Imágenes de páginas
PDF
EPUB

10. Klemensa Janicjusza elegja autobiograficzna.1

(Clementis Janitii poetae laureati Tristium liber I etc.
Cracoviae 1542).

ELEGIA VII. De se ipso, ad posteritatem, cum in summo vitae discrimine versaretur, quod tamen

evaserat.

Si quis eris olim nostri studiosus, ob idque
Nosse voles vitae fata peracta meae:
Perlege, quae propere dictavi carmina, cum me
Hydrops Lethaeis iam dare vellet aquis.
Alta iacent supra Snenanas rura paludes,
Ianusci nomen nescio cuius habent.
Qua nostri quondam Reges fecisse secundum,
A Gnesna in Prussos saepe feruntur iter.
Haec meus assueto genitor versabat aratro,

Vir bonus, et modicas inter honestus opes.
Is dum peste gravi natos sibi luget ademptos
Quae foede nostros tune popularat agros,
Me genitum medio luctu sibi vidit, et orbus

Transegit menses non nisi forte decem.
Lux mihi natalis post Idus quarta Novembres,
Lux Solis, medium dum tenet ille diem,
Annua quo posuit lugubria tempore noster
Rex, quorum coniux mortua causa fuit,
Illa, illa, ingenti cunctorum rapta dolore
Barbara, Trancini sanguine nata lupi.
Devoveor studiis, vixdum quinquennis, honestis,
Musarum et primas collocor ante fores.
Nempe pater, quia me nimis indulgenter habebat,
Vivere me durum noluit inter opus:

Ne tenera informi manus attereretur aratro,
Neve aestas molles ureret igne genas.
Ut didici a rudibus puerilia prima magistris,
Civibus hoc unum debeo, Snena, tuis,
Gymnasium petii, nuper Lubrancus amoeni

Ad Vartae vitreas quod fabricarat aquas.
Hic quendam invenio magna cum laude docentem
Quicquid habet Latium, Graecia quicquid habet:

Qui nostri curam laetus suscepit agelli,

Illum sincera percoluitque fide.

1 Ludwik Ćwikliński, Klemens Janicki, poeta uwieńczony, Kraków 1893, odb. z 17 t. Rozpraw wydz. filol. Akad. Um.

Tum primum nomen magni immortale Maronis
Audivi, et nomen, Naso beate, tuum.
Audivi, colere incepi, dixique poëtis,

Post Divos, terras maius habere nihil.
Mox quas non lacrimas, quae non ego vota, precesque,
Phoebo, cui vatum maxima cura, dedi?
Ne sibi me famulum dedignaretur inertem,
Inque suo minimum vellet habere choro.
Annuit, accessi, plectrum citharamque recepi,
Porrexit dextra quam Deus ipse manu.
Tractavi sumptam assiduus, cupidusque: sine illa
Nulla fuit, memini, nox mihi, nulla dies.
Nec me poenituit coepti, piguitque laboris;
Profeci aetatis pro ratione meae.
Carmina cum pleno recitavi prima theatro,
Addideram menses, ad tria lustra, novem.
Lubrancum cecini, cui me debere videbam
Primitias partus iure dicare mei.

Et placui vulgo, non quod placuisse merebar,
Spes bona de puero causa favoris erat.
Ex illo princeps aequales inter haberi
Coepi, et doctori carior esse meo.
Hinc degustatae laudis rapiebar amore

Hoc magis, et natus laudis amator eram.
Inque dies maiora animo amplectebar, et omne
Tentabam, per quod gloria tendit, iter.
Obstitit, in grandibus mediis, mihi tristis egestas,
Nec passa est nostros altius ire pedes.
Nam pater exhaustus sumtus se posse negabat
Ulterius studiis suppeditare meis.

Cogerer ergo ipsis cum iam valedicere Musis,
Consuluit dubio sors inopina mihi.

Praesul erat Critius, Phoebo vir amicus, in isto
Orbe, per illa alius tempora si quis erat.
Hic geniale suam limen mihi pandit in aulam,
Pollicitus Musis omnia laeta meis.

Et fortasse fides sua verba secuta fuisset:
Mors illum rapuit sed properata mihi.

Funera post Critii, numero me Cmita suorum
Addit, et amissi damna rependit heri.
Meque iubet cupidum, non parcens sumptibus ullis,
In Latium posita protinus ire mora.

Voti compos, eo ingenuas mercator ad artes,
Et fieri Euganeae Palladis hospes amo.
Invidit fortuna mihi, morboque gravatum,
Compulit ad patrios me remeare focos.

Quam volui citius, citius quam Cmita volebat,

Sed res sub fatis votaque nostra iacent.
Ergo domi moriar, quod nobis molliter unum
Cessit, in externa nec tumulabor humo.
At tu, qui rapto gravius moerebis amico,

Sive Cromerus eris, sive Rotundus eris,
Haec mihi, si quod erit saxum, quo forte tegemur,
Grandibus in saxo carmina caede notis:

Spe vacuus, vacuusque metu, cubo, mole sub ista,
Et vere vivo: mortua vita, vale!

Haec sat erunt: ad te, nostri studiose, revertor,
Ut de vita habeas omnia nota mea.
Invalidum mihi corpus erat, viresque pusillae,
Frangeret exiguus quasque repente labor.
Forma decora satis, vultus non tristis, in ore
Non dubia ingenui signa pudoris erant.
Linguae usus facilis, vox clara, coloris imago

Candida, et ad iustum facta statura modum.
Impatiens animus contemni, et pronus ad iram,
Duravit multos quae mihi saepe dies.
Gessi inimicitias non dissimulanter apertas:
Nunquam illis causam materiamque dedi.
Iudicio lectos colui constanter amicos:

Hos tantum veras credere doctus opes.
Si reditus nobis amplos fortuna dedisset,
Me, puto, splendidior nemo futurus erat,
Munificusque magis, laudare hinc illa solebam.
Romani vere regia verba ducis:

Nil hodie dedimus cuiquam, prodegimus ergo
Istam, quod pudeat, perdidimusque, diem.
Cor subitum ad lacrimas, misereri molle, gerebam,
Sed quale, in pavido pectore, cervus habet.
Hinc habui invisum teli genus omne, gravisque
Pallados, in bellum dum ruit, hostis eram.
Mundiciem, cura muliebri, prorsus amavi,

Ad vitium, in cultu, vestibus, atque cibis.
Unguibus a teneris, mihi, bis decimum usque sub annum,
Cruda extinguebat, nil nisi lympha, sitim.
Unde malum iecori, credo, arcessivimus, et nunc
Illa vetus vitam strangulat unda meam.

In Venerem effusum male me plerique meorum,
Decepti externis asseruere notis:

Vel quia me citharae, cantusque salesque, iuvabant;
Vel quia, paene puer, scriptor amoris eram.
Leucorhode siquidem primum, meliorque priore,
Alphesiboca elegis cura fuere meis.

Quo labor ille abiit, si forte requiris? in ignem:
Multa alia ingenii sunt ubi signa mei,

Digna brevi vitae modulo, ut quodcumque iuventae
Ambitio stolidae praecipitavit opus.

Nunc cum quinta meos aetatis Olympias actae
Ad maiora animos tolleret, ecce! vocor.

Et pereo, ante diem: nec iam mea patria possum,
Qualibus optavi, te celebrare modis:

Et populi vetera acta tui, Regumque tuorum,
Et de temporibus non reticenda meis:
Augusti inprimis thalamos, quos destinat illi,
Cum Ferdinando Rege paratque pater.

Hoc alii, post me, poterunt tamen: ipse quod unum
Nune possum, ut vincas, ut valeasque, precor.
Vos quoque, Ianitii memores, valeatis amici,

Ire meum cuncti iamque paretis iter. Antonine vale, vale Antonine, tuumque,

Te salvo, salvum floreat omne genus.

Heu mihi! nulla unquam quod iam tibi parte probabo,
Quae mens, erga te, sit mea, quantus amor?
Nec potero vivis testari, id namque volebam,
Sanandi fuerit quae tibi cura mei.

Quod licet, ad Manes cum venero, meque, piorum
In numerum, acipient agmina laeta suum,
Te loquar; et, si quae me forte rogaverit umbra,
Corporis aspiciens ad simulacra mei,

Qui tam corrupto splenis, iecorisque, vigore.
Tamque venenatis membra repletus aquis,
Protraxi vitam ulterius, quam ferre soleret
Istius rabies exitiosa mali?

Esse, homines inter, medicum, narrabo, potentem,
Quod potuit Lycii filius ante Dei.

Ille tamen semel Hippolytum revocavit ab Orco,
Me tumulo toties extulit iste meo.
Imperiumque diu Parcarum elusit, et iras,
Distulit in longam nostraque fata diem.

Nam mihi quod nequiit primam instaurare salutem,
Est factum, invicti conditione mali.

Morborum vincunt homines genus illud, et illud,
Hydropis victor quis, nisi Christus, erat?
Montanus certe, simul et Cassanus, uterque
Maximus, Euganei lumen uterque soli,
Non potuere huius restringere virus Echidnae,
Tunc tamen exoriens illa, recensque, fuit.
Invasit sero monstrum Antoninus adultum,

Cum victore avidas conseruitque manus.

Vicissetque sui, puto, sedulitate laboris,
Humanae sed enim non erat illud opis.
Adde quod esse meo generi fatale videtur

Sic cadere, interiit sic pater ante mihi.
Nil igitur mirum, si, inter tot tela, tot hostes,
Et tantos, medicae succubuere manus.

Haec, et plura, loquar de te, mea vita, quid autem
Te potius, quam quod das mihi saepe, vocem?
Ipse etiam praesens olim, cum veneris illo
Annosus, propriis auribus ista bibes.

Nam venies ad nos, venient, quoscunque relinquo:
Hic nulli aeternam fata dedere domum.

11. Kopernika przedmowa do dzieła o obrotach ciał niebieskich

(1543) 1

1

(Nicolai Copernici Torunensis De Revolutionibus orbium coelestium Libri VI. Thoruni 1873. p. 3—8).

Ad sanctissimum dominum Paulum III pontificem maximum, Nicolai Copernici praefatio in Libros Revolutionum.

Satis equidem, Sanctissime Pater, aestimare possum, futurum esse, ut simul atque quidam acceperint, me hisce meis libris, quos de Revolutionibus sphaerarum mundi scripsi, terrae globo tribuere quosdam motus, statim me explodendum cum tali opinione clamitent. Neque enim ita mihi mea placent, ut non perpendam, quid alii de illis judicaturi sint. Et quamvis sciam, hominis philosophi cogitationes esse remotas a judicio vulgi, propterea quod illius studium sit veritatem omnibus in rebus, quatenus id a Deo rationi humanae permissum est, inquirere, tamen alienas prorsus a rectitudine opiniones fugiendas censeo. Itaque cum mecum ipse cogitarem, quam absurdum apózua existimaturi essent illi, qui multorum seculorum judiciis hanc opinionem confirmatam norunt, quod terra immobilis in medio coeli, tanquam centrum illius posita sit, si ego contra assererem terram moveri, diu mecum haesi, an meos commentarios in ejus motus demonstrationem conscriptos in lucem darem, an vero satius esset, Pythagoreorum et quorundam aliorum sequi exemplum, qui non per literas, sed per manus tradere soliti sunt mysteria philosophiae propinquis et amicis duntaxat, sicut Lysidis ad Hipparchum epistola testatur. Ac mihi quidem videntur id fecisse: non ut quidam arbitrantur ex quadam invidentia communicandarum doctrinarum, sed ne res pulcherrimae, et multo studio magnorum virorum inve

1 Ludwik Antoni Birkenmajer, Mikolaj Kopernik, t. I, Kraków 1900, Mikolaj Kopernik, jako uczony, twórca i obywatel, Kraków 1923 i Mikołaj Kopernik, Wybór pism w Bibliotece Narodowej nr. 15.

« AnteriorContinuar »