tes: quod nullus homo debet iudicari et haberi pro haeretico, nisi citatus coram iudice legitimo ipsemet fateatur haeresin de ipso, vel per testes idoneos de haeresi convincatur. Ego vero xx. annis in Studio Cracoviensi in Collegio cum Magistris, et aliquot annis Canonicus in ecclesia Sancti Floriani, demum in claustro Mogila, usque ad ultimum diem egressus mei de dicto claustro, semper mansi liber, nec vocatus, nec citatus, neque iudicatus, neque convictus, nec respondi de aliqua secta, quam dicunt haeresim vel errorem. Sed tamen hoc sponte fateor, quod legi et scripsi pluribus annis libros Magistri Iohannis Wicleph de universalibus et ideis, de simonia, blasphemia, quorum librorum quidam videntur mihi esse verissimi, sic quod ipsorum veritas per nullum Doctorem mundi vel Magistrum poterit reprobari, et signanter liber de universalibus et liber de ideis: prout hoc spero probare et ostendere clara ratione, si coram P. V. data esset aliquando mihi libertas hoc dicendi et defendendi, ubi P. V. videret manifeste, quod a principio fundationis Studii Cracoviensis usque ad praesens tempus omnes Magistri et studentes Studii supradicti in vanum laboraverunt et laborant universalia discentes vel docentes, praeter notitiam universalium Magistri Wicleph, ut patet in scriptis et in dictis Magistri Andreae de Kokorzino, qui maximus Artista in Studio Cracoviensi omnium famabatur. Imo tales vestri moderni Collegiati deberent verecundari et erubere pro eo, quod comedunt panem gratis Regis Poloniae, asserentes se populos docere universalia et alias artes, ipsi soli eadem ignorantes. Nam quot crines capitis, tot in ipsorum dictis sunt errores; ad quos nunc non descendo. Si autem aliquis nunc Magistrorum vel scolarium in Cracovia habet veram notitiam universalium, non habet ipsam, nisi ex libris Wicleph saltem mediatam. Propterea P. V. mihi fecit praeiudicium violenter in eo, quod postquam definistis seu approbastis, ut commutarem beneficium Canonicatus mei per tempus semestre et manerem in claustro Mogila usque ad beneficii commutationem: mandatis vestris in hoc plane obedivi. Tandem me ignorante, neque vocato, neque citato, per vestrum Vicarium rupistis in absentia mea seras meas in civitate Cracoviensi regali, et res meas nescio quomodo occupastis et dissipastis. Ego audiens violentiam mearum rerum, timui de violentia corporis mei et ad partem declinavi. Credo quoque, quod Deus Pater, quem solum adoro, per Iesum Christum Dominum nostrum a violentia vestra me liberavit. Nam si iuste contra me fuisset processum, paruissem libenter coram vobis, nec evasissem manus vestras. Itaque circa serenissimum Principem meum supradictum intendo perseverare patienter, quousque haberem liberum accessum ad Regem Poloniae, coram quo ac ipsius baronia, si mihi dabitur audientia defendendi causam meam, ac libertas dicendi veritatem, exponam plenius originem violentiae per P. V. mihi factae. Ubi spero, quod dominus Rex me vobiscum iudicabit, prout hoc habet facere ex scriptura, ut probabo Deo dante. Item quamquam sim peccator et apud vos iam condempnatus, tamen adhuc spero salvari, non per vestras indulgentias emptas pro pecuniis apud Papam, nec per Annum Iubilaeum, sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi, qui interpellat pro nobis Deum Patrem (ad Rom. viij.), et qui venit in hunc mundum vocare ad poenitentiam non iustos, sed peccatores (Luc. v.), Ideo P. V. dignetur mihi restituere res meas, quas invito domino detinetis, scilicet vestimenta, lectisternial etc., libros in artibus et poësi, atque libros Wicleph, qui non laedunt fidem christianam. Si vero aliqui eorum essent nocivi, faciatis cum ipsis sicut scitis: ut ex labore dictorum librorum vel venditione possim acquirere mihi necessaria huius vitae, et pro peccatis. meis poenitere, et ne postea P. V. vexem durius meis scriptis. Datum in Glogovia minori, feria secunda in vigilia Beati Iohannis Baptistae. Andreas de Dobschino olim Magister Studii Cracoviensis, Canonicus ecclesiae Sancti Floriani x. annos Cracoviensis. Per modum cordis: P. V. modicam utilitatem habebitis ex rebus meis, si ipsas capietis pro usu vestro. Ego autem extimo ipsas pro multa pecunia et dampna similiter. Nam plures personae et unus Doctor voluit mecum commutare beneficium, sed propter timorem P. V. non sunt ausi. Abbas enim de Mogila vellet restituere lectisternia mea mihi, sed propter P. V. non audet. Sed audio, quod pecunias meas cepistis vel arrestastis etc. Ideo dignetur P. V. libertare res meas apud Abbatem et apud quendam Magistrum Andream, apud Thesnar vel alibi, significando mihi, ut possem easdem res capere per me vel per alium, quem vellem. Quod si fecistis, stabo contentus. Si autem non libertabitis etc. sciatis, quod iam legavi omnes illas res illis personis, qui poterunt repetere fortiter ipsas, et repetent ex integro aut potius valorem ipsarum, quem nunc non scribo, a P. V. vel a vestris consanguineis, vel a vestro successore. Item inter libros Wicleph, quos cepistis, fuerunt quaedam volumina, scilicet de apostasia, blasphemia, simonia etc. cuiusdam notabilis nobilis Bohemi, qui postquam audierit, non silebit cum amicis. Ideo cautius esset, restituere eidem illos libros per manus meas vel cuius velletis. Item non extinguatis libros Wicleph, quia Thomas Waldensis, in quo sunt sententiae Wicleph, manebit in Collegio Aristarum, quem librum Magister Kozlowski attulit de Basilea etc. Dignetur P. V. super his mihi responsum pium dare et terminum ulteriorem pro commutatione beneficii mihi assignare. Alia per modum cordis: Item Universitati scribo. P. V. posset aperire literas, cum sitis principale membrum Universitatis, prout hoc semper dixi contra. Doctores, ob quod fui multis odiosus; nec ob hoc favorem quaeram a P. V. hodie, sed solum narro veritatem. List Gałki do magnata polskiego wraz z pieśnią Magnifice domine! wikleficką. Ad Episcopum Cracoviensem modernum sum delatus, quod legissem et scripsissem libros Magistri Iohannis Wicleph ac incitassem baroniam Regni Poloniae contra sacerdotes etc. Quodam tempore, me absente a Cracovia, nec vocato, nec citato, manenteque in claustro Mogila libere et manifeste, idem Episcopus per suum Vicarium rupit seras ac cistas meas violenter in Cracovia regali civitate, in domo Thesnar Consulis, resque meas, libros et alia occupavit, et nescio qualiter dissipavit. Ego audiens violentiam rerum mearum praedictarum, timui de violentia corporis mei, et sic cessi ad partem, maneoque sub tutela serenissimi Principis et domini Boleslai quinti, Ducis Oppoliensis et Glogoviensis, quousque possem habere salvum conductum ad Regem Poloniae, coram quo ac sua baronia, si daretur mihi libertas defendendi causam meam et dicendi veritatem contra Episcopum et Doctores Cracovienses me haereticantes pro eo, quod legi et scripsi libros Wicleph, spero, quod dominus Poloniae me cum Episcopo praedicto et Doctoribus iudicaret, quia hoc habet facere ex scriptura iudicare Episcopos et omnes alios sacerdotes Regni sui, ut probarem Deo dante. Super hac materia scripsi Episcopo et Doctoribus seorsim, vellemque Magnificentiae vestrae ostendentes illa scripta; quod si nollent facere, paratus sum mittere copiam ipsorum vobis, si velletis. Ideo Magnificentiam vestram peto, dignemini cum alia Baronia mihi assistere solum, ut Rex Poloniae daret mihi salvum conductum et libertatem dicendi, ut supra, contra Episcopum et Doctores. Magnificentiae vestrae mittam quandam cantilenam vulgarem cum quibusquam punctis tangentibus viam Wicleph, quid et qualiter ipse senserit, ex quibus aperientur vobis multae veritates, propter quas moderni sacerdotes irascuntur. Si cedula cantilenae est confracta, faciatis ipsam vobis meliorem copiam. Datum in Glogovia minori, feria secunda in vigilia Beati Iohannis Baptistae. Per modum cordis: Andreas de Dobschino. Peto, dignemini avisari ac hortari Episcopum Cracoviensem, ut restituat res meas, libros, pecunias, vestimenta, quas mihi recepit et occupavit violenter sine iure, quia me non vocato, nec sciente: alias eundem Episcopum forte vexabo per me fortiorem, et ne Baroniae etiam haec Vexabo displicerat. Quaedam puncta. In Evangelio duplicia sunt verba vel dicta Christi, scilicet praecepta et consilia. Laici simplices solum ad praecepta obligantur, ut ad illa X. etc.; sacerdotes non solum ad praecepta obligantur, sed etiam ad consilia, ut dicit Lira. Exemplum de consilio: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus et sequere me (Matth. c. x.). Et hoc Apostolici fecerunt, qui fuerunt sacerdotes. Episcopi moderni dicuntur, quod sunt loco Apostolorum, et plebani et alii presbyteri loco LXX duorum discipulorum Christi, qui etiam reliquerant omnia. Quomodo ergo concordant moderni sacerdotes cum sacerdotibus Christi, scilicet Apostolis et LXXII discipulis? Magister Iohannes Wicleph vult et docet, quod sacerdotes moderni non sunt sacerdotes Christi, sed sunt sacerdotes caesarei, hoc est Caesaris Constantini, qui Constantinus dedit provincias, possessiones, agros, civitates, castra, praedia, villas, decimas frugum terrae, vexilla et omnes alias pompas, quas hodie faciunt sacerdotes scilicet. Christus non dedit ipsis hoc, et non placent Christo haec, sed potius Antichristo, utpote in vulgari cantilena: Lachowye ad illam notam omnes attendite, animadvertite etc. Et sicut Constantinus Imperator deceptus et fraudatus a Silvestro Papa, dedit Romam civitatem etc. Silvestro: sic alii Reges, Principes et Barones etc. decepti inspiciendo Constantinum, dederunt civitates, oppida, castra, villas etc. sacerdotibus, et non Christum inspiciendo: nam Christi sacerdotes debent esse pauperes. Haec dotatio Constantini habetur in privilegio Constantini in libro Decretorum nonagesima sexta distinctione, et sic incipit: Constantinus etc. Quaeratis, si vultis, et invenietis in Decreto. Si autem quis diceret: Constantinus bene fecit in hoc, quod dedit Romam Papae, et fecit sibi sedem et mansionem in Constantinopoli etc., respondeatur sic dicenti: Ergo hodie bonum esset, quod Rex Poloniae daret Cracoviensem civitatem Episcopo suo et faceret mansionem regalem in oppido Proschowicz vel in villa, et similiter et alii Principes saeculares darent Episcopis suis civitates capitales et soli in oppidis suis vel villis residerent, consimiliter et Barones. Et quia Magister Iohannes Wicleph hanc veritatem contra sacerdotes et alias multas veritates (docuit), idem Papa cum Episcopis et aliis sacerdotibus divitibus, timentes amittere praedictam a Constantino civitatem datam etc., post mortem Wicleph fere annis xj. inceperunt haereticare eundem Magistrum Iohannem Wicleph et extinguere eius libros, et sic statuerunt, quod quicunque legeret istos libros, disceret vel edoceret, deberet haereticus appellari. Hoc ergo fundamentum sciatis, quare moderni sacerdotes irascuntur contra legentes libros Wicleph. Cantilena vulgaris. 1. Lachowie, Niemczowie 2. Gemuzz nie rownego 3. Kto chce tego dowieszcz ta gest o niem powieszcz asz do liuczskich umow wiele mądrezom zacrite uczinil odcrite. 5. O cirkwney gednoszczi, koszczelney swiątoszczi, Anticrista wloszczi, nynieyszhich popow zloszczi popissal s pelnoszczi. 6. Kristowi kaplany od Krista wezwany gich mocz nie od Crista, s cessarskego lista. 8. Pirzwy pop Lassota wzzął mocz od chobota 9. Lassota szą trudzil, Schatan go pobudzil by cessarze ludzil, weymienyn gi obludzil, Rzim na nie wyludził. 10. A po niem laici obludzeny fschiezei przeedz gich dziedzici namiasckowie stradnyci są w welikey tszczici. 11. Chcemli tszczice zabycz a pokoia nabycz, musszimy szą modlicz Bogu a miecz naostrzicz Anticristi pobicz. 12. Nie zzelaznim meczem Anticrista szeczem, Szwiąti Paweł z lista rzekł zabicz Anticrista slowem Ihesu Krista. 13. Prawda rzecz Kristowa, lezz Anticristowa; prawdą popi taią yzze szą gey lakaią, lezz pospolstwu baią. 14. Kriste przez twe rani racz nam dacz kaplani, gizzby prawdą wiedli, Anticrista pogrzebli, Nas k tobie prziwiedli. |