Imágenes de páginas
PDF
EPUB

intelligeret, Graecum esse diceret. Iam vero Latina ipsa oratio, quam absona fuerit atque barbara, Biga et Baraletus sunt testes, boni quidem illi viri, sed tamen inepti magistri ac rustici. Conferte nunc cum his ea, quae et ipsi didicistis, et in quibus liberi exercentur vestri: non barbariam, sed Graeciam, non Sarmatiam, sed Italiam dicetis factam esse Poloniam, ut iam non Musae Graecae neque Latinae, sed urbes mediusfidius ipsae, Roma atque Athenae, honore, praemio ac favore Sigismundi invitatae, commigrasse in Poloniam videantur. Ita mens, sonus ac subtilitas utriusque orationis non externa, sed vernacula, non peregrina, sed domestica in ore nostrorum hominum versari mihi videtur.

Circumspicite Equites, quam undique circumferantur versus optimi, audite, quibus laudibus solutae ac iunctae orationis suavissimi huius regis a Polonis celebretur memoria. Nihil dico de me, cuius oratio, quantulacunque est, aut si quae omnino est, huius regis beneficio crevit. Voluimus quidem et nos de hoc Rege aliquid dignum ex hoc loco vestris afferre auribus, sed tamen id assequi, tarditate, ut par fuit, non potuimus: studio tamen certe et voluntate proximi illis sumus, qui litteras suas artesque optimas huic Regi acceptas ferunt, et qui hunc quasi quendam mortalem Deum, alto coelo demissum, mirantur, ac harum ipsarum litterarum opera, quas illius beneficio didicerunt, cupiunt eum esse immortalem. Vives ergo, o divine Rex, laudibus carminibusque nostris, nosque e coelo benignus aspicies, tuoque numine ac munere haec bona propria nobis velis esse, quae hic abiens reliquisti. Commovit lachrymas fletusque interpellavit orationem meam.....

14. Andrzej Frycz Modrzewski o swej pracy publicystycznej (1555). (A. F. Modrevii, de Republica emendanda, Bazyleja 1559 s. 798-801).

Andreas Fricius Modrevius Martino Zalogae amico suo S. D.

Memini, Martine Zaloga, cum aliquando diceres, invadi me a nonnullis solere, quod alicubi in libris meis licentius, quaemadmodum illi putant, carpserim vitia Reipublicae nostrae. De quo etsi me tibi, viro prudenti, satisfecisse, ut tum quidem res et tempus. ferebat, non dubito, tamen velim adhuc amplius cognoscas, an argumento quod tractavimus inconsentanea est ratio illa carpendi, a nobis usurpata. Quomodo enim qui de Republica emendanda scribit, omittere debeat tum mores perversos, quos corrigendos, tum vitia, quae tollenda existimet? Sed modum fortasse in me desiderant notandorum vitiorum. Ego vero, vere ut dicam, modum me istum excessisse non video. Nisi fortasse di

cendum erat ita generatim: Desistite a vitiis vestris, o populares, iudices recte iudicate, praesides provinciarum pacem publicam custodite, facinorosos comprehendite ac castigate! Recte hoc quidem dictum fuisset. Sed oratio eiusmodi brevitate sua vix alicuius perculisset animum. Nobis vero visum est, species vitiorum omnibus ponere ante oculos, deformitatem eorum explicare, poenas non resipiscentibus denunciare, atque omnes ad mentem meliorem revocare.

Quid igitur? an hoc agenti, multa rem circumstantia non erant attingenda? Et tamen, quod a bonis scriptoribus servari videmus, a nobis quoque servatum est: ut vitiis hominum carpendis, nominibus eorum parceremus. Sed, inquiunt, vitia illa in Polonia a Polonis patrata esse, non diserte dixisse. Hoc vero mihi ab aliquo vitio verti permirum est. Nulla unquam sub hoc sole natio erat, quae malos bonis mixtos plurimos non haberet, de quibus scriptores inter illos, nati tacere non potuerunt. Narrat C. Sallustius Romanos, Carthagine extincta, multum a virtute maiorum degenerasse. Coepit, inquit, nobilitas dignitatem in superbiam, plebes libertatem in libidinem vertere: sibi quisque ducere, trahere, rapere, Rempublicam dilacerare. Ita cum potentia, avaritia, sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia: nihil pensi neque sancti habere, quoad semetipsam praecipitavit. Quoties autem idem scriptor repetit vocem illam: Omnia Romae venalia esse? Nec illam reticet, quam Iugurtha, Roma egressus, et eo saepe tacitus respiciens, fertur dixisse: Urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit. Scripserunt similia omnes fere historici, qui non tantum de politiis, sed etiam de rebus sacris aliquid prodiderunt. Extat liber Salviani episcopi Massiliensis, de vero iudicio et providentia Dei, in quo totius generis humani vitia acriter insectatur; sed nominatim Afros, et in his Carthaginenses, ad haec Italos, et in his Romanos, denique Gallos, et in his Aquitanos, Hispanos insuper et Treviros carpit. Dum enim iudicia Dei iusta esse comprobare, neminemque nisi culpa sua puniri et interire demonstrare nititur, res et suae et superioris memoriae plurimas recitat, et in exemplum adducit, vitiaque gentium, quas dixi, sic exponit, ut ea ante oculos ponere videatur, idque usque eo persequitur, ut illis Barbaros, Gothos et Vandalos cultu virtutis anteponat, a quibus nationes et populi illi victi et subiugati essent.

Eandem scribendi rationem tenuerunt prophetae, viri sancti, populo Iudaico exprobrando vitia sua et scriptis mandando, quae nunc a toto orbe leguntur. Nam nec sacerdotibus pepercerunt, nec prophetis, nec regibus, nec cuncto populo. Hinc illae eorum voces: Sacerdotes contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea; caeci omnes, nihil noverunt; canes muti, non valentes latrare. A prophetis Hierosolymitanis profecta est pollutio super omnem terram; ne igitur eos audiatis, decipiunt enim vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. Reges terrae fornicantur cum meretrice magna, purpura gemmis et auro ornata, quae poculum

aureum propinat orbi, cuius vino sunt inebriati omnes ubique populi. Quid de sacerdotibus dici potuit turpius, quam caecos esse omnes, quorum labia scientiam custodire; mutos esse, qui populo Dei voluntatem annunciare deberent? Quid foedius de prophetis, quam ab eis impietates et blasphemias proficisci, quibus universa terra polluatur? Quid de regibus flagitiosius, quam eos nutus omnes observare unius meretricis, quae sit ad inebriandum illos egregie instructa, quaeque orbem terrarum venenato suo poculo inebriet et dementet? Haec et infinita huiusmodi alia a viris sanctis dicta et scripta sunt, literis mandata et ad perpetuam memoriam consignata. Quod igitur hoc vitium est, si et ego charissimam mihi patriam reprehendam, ut illa mecum una (non enim minus nobis scribimus quam aliis) resipiscat, et ea vitet, quae in se notari moleste feft? Neque enim consector ullum conviciis, sed crimina quaedam noto, quae in factis eorum fundumenta habent qui discedunt ab officio. Adhibui reprehensiones acriores, nempe enim praecepta nuda parum proficere putabam, nisi oratio eiusmodi addita fuisset, quam audientes, qui vitiis aliquibus laborarent, pungerentur, et ab illis desisterent, qui carerent illis, gauderent et in cultum virtutis incumberent. Neque dubito, quin boni et modesti nostrae gentis homines in corrigendis patriae malis mihi sint subscripturi. Patienter tulit David rex et convicia Semeis et lapides quibus ab illo petebatur, militesque qui eum interficere volebant, prohibuit, dicens haec Dei iussu fieri, speransque pro hominis maledici conviciis Dei benedictionem. An et qui exprobrat hominibus scelera sua, animo quidem illo simplici et bene merendi cupido, non Deo impellente id facere putandus est, qui tandem resipiscentibus bona rependit pro hominum maledictis? Neque ego ignoro plerosque homines sic esse, ut se laudari gaudeant, reprehendi moleste ferant. Imo quod deterius est, malunt permulti falso laudari, quam vere reprehendi, qui, ut inquit propheta, dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere, sed loquimini nobis placentia.

Verum bono viro spectandum est, non quod quis audire malit, sed quod se dicere deceat. Gratior fortasse oratio nostra multis fuisset, si patriam ornassem omni laudum genere. Verum, an non puditum esset nos nostri inter nos? Omnino conscientiae nostrae morsus extimularent nos, laudesque immeritas vel tacite repudiarent. Me vero tractatio ipsa argumenti instituti prorsus coegit, ut labes criminum adhaerentium ostenderem, rumoresque inveteratos quasi digito demonstrarem, in quibus inesset sanies morbi putrescentis varia et copiosa. Hoc ante nos factum esse, et adhuc fieri videmus ab iis qui in laude virtutis et vitiorum reprehensione versentur, ut ab his homines dehortentur, ad illam invitent et alliciant. Et quid adhuc consecuti simus nostra scriptione, non video. Futura autem in manu Dei sunt: cuius nisi adsit favor et benignitas, frustra et Paulus plantabit, et Apollos rigabit. Neque tamen his cessandum in officio, etiamsi profectus non appareat: sed Deus rogandus, ut

det incrementum, ac conatus fortunet nostros. Ad extremum, defensionis nostrae summa sit illa. Qui de se dici nolunt aliquid, id ut ne faciant, caveant oportet. Excindendae enim omnibus linguae forent, ut tacerent quod visu auditu've percepissent. Qui vero scribi nolunt id quod factum est, hi historiam tollant ex rebus humanis necesse est: cuius est illa lex, ne quid falsi dicatur, ne quid veri praetermittatur, ne qua suspicio sit gratiae in scribendo, ne qua simulatio. Spero me tibi et aliis viris moderatis fecisse satis.

Sed tu nosti miram iudiciorum iniquitatem et voluntatum acerbitatem multorum hominum: quos non tam offendit haec vitiorum notatio nostris scriptis magis adumbrata quam expressa, tametsi id solum praetexant, quam nostrum hoc studium totum quo illis videmur vel gratiam aliquam conciliasse nobis, vel opinionem quandam eruditionis apud nonnullos bonos viros. Mirus enim fastus est et tumor seculi huius et fastidium eorum qui cum flagrent immodico sui studio et existimationi suae incredibiliter indulgeant, tantum putant de illa detrahi, quantum vident alios ad aliquam virtutis honestatem contendere. Hinc enim exaggeratio isthaec tragica eorum quae moderate dicta sunt, hinc maliciosa interpretatio vere et simpliciter expositorum, hinc detractationes et infamationes, hinc periculorum intentationes innocentibus ac etiam benemeritis.

Qui vero sic affecti sunt, an putas illis placiturum fuisse, vel si sola praecepta a nobis posita fuissent, absque ulla acrioris castigationis mentione? Ego vero tales non alia re placari posse sat scio, quam si sileremus, nobis tantum viveremus, ipsos admiraremur, actiones illorum in coelum ferremus, nec quicquam, nisi annuentibus et approbantibus illis, aggrederemur. Hos autem nos dimittamus cum bona gratia, ac nostro hoc qualicunque labore serviamus quantum possumus, iis qui nostram tenuitatem non aspernentur. Cur enim studium ponitur in literis? cur opera cum vigiliis et sudore impenditur artibus bonis, si non ex his licet quicquam proferri in commodum aliorum? Nemo unquam erat, quamvis in officio diligens ac negotii sui bene gerens, cuius diligentiam ac industriam non reprehenderent ignavi, imperiti non contemnerent, malevoli non insectarentur et carperent: ut mirandum non sit, nos a multis despici et contemptui haberi, qui minus valeamus et vi ingenii, et eruditionis facultate, et labore studii, et operis effectione. Sed haec tamen qualia et quantacunque sunt, cur non servire debeant honestati et utilitati publicae? Praesertim hoc tempore, quo magis videmus in hominibus vigere ambitionem et curam Reipublicae et quaevis studia potius quam religionis exerceri. Lapides omnimo loqui necesse esset, si homines tacerent ac muti esse omnino vellent.

Quo magis te amo, mi Zaloga, qui hos studii nostri labores qualescunque tuearis et ornes. Grata mihi officia sunt tua, quae, ex quo me complexus es, mihi praestitisti. Verum hoc tuo officio mirifice gaudeo, teque etiam de virtute ipsa mereri iudico, qui ipse conscius tuae, si quid eius in quocunque aspicias, id ample

ctaris ac tanti facias, quanti dignum est, nec hominum splendorem et opulentiam, quae vulgus hominum sola admiratur, intuearis, sed dotes, quibus quisque praeditus sit, quasque valeat conferre ad rem vel publicam vel aliquorum privatam, si modo sint qui uti velint. Vale. Anno Christi 1555, Calendis Iuniis, ex conventu Petricoviensi.

15. Kromera Historja Polski (1555) 1.

(Martini Cromeri De origine et rebus gestis Polonorum,
Basileae, 1558).

a) Dedykacja dzieła Zygmuntowi Augustowi (1555).

Ad Sigismundum Augustum, Inclytum Regem Polonorum, Magnum Ducem Lituanorum, Russorum, Prussorum, Masoviorum et Samagitarum dominum et haeredem, totius Operis Prooemium.

Cum Petrus Gamratus, archiepiscopus Gnesnensis, idemque Cracoviensis episcopus, vir consilio promptus, gratia populari et autoritate, quam partim liberalitate et beneficentia singulari, partim egregio in parentes tuos, Sigismunde Auguste, Rex inclyte, et in Rempublicam Polonam studio collegerat, florentissimus, honestum ac luculentum praesidium ad vitam degendam et otium literarium mihi paravisset, post mortem eius retuli me totum protinus ad ea studia, quibus ab ineunte aetate delectatus eram, quaeque ne in ipso quidem aulicae vitae cursu penitus deserueram. Tunc autem longe liberior et expeditior, non habui satis, mihi ipsi (quod aiunt) et Musis canere, sed coepi circumspicere, quonam modo fructum studiorum meorum ad publicam plurimorum utilitatem referrem. Perpendebam cum animo meo, non solum quid a nostris quidem hominibus potissimum expeteretur, ab externis vero cupide et cum nonnulla Polonici nominis fama acceptum iri videretur, sed etiam quid a me hac ingenii, doctrinae iudiciique tenuitate et angustia praestari utcunque posset. Occurrit mihi in primis historia nostrae gentis, quae tractata quidem est ante nos cum a Vincentio Cadlubco, episcopo Cracoviensi, et Gallo quodam monacho ante trecentos annos, tum ab Ioanne Dlugosso, et Mathia Miechoviensi, et aliis quibusdam anonymis longe posterius; tum vero nostra fere aetate ab Iosto Ludovico Decio, et Bernardo Vapovio, Cantore Cracoviensi, verum ita tractata, ut homines partim accuratius, partim emunctius et elegantius aliquid requirerent. Qua de re memineram, Rex optime, quem sermonem Vilnae mecum familiariter habuisses, prius quam ad regni gubernacula accessisses, cum eo non modo ab illo

1 Ludwik Finkel, Marcin Kromer, historyk polski XVI wieku, Kraków 1883 odb. z 16 t. Rozpraw wydz. histor. Ak. Um.

« AnteriorContinuar »