Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ribus illis respirarunt, sed etiam genus ipsum humanum paene universum in omnem aeternitatem quodammodo est recreatum.

Quid autem quoque ne vetera tantum et externa commemorem quae res, praeter alios, permovit Lascum nostrum? aut quae omnino tyrannica saevitia tanta cervici ipsius incubuit? qui cum posset inter suos summa cum animi sui tranquillitate et sine ulla ignominia certe quidem, addo etiam et cum honore, ea pace frui, quam tunc nobis divina Sigismundi regis, Augusti huius patris, prudentia pepererat, peregre tamen profectus, difficillimis et periculosissimis laboribus se immiscuit, rebusque suis gestis omnium fere nationum historiam aspergere, quam domi suae vitam silentio transigere maluit. De quo viro cum ceterorum historicorum et poetarum, tum ne tuae quidem, quod scio, Padnevi, litterae conticescent. Licuit, licuit profecto omnibus his, quos dixi, et reliquis horum similibus, otiosis vivere. Sed inest nimirum in magnis mentibus cura et solicitudo illa singularis, quae assidue animos eorum exsuscitat et maximos ad rem gerendam facit, ignaviam fugere, labores prae ceteris ultro appetere et denique se totos in ulititatem communem effundere.

Quam ob rem si tu quoque, uti es, ita haberi in magnis viris voles, alios quidem ad rem gerendam socios non magnopere respectabis, ipse autem propugnationem ac defensionem litterarum quamprimum suscipies, teque ita geres, ut malis ceteros homines in hoc genere fructuum potius tuorum fieri participes, quam laborum consortes. Hanc ego tuam esse propriam cogitationem existimo, hoc munus fere praecipuum Pontificatus tui, quem si ulla alia re, hac certa una, crede mihi, admodum insignem et ad hominum memoriam maxime commendabilem reddideris, si praeter communem universo vestro ordini sacrorum et caeremoniarum curam, in quam te tamen iniquis istis temporibus non minus quam alios Pontifices incumbere necessum est, patrocinium tibi litterarum privatim prae ceteris desumpseris, easque in locum et dignitatem veterem ac debitam reposueris. Id quod tu quidem non minus posse quam debere videris. Quod si tamen facti istius inter mortales. pulcherrimi, aut tu collegam, propter invidiam, desideras, aut vero res etiam ipsa in omnes diffusa et omnibus communis ab uno administrari recte non potest, potius quam hanc tam praeclaram et nobis pernecessariam cogitationem temere abiicias, libentibus tibi suffragiis nostris socium adiungemus hominem amore coniunctissimum, voluntate ad omnia honesta et laudabilia prorsus parem, Petrum Miscovium Regni Procancellarium, qui hos praestantes ac insignes conatus tuos studio suo libentissime prosequetur, tibique omni facultate eius muneris, quod sibi post te in Republica delatum, cum assidua benevolentiae erga te suae significatione administrat, volens aderit. Tu modo dux et auctor tam praeclari facinoris, erige te, et ad quae te praeclara natura ac institutio tua, ad quae officii tui ratio, ad quae rei ipsius necessitas et temporis opportunitas,

ad quae omnes boni vocant et invitant, ea suscipe, et quantum potes, potes autem fere quantum opus est, perfice, ut honos bonarum artium ac litterarum, in Polonia magna ex parte collapsus, per nos tam privatim quam publice vindicatus et in iusto dignitatis. gradu repositus esse videatur. Varsoviae, in conventu ordinum Poloniae. Idibus Aprilis MDLXIIII.

b) Geneza dzieła Patrycego

(Z przedmowy do adnotacyj).

...Danda opera est, ut, id quod in reficiendis eversis urbibus statuisque quotidie fieri videmus, nos quoque, qua possumus, in istis a vetustate violatis ruinis Ciceronis instaurandis aliquando elaboremus, studiumque et operam nostram cum ad praesentium temporum commoditatem referamus, tum posteritati etiam ipsi approbemus, quod est bonorum virorum et de genere humano optime merentium maxime proprium. Et quo fit, ut praeclare sane mihi fecisse videatur Carolus Sigonius Mutinensis, quem ego virum ob communem amicitiam nisi iucundissime, ob illius autem eruditionem et doctrinam nisi honestissime, nominare non possum, qui cum superioribus temporibus fractos et convulsos consulares fastos marmoreos incredibili labore et vigilantia consolidasset, dimidiata autem plus minus parte mutilatos restituisset, nuper etiam ad medicinam amissis his Ciceronis libris faciendam animum convertit, tantumque effecit, ut primus, post paucos quosdam, qui ad eam rem voluntatem magis et conatum, quam vires aut facultatem attulerant, dignum nomine et existimatione sua operaepretium fecisse videri possit, tot fragmentis ex tenebris in lucem producendis, tot etiam productis in ordinem redigendis, et redactis explicandis. Qui cum ex nobis quoque ipsis, qui tunc eum Venetiis familiariter cum Andrea Duditio Sbardellato Episcopo Quinqueecclesiensi et St. Fogelvedrio philosopho ac medico excellenti, familiaribus tunc nostris, conveneramus, atque ex Italia iam tum in Poloniam redeuntes valere iubebamus, audivisset, operam quoque nostram aliquando iisdem meditandis rebus non defuisse, magnopere sane nobis auctor fuit, ut quidquid id esset, quod nostro studio confectum in hoc genere haberemus, ad se ex Polonia mitteremus.

Itaque nos etiam auctoritate ipsius adducti, cum in Poloniam pestilentiae tunc terroribus agitatam, ita venissemus, ut propter solitudinem Cracoviae urbis, rusticari ipsi quoque maxime necesse haberemus, inchoata tum et rudia adhuc nostra illa e vestigio recognovimus. Quaeque nos post ipsum quidem praestare tunc posse putavimus, quantum licuit praestitimus, librosque aut per eum institutos fragmentis plerisque locupletavimus, aut nos ipsi quoque, ex reconditis maxime et abditis locis erutos, instituimus; omnes autem in quattuor tomos contulimus, in iisque omnia quae potuimus, vel ex libris, vel ex coniectura ipsa certe quidem emendavimus, scholiis etiam quod illustrari oportere putavimus, illustra

vimus, in omnibusque, si non ingenium, aut eruditionem, at diligentiam certe nostram praestare conati sumus, sicuti in priore editione nostra potuit apparere.

c) Stosunki z Sigoniusem

(Z adnotacyj do fragmentów mowy pro M. Tullio).

Si quis furem.] Solebat Sigonius, pro sua humanitate et erga me benevolentia singulari, quo tempore priorem fragmentorum suorum editionem adornabat, ut fere quodque folium ex officina librarii exierat, id ad me Venetiis Patavium mittere, itaque cum eius etiam orationis ad me folium misisset homo officiosissimus, scripsi verecunde, videri postremum hunc orationis locum non optime habere, corrigendumque ad eum fortassis modum esse, ut pro: Quid si se telo defenderit iniuria, legeretur: Quid si se telo defenderit? haud iniuria. Quam nostram emendationem quomodo tum acceperit vir eruditissimus, satis indicavit, cum ita fere ad finem eiusdem editionis adiiciendum curaverit: Quid si se telo defenderit? iniuria. Quid ita? quia constitutum est. Andreas inquit Patricius Polonus acute vidit legendum esse: Haud iniuria. Ita enim sententiae ratio postulat, ut legatur. Nunc, etsi de veritate emendationis, approbante Sigonio, dubitare non oporteat, tamen quibus rebus adductus ad emendationem ipsam descenderim, putavi mihi breviter esse exponendum, idque etiam hoc magis, quod ea deinde nullo, ut puto, auctoris ipsius studio, sed tamen typographorum, ut fit, errore deformata ac perversa esse videatur. Legunt enim totum fragmentum sic...

d) Stosunki z Manutiusem

(Z adnotacyj do fragmentów listu ad Hirtium).

Defendes meum intolerabile.] Vidi in Nonio Andreae Praerembii plane eodem modo. Salogae autem liber, et alii habent: mecum intolerabile. Utrobique, nisi ironia est, legendum censeo pro intolerabile -id tolerabile, praecessit enim mediocriter lapsus. Meum autem etiam, quam mecum lego libentius.

Dicis quasi istuc intereat nescio, nisi tamen erat mihi iucundum severius, ne qui casum perimeret superioris.] Omnes Nonii, quos viderim, eodem modo legunt. Ego tamen, cum in hunc locum primum incidissem, corruptumque esse proculdubio sentirem, eam evestigio ceperam coniecturam, ut videndum esse existimarem, an ad talem aliquem modum legi possit. Dicis causa istuc intererat, nescio, nisi tamen erat mihi iucundum. Sic enim paene Varronem quoque lib. VI. de ling. Lat. locutum esse memineram, ut quidem habent libri emendati. Nihil intererat, cui imperaret, cum dicis causa quaedam fiebant. Est autem dicis causa, quod alioqui Caesar in Commentariis loquitur, per speciem, per simulationem. Quam quidem coniecturam cum ad Sigonium more meo et bona ipsius venia Patavio Venetias perscripsissem, videbatur sane non vehementer

aspernari, sicut ipsius ad me missa epistola attestatur. Paulus Manutius, vir admirabili doctrina et maiore ingenio, dum de hoc loco Patavii familiariter colloquimur, in hanc lectionem propendebat: Dicis. Quid quaeso istuc interat. Sic ille. Sed neutrum, ut opinor, magnopere firmum. Omnino, res mea quidem sententia sine ope meliorum librorum expediri vix potest...

e) Poszukiwanie zaginionych ksiąg Cicerona de republica

(Z adnotacyj do fragmentów de republica).

...Haec cum ita scriberem, ac eorum de republica librorum iacturam tacitus mecum meditarer, narravit mihi patronus et amicus summus meus, se ex Alberto Crissio, homine, dum viveret, perurbano et pererudito, audivisse, primos ex iis libros quattuor ab eo, in legatione Anglicana, anno Christi M. D. L. VII, in quodam monasterio visos esse, quos cum ita ibi tum reliquisset, ut eos in reditu vellet secum asportare, ex legatione rediens, nullos reperit. Dicebantur autem furto inde praerepti fuisse.

f) Pomoc Górnickiego w Wilnie

(Z adnotacyj do fragmentów de republica).

...Cumque adeo locum hunc ex libris de republica luxatum esse per me ipse suspicarer, corrigendumque ad eum, quem reposui, modum iudicarem, exhibuerat mihi multo post Lucas Gornicius meus, ex regia Vilnensi bibliotheca, omni librorum genere refertissima, depromptum quoddam Augustini volumen de civitate dei, excusum primis adhuc fere illis temporibus, quo typi primum aenei fuerunt adinventi, in quo volumine locus hic ex lib. II. de repub. prorsus ad opinionis illius nostrae rationem legitur. Itaque antea coniecturam meam tantum exponere, nunc autem, approbante vetere libro, illam etiam in contextum reponere visum fuit.

g) Praca Jana Kochanowskiego nad Aratem

(Z adnotacyj do fragm. in Phaenomena ex Arato).

...Quod cum ita sit, ut nemo eorum virorum quos nominavi, sua se aut doctrina aut dignitate abuti existimaverit, legendis, interpretandis vertendisque Graecis ipsis Arati versibus, profecto ne nobis quidem post alios, qui ei quoque rei operam navaverunt, turpe fuerit in iis aut emendandis aut declarandis studii interim nonnihil et operae ponere, quae ex Graeco illo in aliam linguam transfusa ab uno omnium Romanorum eloquentissimo profecta, iniuria autem temporum violata et librariorum inscitia corrupta retinemus. Meo autem Ioanni Cochanovio gloriosum inprimis fuerit, quod tanto ingenio, tanta dignitate viri facile in republica sua principes, in suam ipsi convertere linguam non dubitarunt, in nostra quoque Polonica lingua expressum ac legibus versuum nostrorum alligatum ad posteritatem transmittere. Ut sicut Latinis scribendis versibus

omnes superiores suae gentis homines facile superavit, ita quoque Polonicis pangendis exemplum hoc illustre statuat, ad quod se imitandum et quoad eius poterit effingendum, posteritas omnis nostra componat...

h) Współpraca Stanisława Porembskiego

(Z adnotacyj do fragm. in Prognostica).

...Stanislaum Porembium amicissimum meum suspicari memini (quid enim aliud praeter suspicionem in tantis antiquitatis involucris habere possumus?) Ciceronem ex Arato Phaenomena tantum, idque cum puer adhuc esset, convertisse, cumque reliquam deinde partem, quae est de signis et praesensionibus, forte a suis hominibus desiderari animadverteret, ad eam quoque litteris tradendam, se post suum, sic enim Attico significare videtur, consulatum contulisse. In quo quidem stadio cum Aratus, auctor iam ipsi notissimus, multo ante praecurrisset, etiamsi noster liberrime, ac nullum veluti aspectans ducem, iter illud ingrederetur, vestigia tamen Arati, qui praeierat, non interdum premere non potuit; plane quemadmodum Vergilius ipse quoque, cum eadem in Georgicis persequeretur, Aratum quoque non repraesentare non potuit, sicut inferius videbimus...

18. Piotra Stojeńskiego Gramatyka języka polskiego (1567). 1

(Polonicae grammatices institutio. Cracoviae 1568).
Generoso et clarissimo viro P. Andreae Duditio
P. Stoienski S. P. D.

Multos quidem non infimae sortis homines quominus perspecta cultioris Sarmatiae humanitate, suas hic sedes figerent omniumque fortunarum dimicilium collocarent, Vir Magnanime, linguae ipsius difficultas absterruit. Etenim cum duae res sint, quibus homines non modo brutis praestant, verum etiam communem inter se societatem maxime colunt, Ratio et Sermo: illi quantumvis ratione atque ingenio pollerent, tamen non satis firmum praesidium atque vinculum se ad colendam exercendamque ac retinendam cum Sauromatum gente amicitiam societatemque allaturos iudicarunt, si sermonis atque linguae usu opeque destituti, ac tanquam muti quidam pisces, omnia vel nutibus vel interpretum opera atque adminiculo transigerent. Cum autem Polonorum prope incredibilis humanitas et summae libertatis amor multos e diversis ac longe dissitis orbis partibus ad se pellexisset, eosque Sarmatici sermonis asperitate absterritos ad sua resilire Sarmatiamque non spernendis civibus et singularibus ornamentis spoliari indignum iudicarem, ego Polonorum beneficiis affectus quamplurimis, pro virili dedi operam, ut

1 J. K. Plebański, Gramatyka i gramatycy w Encyklopedji Orgelbranda t. X, 519-527; Al. Brückner, Miscellen aus d. älteren gramm. Literatur der Polen, Archiv für slav. Phil. XIV (1891) str. 462-5.

« AnteriorContinuar »