Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Aiunt ideo se cum hoste gerere bella, ut ad libidinem suam lex figatur, qua et terrori sint plebeis, et ad perniciem eorum incumbant: ut vita sua tuta cives interficiant, eorum vero caedem pecunia solvant, ut legem divinam e Republica Christiana exterminent, ut suo scelere religionem summi Dei polluant. Utinam Deus fecisset, ut vel nunquam bellassent, vel victi potius succubuissent, quam hanc mercedem cum tanta turpitudine coniunctam flagitassent.

Sed sunt, qui elegantius, ut sibi videntur, impugnent legem divinam: quod si illa constitueretur, plerique homicidae metu mortis praesentis ad Turcam concederent, cui consilia bello nos impetendi facile suggererent. Et hic quidem quasi portus et perfugium quibusdam honestum esse videtur, quem in portum nummatio vel ab aliis portibus reiecta, tuto se recipere possit. Ego vero hunc ipsum scopulum esse magis existimem, ad quem nummatio si appellatur, naufragium sit ibi extremum factura. Quod dum conor ostendere, velim me attentis animis et cum benignitate audiatis. Quid aitis nummationis defensores? Homicidae metu mortis fugient ad Turcam. Itane vero? Cur igitur non fugiunt etiam metu carceris annui? Cur nummos pro capite debitos non potius convertunt in praeclaram istam profectionem? Utinam quidem in animum inducant fugere et illi, et omnes societatis humanae pestes, ad illam Christiani nominis pestem! Magna contagione existimarem Rempublicam nostram liberatum iri. Cogimur enim cum homicidis communicare mensam, forum, commoda, omnia; cogimur cum eis commiscere congressus, tecta, consilia; cogimur eadem cum eis Dei immortalis ingredi templa; cogimur eos saepe iudices pati, eorumque sententias in nos audire. His tot improbitatibus, tot authoramentis servitutis, quae Rempublicam iampridem respirare non sinunt, utinam vel fuga (quando aliter non licet) homicidarum liberemur! Cur autem nemo homicidarum adduxit adhuc Turcas nec in Italiam, nec in Galliam, nec in Angliam, apud quas gentes capitalis poena constituta est homicidis? Erat quidam fur et grassator insignis, memoria superiore, non ignobili loco natus. Huius igitur causa et lex de furibus suspendendis, et alia de publicis grassatoribus capite plectendis, abrogandae erant, Scilicet periculum erat, ne homo nobilis, impiger, locorum ad bellum faciendum apud nos peritus, virium et consiliorum Polonicorum. non ignarus, ad Turcam fugeret, ac tandem ulciscendi sui causa Turcas in nos adduceret. O ignavam nummationis defensionem! Metuitis ne, si veritas divina regnaret, adducant in nos Turcam homines homicidae: Deum non metuitis, qui non tantum Turcas et Scythas immittere, sed et animam cum corpore perdere, et poenis aeternis addicere possit legis suae contemptores! Et hunc quidem. belli Turcici metum opponunt quidam, scilicet legis divinae lationem dissuadentes.

Ego contra ostendo non modo hanc nullam esse causam excludendae legis divinae, sed potius et hanc ipsam nummationem, et alias quasdam iustiores causas esse alicuius belli impendentis.

Mitto effata fatidicorum, tametsi non neminem astrologorum praedixisse videor recordari anni Christi nescio cuius, sed tamen qui ad hunc annum prope adsit, dubiam esse et ancipitem huic regno quasi fatorum viam. Sed astrologos missos faciamus. Praetereamus et superbiloquentiam istam Turcicam, quae quasi bellicum canere non immerito quibusdam videtur, utpote qua illi et rebus a nobis impudenter repetendis, et suis victoriis insolenter iactandis, nimio plus utantur. Illa illa signa belli impendentis multo certiora ex praedietis divinis notantur: contemptio summa praeceptorum Dei, quae quidem non ullo quaesito colore, sed iniuria et tyrannide ab hac Republica arcentur, impunitas caedium, licentia periuriorum, iudiciorum perversitas. Non erat, quod sciam, ullum tempus, quo tanta libertate boni omnes in haec vitia et privatim et publice inveherentur, sed surdi sumus ad eorum voces. Multis calamitatibus afflixit Deus his annis provincias nostras, et subito locustarum adventu, et frugum malo proventu, et pestilentia, et eluvionibus, et exustionibus. Sed induratum est tanquam Pharaonis cor nostrum: praeferimus adhuc maiorum nostrorum deliria decretis divinis. Placet nobis lex quaestuosa: non videmus quantam secum trahat pestem flagitiorum; non movemur magnitudine periculorum. Quid igitur putamus restare aliud, quam ut Deus horrendo et crudelisssimo bello implicet nos, ut nos ibi quasi in mari cum Pharaone mersos partim occidat, partim transferat in servitutem sempiternam, terrasque nostras vastet?

Impie haec aliquis a me putet praedici patriae nostrae, sed profecto nec sine oraculis divinis, et cum quadam ratione. Quam enim restare plagam nobis putamus, qui superioribus nihilo facti sumus emendatiores? An hunc plagarum ordinem atque numerum et in historiis notatum et a prophetis descriptum non videmus? ut cum per Amos prophetam ita Dominus loquitur: Percussi vos vento urente et aerugine: multitudinem hortorum et vinearum vestrarum, oliveta et ficela vestra comedit eruca, et non rediistis ad me. Immisi in vos pestilentiam, percussi gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci foetorem castrorum vestrorum in nares vestras, et non rediistis ad me. Subverti vos sicut Sodomam et Gomorrham, et non rediistis ad me» (dicit Dominus). Haec quidem et similia verba si cum animis nostris reputemus, sique plagas, quibus Deus civitates et provincias afflixit nostras, non oscitanter perpendamus, an metu belli impendentis vacui esse poterimus? an Deum sperabimus plagarum modum adhibiturum, cum ipsi nullum adhibeamus modum iniquitati? an putabimus, illum belli nostri optatum finem facturum, cum nos ipsi nullum vitiis nostris finem faciamus? Ad quod quidem bellum vos ex fundis et reditibus vestris, vel stipendium pendere, vel militem mittere debetis. Ego vero nullo modo sum is qui vituperem hanc voluntatem vestram defendendae Reipublicae. Et ratio id suadet, et Deus mandat, ut cui tributum debetur, ei tributum pendatur; cui vectigal, ei vectigal. Sed

videte tamen, ne fiat hoc Deo irato, dum contra externos hostes pugnare volumus, domesticis hostibus non prius expugnatis. Erat illa quondam virtus, ut honestissimi atque fortissimi viri prius domesticam sceleratorum importunitatem coercendam putarent, quam externum hostem bello impeterent. Neque enim putabant rem foris foeliciter geri posse, nisi intestina pernicie primum sublata. Qui igitur hostes domestici maiores putandi sunt, qui domi magis Rempublicam affligant et perturbent, quam qui hanc tuentur legem, cuius obtentu multi dextras impias ad infinitas caedes convertere audent? Hi igitur ipsi habendi sunt caedium authores, legum honestarum inimici, disciplinae eversores...

13. Stanisław Orzechowski o kulturze materjalnej i umysłowej czasów Zygmuntowskich (1548) 1

(Wyjęto z: Stanislai Orichovii Rutheni ornata et copiosa oratio habita in funere Sigismundi Jagellonis Poloniae Regis, Cracoviae 1548).

.....Pax inquam, in regno constituta, quanta bona effecerit, quas artes excitaverit, quas opes huic regno tam privatim, quam publice pepererit, attendite Equites, mentesque vestras paulisper ab hoc moerore vestro ad res vestras abducite, quarum status ante Sigismundum qui fuerit, haec vestra praesens testatur copia. Quam si conferre volueritis cum opibus illis vestris prioribus, inopia summa atque egestas illae videbuntur esse prae hisce, quae nunc sunt. An vos illas opes putabitis esse Equite Polono dignas?

Quae tam modicae fuerunt ac paene nullae, ut legibus etiam vestris cautum fuerit, ne triginta marcas dos Equitis filiae superaret. Non moderationis, mihi credite, sed postremae inopiae haec ista lex fuit, cuius cum nos (ita me dii ament) subpuderet, legem hanc dotalem tulimus, ut id quod inopia fiebat, lege fieri putaretur, cum interim bene se illis res haberet, qui locupletes videri volebant, si illorum sanctius aerarium ipsas triginta marcas haberet. Neque vero haec inopia tantum in ordine Equestri fuit, sed ipsi etiam medius fidius Senatores, ne plus centum marcis dotis nomine filiae nubenti darent, lege, hoc est egestate, prohibebantur.

Sed quid ego dotem huius inopiae signum fuisse commemoro, cum capita occisorum Equitum, tanquam pecudum, non ipsius interfectoris capite ac sanguine, sed pretio ac centum marcis contra omnia divina ac humana iura solverentur? ut non muleta, non poena, non supplicio, sed tam vili aere capita vestra aestimarentur caedesque expiarentur. Ex hac tanta ac tam infami tamque impia aestimatione apparet egestas illa regni, quanta fuerit, quae tanta fuisse videtur, ut animam quis pro capite facilius daret, quam hanc pecuniam solveret, quam utique illis temporibus grandem fuisse

1 Ludwik Kubala, Stanisław Orzechowski, Lwów 1907.

constat, quae nunc autore Sigismundo nulla est. Quid vero? illa macula atque labes nominis ac generis vestri parumne indicat, quam inops a pecunia fuerit hoc regnum? Nam si quis fur pecuniam furto a quopiam vestrum abstulerit, capite plectitur atque suspendio. Si quispiam autem eum, cuius haec pecunia fuerit, occiderit, pecunia occisi caput solvit. O commemorandas leges, et dignas, quae in hac Republica versentur, quibus nos tanquam pecudes pretio ac mercede siccariis et interfectoribus addicti sumus! Quam vos non legem, sed perniciem atque pestem vestram, primo quoque tempore, de medio tollite Equites, si salvi esse et boni viri haberi vultis. De quo quidem ipso erit fortasse nobis apud vos alius dicendi locus.

Nunc vos iam perspicitis, quanta haec inopia fuerit, cui omnes leges divinae ac humanae in Polonia cesserant. Quid? in privatisne tantum rebus haec tanta inopia fuit? immo vero multo etiam maior in publicis. Recordamini enim, per deos immortales, illas angustias aerarii, amissa vestigalia, bona, villas, urbes atque provincias regias pecunia obligatas privatis hominibus, tum demum statuetis, quantum Sigismundo regi debeatis, qui haec omnia redemit, recuperavit ac libera Reipublicae restituit. Quarum rerum inopia erat factum, ut homines historici litteris mandarent, Polono rege miserius esse nihil. Et ita profecto res est, si tempora illa respicias, quibus illi scripserunt. An vobis tum regnum hoc dives fuisse videbatur, cum subsidia belli ac ornamenta pacis mendicando paene reges vestri quaererent? cum pignoribus, obligationibus ac mutuationibus non solum bella administrarent, sed etiam domi viverent? Cum ita exinanitum erat aerarium, diminuta vectigalia, omnes villae, possessiones, salinae, provinciae pignori oppositae ac a regio usu aversae, ut rex ipse nervis prorsus careret, quibus rempublicam gereret? Quis unquam non dico rex, sed privatus homo, aliquid sepositum ad usus necessarios non habuit? soli ex omnibus reges vestri sunt inventi, sine ullo sanctiore aerario. Nihil fingo Equites: memoria in medio est res ipsa. Legite privilegia bonorum obligatorum: facile reperietis eo inopiae redactos fuisse illos superiores reges, ut si non dico bellum aliquod ab illis esset gerendum aut filia elocanda, sed equus ipse emendus, non prius haberent, quam aliquid adderent ad privilegii summam. Quare cum maximus nodus in republica sit inopia rei pecuniariae, saepe fiebat, ut perniciosa consilia reges nostri inirent auferendorum e templis vasorum ac novorum imperandorum vobis tributorum. Res etiam ipsas ad summam reipublicae pertinentes, inchoatas atque affectas, cum magno ipsius Reipublicae detrimento intermittebant. Difficile enim est efficere aliquid magni, cum egeas, quod pecuniae nervi sint omnium bene gerendarum rerum.

Ex his tantis, tam diuturnis, tam postremis difficultatibus angustiisque, quibus omnes res nostrae privatae, atquae publicae premebantur, Sigismundus rex summa sapientia atque incredibili celeritate hoc regnum expedivit. Comparatis enim pecuniis ac undique

collectis Ioannis Boneri opera, viri praeclari atque industrii, salinas primum, deinde praefecturas, postremo villas, urbes, possessiones omnes redemit, aereque grandi persoluto, vectigalia constituit, fructus provinciarum auxit, aerarium collapsum antea atque effusum, ingenti pecunia cumulatum atque refertum vobis reique vestrae publicae reliquit.

Quid vero hoc eodem Principe atque duce res vestrae privatae? ex illa Reipublicae nocte a Sigismundo productae, quanta luce et quo splendore nunc fulgeant, quis poterit ut par est dicere? Agri mediusfidius ipsi, sylvae item ac nemora, ruraque ac coloniae vestrae, quae in pacis sinu a Sigismundo collocatae, medio (ut sic dicam) ocii gremio nunc continentur, gestire mihi videntur, atque huic autori, parenti ac conservatori suo gratias agere, quae situ antea squallebant omnia. Nunc vero hac nova luce opum et copiae ab hoc illustrata fulgent, moventur, seseque ad summam utilitatem vestram reique publicae dignitatem efferunt. Eos enim fructus iam vobis subministrant, ut hos nullum bellum, quamvis atrox atque diuturnum, exhaurire possit. Mandate hoc memoriae Equites, spero multa vos, liberosque vestros ac maiora in dies bona visuros; in hisque semper ita existimabitis, sine Sigismundo rege nihil horum vos fuisse visuros. Nam ante illum quid sperare potuimus, in illis praesertim tantis angustiis? cum mentes animique vestri debilitarentur inopia, ipsaque egestas nobis ad omnia, quae concupieramus, magna atque praeclara obstaret. Quae nunc sublata de medio atque remota, res nostras secundas ornavit: adversis praesidium attulit, bello subsidia, paci vero ornamenta suppeditavit.

Auctae iam sunt vestrae dotes, quarum modus non in lege ut antea, sed in voluntate vestra pendet: viluit aurum, cuius usus nimius iam fastidium vobis parit. Argentum etiam ipsum, non privatorum hominum videtur esse, sed illorum regum superiorum, nihil de aere ipso loquar, quod auro argentoque vestro obrutum, vix iam comparet. Ita Sigismundus, quasi alter ex Hierosolymis Salomon, non copiam auri atque argenti, sed vilitatem Polonis attulit. Et quod in primis laudatur in Salomone rege, quod ille diuturna pace aurum atque argentum lapide vilius Hierosolymis reddiderat, hac certe laude illi Sigismundus non solum illi par, sed etiam superior fuit. Salomonem enim illa copia dementaverat ac a Deo suo patrio averterat, hic vero in uberrimis copiis religiosissimus, in summis vero opibus temperantissimus ad extremum fuit. Nihilque ad ultimum spiritum curavit magis, quam ut ipsius regnum in pace vigeret ingeniis, valeret doctrinis, ac omni humanitatis et religionis laude floreret.

Quando Equites hoc regnum, quando uberius ingeniis aut cultius unquam doctrinis fuit? Nunquam Equites. Omnia se simul hoc rege in Polonia profuderunt, pax, opes, litterae. Rarum fuit antea ac pene inauditum in Polonia Graecarum litterarum nomen, quae ita erant hominibus nostris incognitae, ut id, quod quis non

« AnteriorContinuar »