Imágenes de páginas
PDF
EPUB

17. Andrzeja Patrycego studja filologiczne.1

(M. Tullii Ciceronis Fragmentorum Tomi IIII. cum Andreae Patricii adnotationibus, Venetiis 1565).

a) Niepomyślne warunki pracy naukowej w Polsce. Amplissimo viro, Philippo Padne vio Novinae, episcopo Cracoviensi Severiensique duci, Patrono optimo, Andreas Patricius S. P. D.

Iterum ad te librum eundem mitto, Philippe Padnevi, testem, ut arbitror, locupletem constantissimae meae erga te voluntatis. Cui si tu quoque pari et mutua voluntate respondere vicissim volueris, nihil est, quod me facti huius consiliique mei possit poenitere, qui librum meum in eiusdem patroni nomine voluerim rursus populo apparere, cuius tutelae iam inde a principio commissus per me esset et consecratus.

Quanquam ego quoque, cum hanc studiosorum hominum conditionem mecum reputo, Philippe Pontifex, haudquaquam ita praeclare cum litteris in Polonia agi video, ut nimis multos habere possimus in hac nostra Republica, ex quibus idoneos librorum patronos praecipue deligere et ad quos potissimum haec eiusmodi, cum ulla bonarum litterarum dignitate atque fructu, mittere possemus. Circumfer enim mihi paulisper oculos et universam Poloniam animo complectere, reperies moribus legibusque nostris. nunquam informari homines, ut aut ipsi in studiis aeque aliis cum gentibus excellere, aut ea, sic ut par est, pro dignitate eorum aestimare velle videantur. Quae duo ubi ita absunt, ut neutrum appareat, ibi miserrimam omnino esse studiosorum et in litteris versantium hominum conditionem necesse est. Nos autem, quot, quaeso, leges habemus, aut quam diligenter latas, de studiis litterarum, deque his, qui ea forte consectaturi essent? Perpaucas sane in tabulis et monumentis publicis numerare possumus, quae ipsae per speciem tantum et, ut loquimur, dicis tantum causa in comitiis ferri solent, observari certe in civitate non solent. Eae autem quoque ipsae cuiusmodi sunt? Non excutio, tibi potius viro prudenti totum hoc cogitandum relinquo. Ego quidem, ne si observarentur quidem quae sanciuntur, nimis beatam esse dicerem litterarum in Polonia conditionem. At vero moribus forsitan correximus, quod ferundis legibus omissum fuit, sicut Lacedaemoniorum Rempublicam moribus magis quam legibus administratam fuisse auctores prodiderunt? Utinam id, Padnevi, vere dicere possemus aut utinam in hoc genere, si legum curam posteriorem duximus, mores saltem maiorum nostrorum, moribus nostris, retinere voluissemus, qui studiis quidem ipsis eiusmodi olim praemia in hac

1 Kazimierz Morawski, Andrzej Patrycy Nidecki, Kraków 1892.

Republica proposuerant, ut sine ullo discrimine, Tros Tyriusque, qui modo in ullo litterarum genere mediocriter versatus esse videretur, is ad summos quosque, in primis vero ad Ecclesiasticos honores, ex aequo apud nos admitteretur!

Nos vero eorum posteri quid? Nimirum hanc tam diffusam et tam late patentem maiorum nostrorum liberalitatem, qui hanc nostram Rempublicam communem quasi omnium gentium et nationum patriam esse olim patiebantur, semel atque iterum ita sensim astrinximus, ut primum quidem externos tantum excluderet, nostros omnes complecteretur, deinde vero, nostra iam fere memoria, delectu etiam inter nostros facto, ad partem duntaxat civium universa propemodum redacta iam esse videatur. Id quod adhuc quidem non tam reprehenderem, si citra summam bonarum omnium artium et litterarum ignominiam factum extitisset et si suus ac debitus bonis litteris et artibus honos suaque ac debita dignitas in Republica remansisset. Nunc autem omnibus honoribus Reipublicae translatis a litteris ad quaevis alia, qui quaeso sunt mores nostri? Equidem qui aditum sibi ad honores sine litteris patere vident, litteras fere aspernantur. Cur enim non aspernentur plenas sudoris et pulveris, minime sibi fructuosi? Qui autem ne cum litteris quidem aliquid se magnum in Republica adipisci posse intelligunt, eorum omnem industriam, cum in maxima sane praemiorum desperatione versari oporteat, mirum non est, si nihil ab illis praeclari nihilque ad posteritatis non modo admirationem, sed ne commendationem quidem possit proficisci. Omnes quidem fere a nutrice tradimur passim ad magistros, sed cur? nisi, ut ne litteras prorsus nescire videamur. Quantulum enim est id quaeso, quod cum magistris sumus? aut quantam demum in illa brevitate temporis operam litteris damus? Aut vero magistri etiam ipsi mediusfidius, quid spectant, cum pueritiam nostram formandam ac regendam suscipiunt? nimirum hi quidem, si modo sunt elegantiore aliquo nec servili prorsus ingenio praediti, non spectant, ut quam diutissime ornent Spartam, quam semel nacti fuerunt, sed ut ipsi quoque hoc labore suo quam brevissimo tempore perfungantur et ut munus hoc docendi non diutius sustineant, quam ut in gratiam modo viri alicuius Principis illabantur, qui eos ad suas aulicas operas, id autem est, ad nihil prope agendum, pelliciat et invitet. Nos vero vicissim, qui in illorum disciplina sumus, atque adeo hi quoque ipsi, qui nos in eorum disciplinam tradiderunt, propinqui nostri, nihilo ab iis diversi, eodem fere omnes, quo et magistri ipsi, collineare consuevimus: nimirum vix quinquennio interdum illo Pythagorico apud magistros exacto, omnino autem pueritia ipsa vix praetergressa, studia et magistros deserimus et ad aulas convolamus.

Pauci, pauci, quos quus amavit Iuppiter, illud vix tandem sustinemus, ut adolescntiam etiam integram in studiis litterarum transigamus. Quid tum autem praeterea? quid? Illud videlicet, quod nostra ingenia, nihilo, ut arbitror, ingeniis omnium

politarum gentium ac nationum inferiora, non solum obtundit, sed etiam enecat, quod omnia quae litteris cunque continentur, ut forte fortuna in quodque eorum inciderimus, ita corripimus, ut si in tumultu aliquos aut si in naufragio res ageretur, non aliter ageretur: videlicet modo hoc corripimus, modo illud, constantiam quidem certe in persequendo uno atque eodem studiorum genere adhibemus nullam. Ita cum varii esse volumus, fimus nulli. Cum enim breve admodum tempus in litteris ponamus, tum praeterea omnem illam brevitatem temporis in carpendis modo summis diversorum studiorum apicibus transmittimus, quae res cum delectationem quidem habeat, fructu plane destituta sit, speciem nobis tantum eruditionis cuiusdam adumbratae conciliat, veram autem et expressam sapientiae et prudentiae effigiem non praestat, quarum veritas non in fastigio collocata, sed in profundo, ut Democritus dicebat, a natura est demersa. Hoc autem eiusmodi consilium nostrum et haec eiusmodi remissa erga bonas omnes artes animi nostri affectio, admirationem, mea quidem sententia, non habet. Neque enim studiis litterarum, sed quibusvis rebus aliis, honores in republica propositos habemus, et eos, qui inter nos perpauci admodum, Solonem imitati, in studiis forte diutius permanere constituerunt, per probrum, ignavos et umbratiles homines appellamus.

Hi sunt videlicet mores nostri, quibus id, quod in veterum legibus et moribus pro parte bonarum litterarum parum cautum fuit, pulcherrime correximus, nimirum ut bonae artes omnes, quae antea in republica nostra vix haerebant, hac ratione quamprimum inde praecipites eiicerentur. His autem nostris moribus, quotumquenque existimas studiis litterarum ex animo bene velle, quotumquenque vero existimas vel simulare saltem bene se iis velle? Quod ubi fit, ecquem nam ex omnibus deligas, cui potissimum librum tuum recte te dedicare posse existimes? Qui optimi sunt, ii in libris quidem, qui sibi dedicantur, non aliud intuentur, quam quod libri utique illi per nundinas et mercatus, tanquam in pompa aliqua. circumferuntur, qui eorum nomen ac titulos, aeneis expressos characteribus, repraesentant. Ceteri aut totum ipsum scholasticorum librorum genus perosi, nisi si qui forte liber idem doceat, quod quilibet de populo scire se profitetur, omnes prorsus respuunt et pro nihilo ducunt, aut vero etiam, quod multo magis est deplorandum, totum hoc philosophari palam irrident, et eos qui id genus vitae consectantur, in vilissimis habent, cum sint ipsi tanto mancipia viliora, quanto magis philosophi quidem nihil eorum admirantur, quae ipsi contemnere se audeant profiteri, ipsi autem nihil fere aliud admirari soleant, quam quae contemnuntur a philosophis, non verbis solum, sed etiam animo et genere prorsus professionis toto. Itaque hi quidem dedicandis sibi libris non modo non capiuntur, sed etiam si quis bonus hoc officio adversus eos utatur, eum quasi arcae suae, quam omnibus omnium generum libris longe anteponunt, insidias facientem, suspectum prorsus habent ac in

visum; illi vero, molles scilicet atque delicatuli homines, primum scholastica omnia nihil ad se existimant pertinere, quippe quae sibi duriora ac rigidiora videantur, deinde autem cetera quoque, quae secundo populo in vulgus fere emittuntur, ea ubi semel atque iterum, temporis causa, satis frigide laudaverunt, paullo post non minus ac priora fastidiunt. Ex quo sane, in hac eiusmodi morum ac temporum nostrorum perversitate, fit, ut eum, cui liber recte dicari possit, invenire, quam librum ipsum conscribere, non multo facilius existimetur. Ex quo ipso illud etiam sequitur, ut non modo iam scholas vix teneamus, summo consilio a maioribus nostris fundatas ac constitutas, sed ut etiam privatorum hominum studia, qui utcunque hactenus in litteris versari videbantur, prorsus extinguamus, litterasque ipsas ita paullatim ex Polonia tollamus, ut propediem ne vestigium quidem illarum relictum esse videatur.

Honore enim aluntur studia, qui si absit aut si cesset, iacere ea primum ac languescere, deinde etiam cito post interire ac emori necesse est. Sublatis autem e medio atque emortuis litteris, quae erit obsecro vita et consociatio hominum? aut quod exilium huic civitati, quae servitus huic libertati, qui tumultus huic otio, quod bellum huic paci, quae confusio huic gubernationi, quae mors denique huic eiusmodi vitae non anteponenda videbitur? Quo magis sane tuum est, Philippe Praesul, providere, ut si vetus bonarum litterarum et pristina dignitas recuperari plane non potest, ne quid saltem amplius de conditione illarum apud nos detrahatur. Cum enim tu, non solum commune cum multis aliis, Episcopi munus atque officium in Ecclesia Dei geras, sed etiam peculiarem prae ceteris tuis aequalibus magistratum Cancellarii in schola nostra Cracoviensi more maiorum sustineas, praetereaque etiam, cum ipse in his nostris artibus ita privatim versatus sis, ut tibi inde maximum ad maximas opes et honores aditum in Republica nostra compararis, debes mehercle, id in quo tam feliciter ipse versatus es, salvum ac integrum posteris velle relinquere, et totum id, quod bonarum artium praesidio in hac Republica tibi acquisisti, ad earundem rursus praesidium hoc tempore conferre, opesque has istas, quas tibi omnes boni et favemus et quam maxime diuturnas esse optamus, hancque adeo tantam auctoritatem, quantam tibi locus et dignitas tua facile conciliat, ad earum salutem et dignitatem. convertere, quae nunc ad omnium vestrum pedes proiectae, opem, consilium auxiliumque, non amplius dubiis, sed prostratis iam paene rebus suis flagitant, a vobisque contendunt, ut quae vobis omnia dederunt, quibus clari inter homines ac illustres estis, earum vita saltem et incolumitas hoc tempore conservata per vos esse videatur. Equidem tibi, Padnevi Pontifex, cum semper alias, in unius cuiuslibet afflicti hominis casu et calamitate, laborandum, et omni studio pro tua pietate contendendum esset, tum id praecipue in hac tam. acerba et indigna fortuna bonarum litterarum, si praetermittis, culpa gravissima vacare non potes. Cum enim litterae ipsae ita

de te sint olim meritae, ut te suis prope manibus in tam alto dignitatis gradu collocarint, eo etiam loci hoc tempore constitutae, ut in quarum tu quondam patrocinio suavissime conquiesti, eae nunc ipsae in tuum patrocinium devenerint, non potes nunc profecto, salva tua dignitate, quam mihi semper maximo studio tueri es visus, supplicum et manus ad te tendentium preces aversari, quin ita te compares, ut earum fortunis labentibus praesentissimum subsidium attulisse videare.

Noli id, per Deos, aut differre ulterius, aut ad quosvis alios relegare. Dilationem enim nec res ipsa amplius pati potest, et si posset, tamen, cum videamus vitam ipsam tuam, item ut aliorum. omnium, infinitis casibus esse circumseptam, magnopere nobis pertimescendum esset, ne qui casus insperatus praeclaram tuam in hoc genere voluntatem prius intercepisse videatur, quam eam potueris explicare. Quo sane fato miserabili nostra memoria extinctum esse Ioannem Choinium Episcopum Cracoviensem, tunc patronum, nunc vero antecessorem tuum, cum magno nostro et scholarum omnium incredibili dolore recordamur. Alios autem si respectas, nae tu mihi quidem cum ab animo ipse ingenioque tuo, tum ab omnium denique magnorum virorum natura et consuetudine dissentire videris, quibus, ut scis, illud fere semper propositum extitit, ut soli honestorum studiorum ac laborum quantumvis difficilium principatum ac functionem prae ceteris appeterent, nec quenquam fere ad eorum communionem ac societatem secum admitterent, fructus tantummodo laboribus suis partos, multis, atque adeo, quantum in se esset, etiam omnibus hominibus, communes facerent, neque in eo ullum adire vitae discrimen recusarent, cum contra, quo quisque sit homo ignavior, hoc magis labores quidem omnes, aut in universum sibi parcens, defugiat, aut, si aliter fieri non potest, socios eorum quamplurimos et adiutores quaerat, fructibus autem alieno labore comparatis, tanquam fucus aliquis, totus inhiet. Quae vis enim, obsecro, ad tantos labores apud Graecos adegit Codrum et Herculem? quorum alter interitu suo salutem patriae volens repraesentavit, alter autem conservandis ac iuvandis hominibus maximas aerumnas molestiasque summa sua voluntate exantlavit? Aut quod tandem eiusmodi fatum crudele ursit Curtium apud Romanos? cuius singularis pietas in patriam morte ipsius pro salute reipublicae ultro suscepta, nobilitata manet. Equidem non vis eos neque fatum ullum, sed natura quedam melior et virtus pectoribus ipsorum inhaerens, ad eiusmodi decus incitabat. Quid Decios tam patrem quam filium? quae eos potio Thracia, aut quod tam potens venenum efferavit, ut se pro republica ad perspicuam mortem devoverent, et in medias hostium copias, in perniciem suam instructas, nullis eius rei sociis expectandis, immitterent? Eadem illa virtus et eadem reipublicae charitas, quae in ceteris, in his quoque tam magnifici operis effectrix extitit. Quorum paucorum virtute et labore non modo iam urbes et Respublicae ipsorum, tempo

« AnteriorContinuar »