eum, tanquam tantum in ea profecisset, plurimum paeniteret. Quam ob rem Italiam semper spectabat, Italia animo eius dies noctesque observabatur, Italiae summo desiderio tenebatur: eo studio litterarum ex Graecia translata esse sciebat, ibi quasi domicilium quoddam esse doctrinarum omnium intelligebat, eam ingeniorum altricem, eam litterarum alumnam appellari legebat; omnes conatus et labores suos incassum sibi recidisse atque omnino periisse putabat, nisi doctissimis in Italia viris reformandum et quasi recoquendum se dedisset. Quamquam vero incredibili visendae Italiae cupiditate fuit incensus, tamen, ut erat adolescens pudentissimus summaque modestia praeditus, nihil sibi nisi de consilio et sententia avunculi sui

« AnteriorContinuar »