Imágenes de páginas
PDF
EPUB

2. Edykty Zygmunta I przeciw luteranizmowi.1

(Corpus Iuris Polonici, wyd. Balzer, vol. III. Cracoviae 1906, str. 584, vol. IV, 1910, str. 3).

a) Edykt toruński z 24. VII. 1520.

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae,magnus dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque dominus et haeres, universis et singulis cuiuscunque status et ordinis subditis nostris, in regno et dominiis nostris ubilibet existentibus, sincere devotis et fidelibus dilectis, gratiam nostram regiam.

Manifestum vobis facimus harum serie litterarum, quia intelligentes ad regnum et dominia nostra inferri nonnullos libellos cuiusdam fratris Martini Luther Augustiniani, in quibus multa continentur tam contra Sedem apostolicam, quam etiam in perturbationem communis ordinis et status rei ecclesiasticae et religionis, ne in regno nostro ex huiusmodi scriptis errores aliqui pullularent, officii nostri, ut Christiani principis et fidelis filii sanctae matris ecclesiae esse duximus auctoritate et potestate nostra regia huic coepto noxio obsistere. Mandamus igitur vobis omnibus subditis nostris et cuilibet vestrum seorsum, quod nemo deinceps audeat talia opera, ut praemissum est, in regnum et dominia nostra inferre, vendere, emere, aut illis uti sub poena confiscationis bonorum omnium atque exilii, quam unusquisque mandatum hoc nostrum transgrediens sine ulla excusatione tam ignorantiae, quam alterius. causae subibit. Et pro gratia nostra aliter non facturi.

Datum Thorunii, in vigilia sancti Iacobi apostoli anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo, regni nostri anno quarto decimo. Ad mandatum Regiae Maiestatis proprium.

b) Edykt krakowski z 7. III. 1523.

Sigismundus etc.

Universis et singulis quorumcunque statuum et ordinum populis nobis subiectis tenore praesentium significamus, quod licet alias publico edicto nostro mandaveramus, ut ad regnum nostrum nulla opera cuiusdam Martini Luteri aut alterius cuiuspiam eius sequacis inferrentur sub poena exilii et privatione omnium bonorum, intelleximus tamen, quod comperiuntur in hac regia nostra civitate Cracoviensi, qui opuscula eiusdem Luteri invehere et ad venundandum exponere et manifeste illud dogma letiferum profiteri ac tueri in offendiculum bonarum mentium hominumque perturbationem ac contemptum auctoritatis et mandati nostri non formidant. Et quia decet Maiestatem Regiam, ut in subiectis sibi populis unitas et tranquillitas conservetur, quod una fieri solet, si instituta. Wincenty Zakrzewski, Powstanie i wzrost reformacji w Polsce,

1

Lipsk 1870.

divina et humana, longo usu et communi comprobatione recepta, tueantur et manuteneantur, hominesque seditiosi et plus sapere volentes, quam oportet, coërceantur, ideo praesenti publico edicto nostro statuimus, ut nullus aliqua opera praedicti Luteri aut eius sequacium ad hoc regnum nostrum et dominia nobis subiecta invehere, vendere et emere palam vel occulte audeat, nec invecta habeat, legat, aut illud pestiferum dogma praedicet, approbet et tueatur, sub poena huiusmodi libellorum et operum Luteri eiusque sequacium et illius, qui praemissa ausus fuerit, incendii et concremationis bonorumque confiscationis et amissionis.

Harum etc. Datum in conventione generali Cracoviensi, sabbato ante dominicam Oculi anno Domini MDXXIII, regni vero nostri anno XVII.

Ad mandatum Regiae Maiestatis proprium.

3. Zakaz studjów w Witenberdze (1535).1

(Chr. G. Friese, Beyträge zu der Reformationsgeschichte in Polen und Litthauen, II, 1, Breslau 1786, str. 53—5).

Sigismundus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et haeres. Magnifico Petro Kmita de Wisnicz, Castellano Sendomiriensi, regni nostri Mareschalco ac Cracoviensi Sczepusiensi Praemisliensi et Colensi Capitaneo, sincere nobis dilecto, gratiam nostram regiam.

Magnifice, sincere nobis dilecte. Audimus permultos esse in regno nostro factiosos et novandarum rerum cupidos, qui sectas ab orthodoxis patribus in universalibus conciliis reprobatas non in occulto solum sectantur, sed et publice profitentur et disseminant, non sine contemptu piarum sanctionum a sancta ecclesia catholica institutarum et receptarum, atque edictorum nostrorum; esse item non paucos, qui liberos, propinquos et affines suos Wittebergam mittunt, ut illic mox ab ineunte aetate, priusquam noverint malum a bono discernere, pestifera dogmata ab ipso Luthero, qui horum malorum caput est, imbibant, et postea in regno nostro diffundant et propagent. Quae res quam bene vicinis regionibus ceciderit, nemini obscurum est: vidimus enim luce meridiana clarius, quantae sediciones, quantae caedes, bonorum direptiones, et quanta rerum omnium perturbatio, quanta denique honestatis eversio, ex his initiis excitata sit; quam non poterit hactenus pestis haec semel in animis hominum radicata exstirpari, quamvis multis in id incumbentibus. Quod ne nobis quoque et subditis nostris unquam usu veniret, cavimus aliquoties edictis nostris, gravibus propositis in transgressores constitutionibus. Itaque et nunc mandamus sinceritati tuae, ut prospiciat etiam atque etiam, ne quis in capitaneatu ipsius

1 Theodor Wotschke, Geschichte der Reformation in Polen, Leipzig 1911; St. Kot, Andrzej Frycz Modrzewski, 1923 rozdz. 2.

aliquid adversus ecclesiae constitutiones palam vel facere vel loqui ausit. Quod si quem eiusmodi post huius edicti nostri publicationem investigaret, castiget eundem pro delicti magnitudine, ad praescriptum priorum edictorum nostrorum, iam olim ante annos aliquot ea de re editorum: penitus enim dominia nostra ab huiusmodi novatoribus nolumus esse immunia. Quod attinet ad eos, qui apud Lutherum, vel quoscunque alios factionum istarum principes vitam degunt, iis omnino aditum ad quasvis dignitates et magistratus praecludemus in posterum. Qui autem post publicatum hoc edictum nostrum, vel sua voluntate, vel iussu suorum amicorum, ad istos ipsos sectarum novarum auctores, ut eorum dogmata imbibant, proficiscerentur, eos vel extorres esse iubemus vel severius e consiliariorum nostrorum sententia castigabimus, ne illis quidem parcendo, qui ipsis auctores eius rei fuerint. Quocirca volumus, ut sinceritas tua mandata haec nostra publicet diligenterque exequatur, et adversus eos, qui in ecclesiasticis censuris obsordescunt, ita procedat, quemadmodum statuta regni disponunt. Aliter non facturi per gratiam nostram. Vilnae 4 Febr. A. D. 1535. Regni vero nostri XXIX.

4. List Jana Mączyńskiego do Konrada Pellikana (1547).1
(Th. Wotschke, Briefwechsel der Schweizer mit den Polen,
Leipzig 1908, str. 5-10).

Ultima Decembris, ut scis, Tigurinum reliqui et 13. die Januarii Patavium sanus et incolumis per dei gratiam attigi. Iter habuimus sane commodum et minime molestum, serenitas enim et clementia coeli optime nobis favebat. Reliquam itineris molestiam equulus d. Rudolphi Galli levabat, convenerat enim inter nos communibus sumptibus equum alere et communem utendi potestatem alternis passuum millibus habere. Illud itaque, quod opinabaris, nobis molestiae futurum, valde bene in itinere cessit. D. Rudolphum Gallum fidelissimum comitem in omnibus expertus sum, vestri autem et religionis sincerioris cupidissimum, sed adhuc in multis infirmum et hallucinantem, quapropter si aliquando ad vos redierit, accipite illum tanquam fratrem, imbecillem quidem sed tamen tolerandum, in me certe ea hoc in itinere contulit, ut si frater esset, maiora conferre non potuisset. Habitat hic nobiscum Patavii, nactus est praeceptorem Anglum in hebraicis literis apprime, ut ipse affirmat, doctum. In eo itinere Clavennae convenimus d. magistrum Augustinum, ecclesiasten Clavenensem; gaudebat optimus senex de adventu nostro et tractabat nos humanissime, cum autem de tua, d. Bullingeri, d. Bibliandri, Gualteri et aliorum symmistarum sani

1 Henryk Barycz, Jan Mączyński, leksykograf polski XVI w., Kraków 1925, odb. z Reformacji w Polsce r. III. nr. 11-12.

tate audiret, id vero serio videbatur optimus pater triumphare, in omnibus enim consensum ecclesiae vestrae sequitur libenter. Aderat cum homine Gallus quidam satis garrulus, hic nos deduxit ad hospitium et ibi inter cetera colloquia incidit sermo de praedestinatione. Statuebat ille certum numerum salvandorum et rursus certum numerum damnandorum ante saecula per voluntatem dei tam ad salutem quam ad interitum praedestinatorum.

Ad ea venio, quae de rationibus meis scire vis. Ego postquam Patavium attigi, inveni hic quam plurimos Polonos conterraneos meos, veteres etiam Argentinenses et Wittembergenses condiscipulos, inter quos etiam et ille erat, quem ego inprimis videre cupiebam, Adamus Conarius. Hic reditum in patriam aestate proxima parat, sed ante Romam, Neapolim et fortassis etiam Slavoniam videbit vel videbimus una et una etiam in patriam redibimus, quadragesimam tamen hanc musis et studio literarum dare decrevimus. Sequentem anni partem peregrinatio et in patriam reditio sibi vendicabit, quamvis nesciam, magisne proderit an oberit peregrinari inter homines atheos et epicureos. O deus bone, quanta impietate scatet Italia! Antichristi regnum fateatur necesse est, qui tam perditos mores hominum introspiciet. Equidem noctes et dies mecum cogitare cogor, d. deum horrendas aliquas poenas de Italia sumpturum, id verba Pauli minari videntur, dum dicit: a domo dei iudicium incipit. Quid est aliud incipere, quam rem inceptam tandem continuare et ad eum finem, qui principio illius proprius est, contendere? Iam autem videmus, quo modo iudicium dei a domo dei incipiat. Nota sunt, quae hoc tempore in Germania propter confessionem geruntur, dum armis, bellis, incendio, flammis et caedibus personant universa, nulla habetur parsimonia sanguinis christiani.

De patria nostra nescio quam iucunda tibi scribere debeam. Aiunt mirabilem factam esse metamorphosin in Polonia. Libertas colloquendi de Christo et evangelio, quam apud te solebam praedicare, nescio quomodo in artum pharisaeis id procurantibus contracta est, sed tamen id tantum inter vulgum et plebei ordinis homines, contra nobilitatem nihil isti aut etiam ne rex quidem ipse statuere et decernere potest. Interim tamen sunt aliquot concionatores Cracoviae, qui liberrime praedicent evangelium, in vitia sacerdotum et universi cleri vehementer clamitantes adhuc, quod magnam admirationem apud nos excitavit. Leonardus, homo plebeius, primum plebis Cracoviensis, deinde principum et regis ipsius in arce Cracoviensi concionator, vir in lingua polonica ita eloquens, ut non loqui sed tonare et fulminare dictus sit, factus est episcopus Camenecensis, factus est, inquam, frater et collega episcoporum, quorum ipse superstitionem et ignorantiam verbi divini taxare et vitia universi cleri magnis clamoribus incessere solitus est, et propterea etiam vehementissimum eius ordinis odium in se concitaverat.. Hoc autem maxime placet in homine, quod episcopatum ipsum non

prius acceptare voluit, quam illi concessa fuerit facultas in episcopatu suo apud gregem sibi commissum residere. Volebat enim rex, ut ipse aulam nihilominus sequeretur et eodem concionandi munere iam episcopus fungeretur idque pro more aliorum episcoporum iuniorum, qui aulam regiam sequuntur semper pinguiorem fortunam expectantes et aspirantes semper ad maiora atque inhiantes praedae tanquam lupi voraces.

Similiter et Posnaniae habemus bonos concionatores, unus ex illis in publica concione purgatorium traduxit asserens illud esse figmentum, merum mendacium et imposturam hominum ad extorquendam pecuniam a misera plebecula excogitatum. Sequenti die unus ex pharisaeis suggestum conscendit et purgatorii causam tuebatur omnes eos haereticos esse clamitans, qui negent purgatorium. Hic illustris et magnificus comes a Gorka, castellanus Posnaniensis et vicecapitaneus Maioris Poloniae, in media concione exclamavit: «Tum etiam et ego, inquit, haereticus ero, qui propter tuum mendacium purgatorium non credo. Si, inquit, vos sacerdotes non vultis interturbari vestra ministeria, vera dicite, non abutimini verbo dei ad manifestissima mendacia». O vocem vicerege dignam! De rege iuniore communis persuasio est, hominem ipsum prorsus esse Lutheranum. Habemus hic nobiscum Patavii concionatorem illius, virum certe doctum in sacris literis et sinceriore religione exercitatum, olim etiam monachum et per multos annos in monastico habitu docentem, nunc nihil commune habet cum monachis, cucullum rege sic volente et pro eo apud pontificem romanum intercedente reiecit, non gaudet longo et sinuoso vestitu papistico, barbam promissam alit, quod ceteris papistis apud nos religio est. Venit autem in Italiam propter calculum, a quo iam est liberatus opera excellentissimi chirurgi Patavini, parat igitur reditum in Poloniam, nam et rex illi scribit, ut eo citius redeat et docendi evangelii munus, inquit rex in literis, reassumat. Rex senior cum morbo senectutis vel potius cum morte ipsa conflictatur, quin et rumor hic venerat, illum migrasse per mortem ad dominum, qui postea vanus inventus est, sed tameo Martium vix perdurabit, ideo rex iunior adventat ex Lithuania in Poloniam administrationem regni sive per resignationem sive per mortem patris recepturus. De re uxoria regis nostri frequentes hic habemus internuncios apud ducem Ferrariensem, sed tamen nihil certi ex legatis cognoscere possumus, ipsiusne ducis Ferrariensis an regis Gallorum filiam sit recepturus, qui legatus regius recta hinc in Galliam profectus est. Mitto vobis exemplum epistolae episcopo. Cracoviensi per quendam doctum virum, sincerioris etiam religionis sectatorem, regis Romanorum consiliarium scriptum, ut intelligatis, quas illi causas belli civilis ex parte Caesaris praetexant. Nolunt enim Caesarem propter religionem arma haec sumpsisse, nolunt eum pharaonem esse. At o manifestissimum mendacium! Quid igitur sibi vult bulla et veniae pontificis romani, quas annum iubilaeum vocant, per totam Italiam et Poloniam con

« AnteriorContinuar »