Imágenes de páginas
PDF
EPUB

stitutionem nunquam habuit potestatem in laicos sed sola usurpatione. Habetur etiam monarchia nova, quae nititur ostendere, quod semper utriusque gladii potestas fuit apud summum pontificem et in veteri testamento et in novo. Fuit et alia monarchia, quam compilavit Dantes poeta Florentinus et quod fuit Gibellinus nititur ostendere, quod imperium in nullo dependet a papa, et propter illum tractatum fuit prope combustionem tamquam haereticus. Item alium librum edidit de Menardino Paduanus doctor maximus scripturarum divinarum, qui adhaesit Bavario, contra quem processit ecclesia. Item nititur etiam Marsilius ostendere, quod potestas coactiva id est per quam vi et armis possit quis cogi, non potest esse apud papam, sed est apud imperatorem etiam quoad spiritualia, et in hoc rationes possunt multiplicari. In hoc autem haec est veritas, quod utraque iurisdictio scilicet temporalium et spiritualium est in papa. Hoc probatur multis rationibus.

Primo nam regimen terrestre debet esse uniforme regimini caelesti, quia mundus inferior regulatur ad instar superioris primo metereorum, nam ab illo dependet tota natura (c. fin. X. de summa trinitate I. 1) primo metereorum et primo caeli. Si in regimine caelesti est devenire in genere corporeorum ad spheram caelestem nobilissimam, ad cuius motum moventur omnes spherae inferiores; sic in genere spiritualium est devenire ad principium nobilissimum, a quo cuncta dependent ut c. 1. statim allegato. Sed nobilissimum corporeum est instrumentum nobilissimum spiritualium, cum ab illo procedant ei spiritualia et corporalia; ergo sic in regimine terrestri est devenire ad principem temporalium, et ille est imperator, sic ad principem spiritualium, et ille est papa, ergo imperator est instrumentum papae, sicut caelum Dei, ut supra.

Item quod unicus debet esse principatus in universo, quia in habentibus ordinem essentialem in universo, differentibus specie, impossibile est esse duo aeque perfecta; ergo hi non erunt aequales, sed imperator non est maior, ergo papa.

Item unus est dominus totius monarchiae ex mente philosophi. Entia nolunt male disponi, multitudo principantium mala, unus ergo princeps (haec deductio est philosophi XII Metaphisicae, ubi demonstrat unum esse Deum), nam ideo multitudo mala, quia si essent duo repugnantes, insurgeret destructio, si dispares, ergo superior, si pares, unus superfluus, debet ergo esse unus princeps. Quo praesupposito arguitur, quod sic papa iudex omnium ecclesiasticus est bene capax iurisdictiones saecularium, sed non e contrario (ratio redditur in c. 2. et c. 17. X. de iudiciis II. 1) et non potest dari aliquis iudex saecularis, qui sit unus princeps, habens utrumque gladium, ergo est iudex spiritualis scilicet papa.

Item nemo negat, papam habere potestatem spiritualium plenissimam, sequitur ergo necessario, quod etiam habet temporalem, quia quaelibet perfectio superior continet sub se inferiorem et non e contrario, unde anima intellectiva in homine continet perfectio

nem sensitivae et vegetativae nec proprie est in homine nisi una anima. Ex quo infertur, quod cum potestas spiritualium sit perfectior potestate temporalium, quia temporalia velut accessoria sunt ordinata in spiritualia sicut in finem suum (c. 7. C. I. qu. 3), sed non sunt de se, quod perfectum, nec creata a Deo directe et principaliter sed consequenter et accessorie ad usum hominum insistentium spiritualibus (7. «inpecudum D. de usu), potestas ergo spiritualium tamquam perfectior continet sub se potestatem temporalium (c. 6. X. de maioritate et obedientia. I. 33), ergo potestas papalis est spiritualium et temporalium. Tenet haec consequentia, quia implicat finem et ordinata in finem (7. 62. et l. 56. D. de procuratoribus. 3. 3.) confirmatur. Papalis est animarum, imperialis corporalium, sed anima dominatur corpori sicut dominus servo (ut dicitur II Politicorum), dominus ergo domini est dominus servi. Tenet consequentia per regulam: vinco vincentem te, vinco et te (c. 7. de concessione prebendae in VI-to. III. 7.) Confirmo ex eodem: papa est dominus animae et operationum eius, imperator corporis, corpus autem est instrumentum operationum animae, ergo etc. tenet consequentia, quoniam agens principale est perfectius instrumentaliter operante, sicut secans securi (c. 41. §. Item Balaam. C. II. qu. 7).

Item principatus papae est infusus a Deo (c. 2. D. XXI), principatus imperialis ab homine (c. 24. D. XCIII.), effectus autem inmediatus Dei excedit effectum humanum arguendo a nobilitate causae super nobilitate effectus (c. 6. X. de celebratione missarum III. 41.). Item Christus habuit omnimodam potestatem. Tenet haec consequentia, quia vicarius habet idem consistorium cum ordinario (c. 2. de consuetudine in VI-to I. 4.).

Item arguendo a luminaribus, sol illuminat diem et noctem, diem per se, noctem per ministrum scilicet lunam, unde secundum varietatem aspectus lunae ad solem variatur lunae lumen. Ita papa ut sol de per se illuminat diem id est animam, noctes id est tenebrosa temporalia et materialia per ministrum scilicet imperatorem. Ex quibus inferendo potest demonstrari quasi naturaliter, quod papae potestas una est sola et imperialis quasi illius pedissequa, et ad hoc bene inducuntur leges et canones pro et contra, sed illis non bene crederem, quia papa facit decreta et imperator leges et nullus idoneus testis in sua (Joannes de Lignano).

Item demonstratur, quod unus solus sit princeps et principatus est optimus, ubi unus principaliter principatur; hoc demonstratur II-do Politicorum, et est ad instar oeconomici, ut scribitur I-mo Oeconomicorum, est ergo necesse habere unum solum principem in orbe. Hic non potest esse principatus imperialis, ad quem nihil de spiritualibus, ergo [non] est principalis.

Item iurisdictionem ab initio mundi exercuit Deus per se ipsum in puniendo Adam et Evam (Genesis III et V), deinde fuit tradita a Deo post diluvium Noae, cui Deus gubernationem commisit (Genesis V et VI), per quam ecclesia significatur, et ipse etiam

exercuit officium sacerdotis (Genesis VIII). Successerunt deinde reges et alii, de quibus in veteri testamento, sed tempore gratiae evacuata est lex veteris testamenti et Christus habuit omnem plenitudinem iurisdictionis et fuit naturalis rex noster, de quo dicitur in Psalmo: «Deus iudicium tuum regi etc.» et hoc transmisit in Petrum et successores eius, quod prosequere secundum Innocentium c. 10. X. de foro competenti II. 2.

Fiunt et aliae rationes, de quibus in c. 7. extra. de maioritate et obedientia I. 8., ubi concluditur in fine, quod de necessitate salutis est credere, omnem humanam creaturam subesse Romano pontifici, et inducitur illud Iohannis XIII: «Converte gladium in vaginam et auctoritas Bernardi ad Eugenium in libro de consecratione, per quas concluditur, quod papa consideratus quatenus est vicarius Christi habet utramque iurisdictionem, sed exercitium habet imperator in temporalibus, quia non fuit conveniens, quod ecclesia uteretur gladio temporali, qui est ad mortem improborum et separandam animam a corpore, cum praelati maxime tendant ad unionem animae ad corpus debite regulatae.

Possent fieri et aliae rationes, sed qui negant principia, non possunt convinci, non habes nisi negare, quod Christus non assumpserit omnem iurisdictionem, imo dixit regnum suum non esse de hoc mundo. Quicquid sit de hac materia, quae semper dependebit secundum praefatum cardinalem, hoc tamen advertendum, quod praesupponitur opinione prima, quod iurisdictio temporalis sit subordinata ecclesiae, non tamen propterea poterit de imperatore ad papam appellari, quia non est talis subordinatio, quae facit papam censeri superiorem quoad actuale exercitium sed tantum in habitu nisi in casibus in iure expressis, ut vacante imperio (c. 10. X. de foro competenti. II. 2.). Et secundum hunc modum iurisdictio imperialis etiam procedit a Deo, quia fuit de voluntate Dei, ut exerceatur per imperatorem, et hoc modo procedunt iura, quae dicunt: non se impedit de temporali iurisdictione, nisi mortis casibus (ut hic c. 34, X. de electione I. 6. cum similibus). Sed quidquid fuerit in observantia ante tempus gratiae secundum quod tempus, postquam Romani vendicaverunt imperium, procedunt illa argumenta, per quae aliquid inferri potest, proinde pendentia imperii papa. Tamen hodie decisum est in pluribus canonibus maxime in c. 6. X. de maioritate et obedientia. I. 33.; c. 13. X. de iudiciis II. 1.; c. 13. X. qui filii sint legitimi. IV; 17. c. 17. de electione in VI-to. I. 6; c. 2. de re iudicata in VI-to II. 14, quod utraque potestas est in papa et hoc habet antiquissima consuetudo, cuius contrarii non est memoria; secundum quod papa ut superior imperatoris transtulit imperium de Graecis in Germanos, prout notatur in glossa in versiculo: «transtulit» in c. 34. X. de electione. 1. 6, quae translatio facta fuit, ut habetur in Speculo historiali libro 24, cap. 56 et 56, per Stephanum papam, qui postea fuit martyrisatus. Oportet igitur fateri, quod imperium dependet.

a potestate papae, nam ad ipsum spectat examinatio, approbatio, reiectio electi ad imperium, nam et electio imperii pertinet ad principes scilicet Coloniensem, Trevensem, Maguntinum etc. qui enumerantur in c. 2. de re iudicata in VI-to. II. 14. in glossa penultima. Et hoc de iure posito per concessionem papae (dicto c. 34. X. de electione I. 6.), licet Hostiensis exponit de iure i. e. naturali ratione, quod nihil est dicere secundum praedictum cardinalem, illud autem ius datum principibus confirmatum est per consuetudinem. Praeterea ubi aliquod est difficile, super quo sunt opiniones, standum est dictis ecclesiae. Ad hoc textus c. fin. X. de consuetudine; c. 1. X. de iuramento calumniae. II. 7; c. 13. X. qui filii sint legitimi IV. 17., ubi casus clarus et vide textum c. 5. X. ut lite non contestata. II. 6. et notatur c. 10. X. de foro competenti. II. 2. et dicens contra mala morte debet perire dicto c. 13. X. IV. 17. ex [prae]cepto Dei; in quo canone dicit Iohannes Andrea post Hostiensem: in ambiguitate opinionum magis credendum est legi canonicae quam dictis sanctorum vel magistrorum, quia papae non alteri data est talis interpretatio dubiorum, unde et imperator ad ipsum recurrit (1. fin. C. de summa trinitate I. 1). Idem Hostiensis et arguit Abbas contra legistas, qui in suis opinionibus non stant casui expresse terminato per Decretales, respondendo igitur contrariis cum dicitur: «imperatori omnia sunt subiecta», dicit hoc verum quoad tuitionem et iurisdictionem, non quoad singulare dominium (ut notatur c. 7. X. de constitutionibus I. 2. etc. 21. C. XXIII. qu. 8), et est dominus mundi aptitudine sed non actu (arg. 1. penult. D. de natalibus restituendis 40. 11). Ebra dicit, quod est dominus. cura et sollicitudine (arg. 1. 6. D. de negotiis gestis 3. 5.). Inducitur etiam illud quod dictum est Petro: «converte gladium tuum in vaginam» (Lucae 22), ad quod respondetur, quod per illud non fuit radicata potestas gladii sed exercitii, immo voluit dicere glossa, quod imperator et reges exercitium huius gladii habent ab ecclesia, nam etiam ecclesia aliquando habuit iurisdictionem causarum civilium et illud per sacerdotes exercuit (ut c. 14. C. XI. qu. 3), sed hoc exercitium, maxime in criminalibus aliis commisit, quia non decebat illud per se exercere, et saepe quaedam possumus per alios, quae per nos non possumus, et quaedam aliis possumus committere, quae non possumus retinere (c. ult. X. de institutionibus. III. 7; c. 7. D. LXXXVIII; c. ult. ne clerici vel monachi in VI-to. III. 24). Et ex praedictis potest inferri, quod secundum opinionem, quae habet, quod papa habet superiorem, dicendum esse donationem Constantini factam ecclesiae nullam fuisse, quia nihil donavit, sed potius, quod ecclesiae erat, relaxavit. Glossa in Nov. 6. in prin. videtur voluisse, quod tenuit quoad proprietatem sed non quoad iurisdictionem. (De qua quaestione vide quod notatur c. 13. X. qui filii sint legitimi. IV. 17.). Dicit ergo, quod potestates quoad exercitium sunt distinctae, sed quoad proprietatem beato Petro utraque est concessa, sed exercitium gladii temporalis papa

committit imperatori (de materia vide c. 8. D. X.; c. 2. X. de privilegiis. V. 33. in prima glosa).

HIS PRAEMISSIS quando quaeritur primo, scilicet quam potestatem sive iurisdictionem habet imperator super infidelibus et eorum bonis praesertim suum imperium non recognoscentibus? Ad istorum evidentiam sciendum, quod regnum in terris surgit tribus modis, primo per voluntatem Dei revelatam aliquomodo hominibus; secundo per consensum eorum, qui reguntur; tertio per violentiam. Primo modo et secundo modo regnum est iustum, tertio modo non. Secundum primum modum iustificatur potestas papae incipiendo a potestate tradita patribus in veteri testamento, postea resumpta a Christo et translata in Petrum et successores eius. Insuper eadem potestas iustificatur secundo modo, ex quo tota ecclesia catholica et omnium fidelium congregatio in hoc consentit, quod est iam approbatum antiquissima consuetudine, cuius contrarii memoria non existit. De tertio modo non est opus prosequi, cum sit de facto potius quam de iure. Cum igitur non constat, imperium super infideles praedictos generaliter esse iustificatum primo aut secundo modo, non potest dici, imperatorem aliquam potestatem habere super dictos infideles, sed tantum tertio modo per violentiam et tyrannidem, ut supra dictum est.

§ 2. EX QUO INFERTUR solutio quaestionis secundae, quod imperator non habet dare licentiam occupandi terras infidelium non recognoscentium suum imperium, hoc propter potestatis defectum, quae non apud imperatorem sed est apud papam. Solum enim est apud imperatorem potestatis exercitium sive ministerium, ut supra sufficienter deductum est. Solus enim papa indicere habet. bellum eis et non alius, secundum Innocentium, ut supra tractatu primo quaestione decima.

3. Edykt wieluński przeciw heretykom (1424).1

(Volumina legum T. I. Petersburg 1859 str. 38).

Vladislaus Dei gratia Rex Poloniae necnon Terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiaviae, Princeps Supremus Lithvaniae, Pomeraniae, Russiaeque Dominus et haeres etc. Significamus tenore praesentium quibus expedit, universis praesentibus et futuris harum notitiam habituris, quod cum sub dissimulatione praeterire non debemus imo arcemur Divinae legis perpetuis institutis, pestiferos haereticorum errores, quos in Dei contem

1 J. N. Romanowski Sprawa z duchownymi w Otia Cornicensia (Poznań 1861); A. Prochaska, W czasach husyckich, Kraków 1897 odb. z 36 t. Rozpraw wydz. histor. Ak. Um.

« AnteriorContinuar »