Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Deinde cum quo homine res tibi futura sit, etiam atque etiam Iuli cogita. Non enim cum Italo, sed cum Rutheno, non cum Pontificiae, sed cum Regiae potestatis homine futura res tibi est, in qua potestate omnia certis legibus geruntur, ac certis etiam imperiis continentur. Non idem tibi licere in Polonia Iuli puta, quod tibi licet in Italia, ex qua tu verbo in exilium homines fortasse potes eiicere. Nec mirum. Servit enim Italia cum filiis suis, easque videtur veteris imperii dare poenas, ut quae olim Regibus, Dynastis atque Tetrarchis imperitaverit, nunc vicissim Officialibus, Copistis, ac caeteris impuris hominibus cum sua urbe Roma serviat. At in Polonia secus est, in qua Rex ligatus legibus, servus legum est, qui non id facit quod vult, sed quod legibus velle cogitur. Non protinus rex Polonus, ubi tu digitis concrepueris, aut annulum illum piscatoris inverteris, mihi iussus abs te dicet: Stanislae Orichovi, mandat Iulius Tertius, ex meo regno in exilium abi. Hoc ille nunquam dicet, nec si vellet quidem, potest. Quid ita? Quia lex in Polonia vetat quenquam capi, aut vinciri, aut proscribi, nisi lege regni convictum. Quare ubi me tu proscripseris, hoc non erit regi meo satis, sed dies dicetur etiam ab illo mihi, res integra in comitia deferetur, ut omnium ordinum sententiis de eo quaeratur, sitne mandato Pontificis Romani Stanislaus Orichovius, homo equestri loco ortus, propterea ex Polonia pellendus, quod is contra mandatum Pontificis Romani ex lupanari sacerdotali profugerit, ac uxorem duxerit. Quid futurum censes Iuli? aut quam Comitiorum sententiam expectas? Iam enim ego tibi praedico, me omnium ordinum sententiis absolutum iri. Quid ita? Quia Poloni honorant legitimas nuptias, imperant etiam Graecis, inter quorum sacerdotes honorabile esse matrimonium cognoscunt, vestrum vero coelibatum Romanum tanquam Sodomam atque Gomorram ita detestantur, ut nulla Comitia anniversaria in Polonia fere habeantur, in quibus de minuenda urbis Romae intemperantia non deliberetur. Cuius deliberationis illa est summa: Indignum cunctis ordinibus videri, fructibus regni fornicationes urbis ali. Ex hoc ergo communi ipsius regni sensu intelligis, quam aequos in Polonia contra me sis habiturus Iudices, qui (ut cernis) propter infamiam urbis capitali a te dissident odio.

Nec conquiescent homines unquam, nisi haec duo, calix inquam et uxor, fuerint illis restituta, atque adeo relata in Ecclesiam denuo, quae quod eiecta per vos sint contra naturam contraque scripturam, iniuriam hanc homines ac vim nefariam non ferunt.

Qua quidem re permoti nuper Poloni quoque sunt Equites. Cum enim Ioannes Dziaduski Episcopus Praemisliensis ob ductam uxorem diem mihi dixisset, ut me eo nomine infamem pronunciaret, bona mea publicaret ac me ex Polonia pelleret, mihi contra illum in comitiis Petricoviensibus cuncti Equites affuerunt, sicque apud Sigismundum Augustum, et sapientem et dignum sede paterna regem,

causam illam meam egerunt, ac si in illa salus communis sita esset regni. Et nisi Ioannes Tarnovius, ac Petrus Kmita, atque Andreas Gorcanus, Comites, praestantissima autoritate viri, intercessissent motumque Comitiorum illorum sedassent, diutius in Polonia aut Maguntinense exemplum illud vetus, aut hoc recens Bohemicum ac Germanicum, non fuerat tibi expectandum. At horum divina sapientia atque autoritate praestante, qua in Polonia valent hi tres, plurimum agente et procurante Samuele Macieiovio Episcopo Cracoviensi, qui nuper Comitiis absolutis est mortuus, eo res est deducta, ut et Episcopus ipse Praemisliensis me absolveret, et mihi ea necessitas ab illis summis viris imponeretur, ut ad te quamprimum supplicatum de hac ista uxore Romam mitterem, ut eo pacto et Equitibus Polonis satisfieret, et tua autoritas Pontificia integra in Polonia maneret, quae aperte labefactari illa mea de uxore cum Episcopo contentione videbatur.

Huic ego sive decreto, sive pacto horum amplissimorum virorum ut satisfaciam, supplex nunc precibus et lachrymis prostratus ad pedes tuos abs te peto, ut me respicias iacentem, ac meas rationes omnes diligenter cognoscas. Confiteor enim palam, me continere non posse, scortatorem etiam ac adulterum me ad hanc diem fuisse. Causa non est quin mihi credas, ut merito supplicum voce uxorem te nunc poscam, non quam ducam, sed quam retineam, ad quam sane retinendam nulla religio nullumque votum obstat mihi, nullum etiam vovi (ut iam docui), neque etiam si vovissem, in tanta tamen mea infirmitate illud valere deberet, contra meam salutem, quam summa fornicatione collapsam vides esse. Quare uxorem mihi permittas, sine qua me nec stare, nec cohaerere posse vides. Praesertim cum ita obstinate illam abs te petam, ut si tu negaveris, ego tamen illam non sim dimissurus. Atqui haec iam stat nobis sententia, ut commoda omnia vestra vobis relinquenda, damna vero, excommunicationes atque exilia sint mihi non gravatim subeunda, dummodo semel datam uxori servem fidem.

Tu itaque Iuli, hisce precibus nostris locum apud te voles esse, et illud simul statues, utrum sit tibi sedique tuae utilius, mene propter uxorem amittere, an propter hanc eandem retinere, tum etiam, si in hac mea causa nullius praeterea negocium ageretur, quam meum, tamen magnum esset, hominem cupidum tui, ob rem prae caeteris sacrosanctam amittere. Nunc vero cum ipsos Equites Polonos ea spectare palam videas, ut me cum uxore, quam sine ea, malint secum vivere, vereare, ne uxore mihi abs te negata, hoc reliquum autoritatis quod in Polonia restat tibi, amittas. Scito enim, me, si negaveris, ad omnes regni ordines de integro causam hanc delaturum esse, ut omnibus planum faciam, me tibi supplicasse quidem, sed tamen impetrare abs te non potuisse, petamque ab omnibus hanc veniam, quo mihi liceat omnes tuas minas, excommunicationes atque execrationes, publice negligere, et si tu instabis, etiam contemmere, propter causas quas et in hac ista sup

plicatione scripsi, et in aliis libris (si Deus volet) scripturus sum, ostendamque, ac planum faciam nos tibi obedientiam nullam prorsus debere, contra leges naturae viventi, contraque instituta Dei imperanti. Denique negabo te nobis pastorem esse, cui oves ipsi non sumus; qui si essemus, non tu utique ea negares nobis, quibus salus nostra sustentatur. Tum etiam illa proferemus in medium, quae adhuc quasi mysteria in silentio apud nos latent domi, quibus planum fiet opinor omnibus, me magna ratione abs te discessisse, ac caeteros debere discedere.

Ad hanc necessitatem ne mihi necesse sit decurrere, iterum atque iterum supplex abs te peto, ut hoc matrimonium a me initum approbes, mihique diploma, privilegii instar, mittas, quo te id ratum habere decernas. Hac tu ratione, Iuli, in me uno vitia veterum Pontificum corriges, ac demonstrabis, te non Iulium illum esse secundum, neque Leonem, neque Clementem, seditiosos ac improbos homines, sed Iulium inquam Tertium, vita, moribus atque doctrina illis omnibus dissimilem, ut abs te nihil nisi convenientia naturae atque salutaria sint a nobis expectanda....

8. Instrukcja kapituły krakowskiej dla posłów na synod 1551 r. (Acta historica T. I., wyd. Wisłocki, Kraków 1877, str. 477-499).

Instructio a Venerabili Capitulo Cracoviensi Nunciis ad Synodum provincialem in Junio 1551 Petrkoviae convocatum data, a Petro Myszkowski, Stanislao Gorski et Doctore Martino Cromero in hunc, ut sequitur, modum, redacta. Nuncii ad Synodum Bartholomaeus Gantkowski Archidiaconus et Albertus Kijewski.

Dicent Nuncii, missos se esse a Venerabili Capitulo Cracoviensi ad synodum provincialem, per R. Dnum Archiepiscopum Gnesnensem indictam et convocatam, ut in ea cum ipso R. Dno Archiepiscopo ceterisque Dnis Episcopis aliorumque Capitulorum Nunciis consulerent de negotio religionis ac fidei, de haeresibus exstirpandis moribusque corrigendis, et qua ratione conatus secularium, Ecclesiam oppugnantium, comprimi et sedari possent.

Quantum igitur ad morum reformationem, quae est maxime necessaria et a qua totum initium sumendum est, praesertim a majoribus, ante omnia fatendum est, has omnes adversitates et persecutiones Ecclesiae et servorum Dei justo Dei judicio merito super Ecclesiam et super ejus Ministros venisse, propter peccata et scandala et mores depravatos sacerdotum et eorum, qui praesunt Episcoporum, propter eorum ambitionem et nimiam avaritiam, qui obliti professionis suae, obliti jurisiurandi officiique sui pastoralis, immemores Dei, damnationis et severi judicii Divini, posita omni verecundia, et quasi surdi ad oblocutiones et linguas hominum, dissolutam vitam agunt, in luxu, in commessationibus, in scortatione, in

carnalibus desideriis et libidinosis cogitationibus, negligentes officium suum pontificale, sordidis lucris sunt intenti, mercaturas exercentes. Nec mirum est, tales esse ipsos Episcopos, quum sint indocti, S. Scripturas et Jus canonicum ac legem Dei prorsus nescientes, quibus ignoratis neque se ipsos nec sibi subiectos regere sciunt; sed nec viros literatos ac prudentes in curiis suis tenent, quorum colloquio, consilio ac prudentia in actionibus, causis et casibus laudabiliter uterentur. In quorum locum nonnulli ex ipsis Dnis Episcopis sacerdotes suspectos, haereticos proscriptos, a Divinis suspensos et errorum suorum palpatores assentatoresque ad se acceperunt, eosque apud se tenent, alunt, fovent, ex quorum consuetudine et convictu, veluti ab ovibus morbidis morbidi ipsi efficiuntur. Eosdem quoque haereticos et alios turbulentos contra Ecclesiam armant, animant, instruunt, tuentur, hominibusque secularibus, qui Ecclesiam infestant, commendant et protegendos tradunt, qui sub alis eorum degentes, pravis ac seditiosis concionibus excitant et exacuunt odia atque audaciam secularium contra ordinem ecclesiasticum. Et non modo hi ipsi Dni Episcopi non prohibent ab ovili suo haereticos ipsos, sed ipsi soli Dni Episcopi facta haereticorum et idolatrarum facere dicuntur; adeo enim SS. ecclesiasticas Constitutiones contemptui habere dicuntur, ut et festa ab Ecclesia instituta et pias caeremonias ac jejunia non observent, carnibus in Quadragesima publice cum secularibus vescantur, utraque sacramenti specie personas seculares communicent, et nonnisi tria tantummodo sacramenta in Ecclesia relinquant, alia omnia rejiciant, baptismum Romanum damnent, Ruthenicum probent. Quidam etiam ex ipsis Dnis Episcopis nullius fertur esse religionis ac fidei, sed ignoscant Dni Episcopi, vitia sua sibi ante oculos poni et denunciari, quandoquidem locus, tempus et necessitas id flagitent.

Dicenda sunt enim propter emendationem ea, quae ad ipsos Dnos Episcopos pertinent, de dissolutis eorum curiis et moribus servorum. Fama est vulgata, famulitium et servos Episcoporum homines esse ebriosos, luxuriosos, libidinosos, scortatores, mimos, scurras, histriones, quos attentius avidiusque Episcopi audiunt, quam verbum Dei. At priscis temporibus domus Episcoporum scholae erant parvulorum, in quorum nunc mensa nil Sacrae lectionis legitur aut disputatur, quod vel prudentiam augeat, vel timorem Dei incutiat, vel amorem eius ingeneret atque excitet.

Sed et in hoc non vacant reprehensione Dni Episcopi, quod nepotibus et consanguineis, pueris ac servis suis, indoctis, illiteratis, et vilia ministeria obeuntibus, lenonibus etiam sacerdotia conferunt et hominibus nihili Ecclesias onerant, qui et non faciunt officium suum et nihil a prophanis differunt. Unde fit, ut seculares videntes has indignitates culpa Episcoporum in Ecclesiis fieri, scandalisantur, ex hujusmodique vitiosis clericis reliquos omnes vitiosos censent, inde quoque odio habent ecclesiasticas personas, et dote sua Ecclesias spoliare nituntur.

Ad haec Dni Episcopi redditus suos et elemosynam ac panem pauperum male absumunt, in conviviis, commessationibus et vinis delicatis parantes mensas Luculli, et in alios usus malos opes ecclesiasticas convertunt, ad voluptatem aedificant, domos amatricibus emunt ac donant, fratribus vero et consanguineis suis aut nihil penitus dant, aut multum 'donant et ampla eis bona ex redditibus Ecclesiae coëmunt, et eos ditant atque attollunt, qui postea hac elemosyna et pane Christi impinguati, dilatati, incrassati recalcitrant,. quorum ex adipe prodit iniquitas, efficiunturque insensati ab ubertate fortunae, fiuntque hostes ac persecutores Ecclesiae, religionis ac fidei, superbi, violenti, injusti, raptores, homicidae, quorum tamen divitiae, nomen et gloria cito periit, maledictione ac infamia sola remanente. Id quod prisca illa nostra quoque haec aetas vidit in nepotibus Episcoporum Laski, Lubranski, Conarsky, Olesszniczky, Crziczky, Rzessowsky, et Dni de Gorka, quorum flagitia cunctis hominibus notiora sunt, quam ut explicari illa sit necesse; quorum fortunis dum consulunt Dni Episcopi, animos eorum in aeternam perditionem tradunt.

Post generalem sequitur specialis correctio. Cujus autem in genere vitia et excessus arguuntur, dum nemo expresse nominatur, nemo illa ad se pertinere putat: idcirco nominatim arguendi sunt ipsi Dni Episcopi in facie Synodi de eorum excessibus, propter quos tam apud clerum quam apud seculares et reliquos omnes status, etiam apud Sedem Apostolicam et apud externas nationes non bene audiunt.

Et inprimis de Dno Archiepiscopo ac Primate dicendum est cum probatione veniae de libere dicendo, et quod ea, quae dicentur, non intentione infamandi sed amore ac studio emendandi dicantur. Siquidem ipse Dnus Archiepiscopus non attendens ad ea quae sunt Dei ac Spiritus, curis secularibus, ventri, cibo, somno, carni, voluptati sese dedidit, non Sacras literas, non Canones, non Statuta provincialia legit; non mane de lecto surgit, sed somnum in multam diem producit. Et missae sacrificio breviter audito, horisque canonicis utcumque dictis, cibum sumit, mensam laute instruit, poculis ad temulentiam usque productis; nulla Sacra lectio ad mensam praelegitur, sed joci, cachinni, res ludicrae tractantur. A prandio somno se pomeridiano tradit, inde ad coenam itur, postea rursus dormitur et fortasse etiam amatur. Ad eumque modum anni, dies, menses, horae transeunt, quasi Archiepiscopatus sit cibus, potus, somnus, otium, at alia est functio Episcopi, quae in Canonibus et Sacris literis copiose est perscripta.

Idem Dnus Archiepiscopus non est vigilans in officio suo in haeresi exstirpanda, quae propter ejus conniventiam magis in dies ac magis vires sumit et augescit. Presbyteri labe Luterana infecti haeresim docent, ac ubique spargunt, iidem sacrilega matrimonia contrahunt, sacramenta ecclesiastica tollunt, Eucharistiam Sacram conculcant, exurunt, derident, blasphemant, signa crucifixi Christi

« AnteriorContinuar »