Imágenes de páginas
PDF
EPUB

acceptum, vos habere omnino nihil. Tanta ne vos beneficiorum acceptorum repente cepit oblivio? ut cum patriae Regiaeque Maiestatis beneficio ex pauperrimis ditissimi, ex obscurissimis clarissimi, ex infimis amplissimi sitis facti: tamen neque optimo atque beneficentissimo Regi, neque Patriae charissimae indulgentissimaeque quicque vos debere iactetis idque publice audiente Rege et Senatu, interdum praedicetis, Papam autem ametis, illique uni cuncta media in patria referatis accepta.

Vide atque animadverte quaeso, o Rex, ubinam gentium simus: quam Rempublicam habeamus, et quibus cum hominibus consilium de tua tuorumque salute ineamus. Cum his enim certe quidem, qui aperte tibi dictitant, se debere nihil, qui coniurati contra te in tuo consilio sedent, qui tibi necessitudine neque sortis neque sacramenti obstricti sunt ulla, qui consilia tua explorant et illa iurati alieno domino produnt, qui sententia sua Senatoria non pro tuis, sed pro Papae commodis in tuo consilio pugnant, denique qui gregibus cucullatorum Canonicorumque stipati, publicationem Regni ac bellum Crucifericum tibi minitantur, si vel tantillum Papam tyrannum eorum laeseris, Remque tuam publicam ac libertatem tuorum respexeris. Hae voces istorum hominum sunt, quas (miserum me) exaudis quotidie. Hic honos pro beneficiis tibi habetur ab eis hominibus quos fructibus amplissimis Regni tui pascis, quos Papa veluti locustas quasdam ex sinu suo in terras tuas effundit, ut uberrima quaeque Regni tui depascant atque consumant. Aspice hanc coniuratorum in te omnem turbam, et quam frequens illa quamque dira in tuo Regno sit, considera, infer oculos in Abbatias, in Conventus, in Capitula, in Synodos, in Concilia, quot homines ibi rasos, tot hostes in te coniuratos videas, qui nihil agunt, nihil moliuntur, nihil cogitant, nisi ut tu cum illis una servitutem hanc taetram atque duram servias, ne si te tuorumque libertatem respicias, illorum abdomini atque genio subtrahatur cibus, ut nihil illis supersit quod scorto ab illis libidinique detur. Hunc scopum (mihi crede), hunc finem etiam, atque hanc metam vitae (ad quam isti decurrunt) proposuisse sibi videntur: ut in rerum omnium affluentia atque copia veluti probe pasti porci, laute semperque beate cum scortis vivant, et ad gehennae voraginem in vita hac saginentur, quemadmodum sanctus Dei martyr Cyprianus ait. Quod dum illi intuentur unum, nihil morantur, sive tu consistas, sive cadas: sive Patria tota salva sit, sive intereat. Haec isti susque deque ferunt omnia, ac communem Patriae totius salutem, prae tyrannidis commodorum suorum incrementis ne pili quidem faciant. An haec vox, patre tuo Rege sapientissimo atque optimo, ex Petro Tomicio Cracoviensi Episcopo audita non est? Qui in summa rei pecuniariae inopia ita aerarium Ecclesiae suae omnibus rebus refertum, ne difficillimo quidem Reipublicae tempore ut ex eo Patria iuvaretur permiserit, et satius esse palam responderit, universum perire Regnum patri tuo, quam nummum unum de thesauro illo pro Republica per

patrem tuum moveri, quod Ecclesiae thesauri non Regis Poloniae, sed Pontificiae ditionis essent. Haec certe ex illo iurato Papae Episcopo audita vox a patribus nostris est, quam pater meus mihi puero saepe narrabat flens, cum quanta pestis Regnorum sit haec Papistica lues, apud aequales suos me audiente memoriter sane referret. Nec vero iniuria talis erat Tomicius: Quid enim is quaeso pro fide dati papae sacramenti patri tuo aliud responderet, quam id quod ad fidem illius, et ad iusiurandum Papae datum pertinebat?

Itaque pleraeque omnes gentes atque nationes hisce iuramentis edoctae, quanta Regnorum pestis sit Pontificum hoc genus, publicis interesse consiliis ex Senatu illud, consiliisque suis funditus sustulerunt, ut Hispani, genus hominum acre et pugnax, sacerdotes a publicis consiliis removerunt, ut Veneti penes quos solos adhuc disciplina vetus bene constitutae Reipublicae mansit, sacerdotes e vestigio ex Senatu suo exterminaverunt, suasque res illos agere iusserunt. Ac nescio quomodo eas Respublica omnes palam videmus perire, quae sacerdotum consilio atque authoritate nituntur. Nam urbs Roma, quandiu secularium hominum (sic enim iam loquimur) consiliis administrabatur, tamdiu terrarum caput fuit. Nunc vero in hoc sacerdotum Regno aeque magna gravisque civitas urbs illa habetur, ut una civitas e multis est. Quid Hungariam ipsam non aperte sacerdotum consiliis eversam esse vides? Neque vero alia querimonia funditus eversi illius Regni inter Hungaros nunc est, nisi quod in ea Pontifices domi et foris pace et bello praestare, et omnibus rebus soli, non interesse solum, sed etiam praeesse, olim solebant. Non potest (inquam) rem bene gere, neque Rempublicam administrare is, qui aut alienus est aut alieno homini obstrictus. Denique qui aut conditione aut natura aut professione ad Rempublicam gerendam idoneus non est. At cum publicis divinae legis decretis Pontifices ab humanarum rerum cura removeantur et ad divinas tantum modo applicentur: quis est qui hos sub illo tyranno servos in alieno regno, liberoque populo fideliter utiliterque versari posse putet? Doceant et baptizent in Ecclesia, non autem civitates curent neque Respublicas gubernent, ac tum quidem se ita consecrent Deo, ut negotia secularia omnia missa omnino faciant.

Quod si quis illis locus relinqui adhuc in Patria deberet: tum sane mutata vocationis suae facie et abnegata Papae tyrannide atque impietate, officium suum faciant in Ecclesia, non iam Papae amplius, sed Ecclesiae sibi concreditae autoritate: nempe, fungantur (iuxta scripturas) iusto ac legitimo verbi et Sacramentorum ministerio. Quod si se illi negociis huius seculi implicare pergant, militiae Christi nuntium remittant necesse est: nam haec duo repugnantia et invicem dissidentia neque stare simul neque curari ab uno etiam omnino possunt. Quod sane cum ipsius Christi Dei nostri exemplis, tum vero Apostolicis institutis copiosissime

probari potest. Sed quoniam in rebus clarissimis versor, haec quae sponte sua occurrunt impromptuque sunt praetermittam. Illud autem dicam aequum esse, ut horum alterum Episcopi sequantur e duobus, ut aut suae praestantissimae dignitatis libertatisque veteris memores iugum hoc servile Papisticum excutiant, quod illis illorum Coëpiscopus Papa Romanus per vim ac fraudem imposuit, aut si servitutem hanc servire malunt, desinant eius Reipublicae cives velle videri quae omnibus terris maxime est libera, cum duarum civitatum nemo sane fidelis et bonus civis simul esse ullo modo possit. Nam ut tenebris cum luce, sic servituti Romanae cum Poloniae libertate nihil commune est. Nec vero illi se Papae servos esse negare unquam potuerunt. Quae enim servitus erit, si haec libertas dicetur esse? sub alterius iure invitum aetatem degere, sic uti velis non vivere, dominum per iusiurandum impositum habere, tributum illi pendere, illius nutum ac nictum observare, nulla in re, ne in desperata quidem, vocem liberam ullam contra tyrannum emittere, leges per vim ac vitio rogatas animo invito ferre, nullam appellationem neque intercessionem neque superioris iuris implorationem contra vim et iniuriam habere, sed in unius potestate ita vivere, ut neque animo neque corpore neque conditione liber unquam fias nec usquam tamen ex servitute hac in libertatem profugias? An ne hoc quaeso servire non est? Quae sub Phalari Siculis, quae sub Nerone Romanis, quae sub Boleslao Polonis servitus alia olim fuit? quam haec quae sub Papa domino Episcopis decretalium praescripto constituta est? qua tamen soli irretiti obstrictique sunt Occidentis Episcopi.

Nam caeteri Orientis Episcopi omnes tantum nefas detestati in pristina libertate conditioneque manserunt, nec iurare in verba huius horribilis bestiae ab Ioanne tanto ante praedictae voluerunt, nec characterem illius acceperunt, nec de calice fornicationum eius biberunt: quae causa ad pronuntiandum illos Episcopos esse schismaticos huic Pharaoni idonea fuerat visa, qui cum illos veros Christi servos ex Ecclesia eiiceret (si tamen illos ciecit, is qui Ecclesiae hostis omnium nationum consensu iudicatus est?), idem quod olim Pharao fecit. Nam ut ille eiecto Aarone atque Mose, cum Magis et veneficis in Aegypto remanserat solus, sic eiectis ex communione sua Graecis atque praescriptis Alexandrinis Antiochenisque Papa solus Romae ceu in Babylone quadam turbulentissima pestilentissimaque cum Canonistis suis remansit solus, dolos atque technas commentans assidue, quibus reliquum quod est penes se nominis ac generis Christiani extinguat ac deleat, quem propterea Dei iudicium idem manet, quod Pharaonem olim absumpsit. Nam ut illum maris vis, sic istum procella absumet ignis, posteaque illum spiritu oris sui semel aliquando interfecerit Christus dominus et Deus noster et in stagnum illud sulphureum miserit, in quo conduplicentur illi poenae secundum opera eius. Neque enim tantam superbiam alius unquam capiet locus, nisi is qui paratus est

superbissimo Diabolo et Angelis eius, cum quo cum Focatis edicto aperto societatem Papa semel coiisset, nihil est, quod hoc authore atque duce non sit consecutus et sedem et nomen et opes et hanc tantam tamque infinitam rerum omnium licentiam, quae iam magnitudine laborat sua. Quo sane Sylvester II non disimulanter egit, sed aperte ac palam adiutore Diabolo Pontificatum adeptus eiusdem Diaboli suasu atque ductu illum conficit. En caput, en Papalis dominatus fons iam tibi patet, Magnanime Rex, non a Christo domino sed ab ipso Diabolo palam institutus. Unde haec periuria atque scandala horrenda ad hominum pestem profluxerunt, quibus infelices Papae implicuerunt, non solum Episcopos iuratas alioqui suas creaturas, verum etiam vos Reges, quos Homerus appellat Dei filios. Omnem enim terrarum curam vobiscum communicavit Deus, a qua omnes eos removit, aut certe remotos esse voluit, quos de hoc regno esse noluit, sed aliud regnum illis curandum commisit, quod regnum propter illius humilitatem Papa aspernatus in vestrum mundanum Regnum vobis solis demandatum, impetum fecit, et huiusmodi leges impurus ille Heluo in Decretalibus suis sanxit, quibus vos quoque Reges cum Pontificibus ipsis ad servitutem suam est complexus, qui cum semel impudentiae fines transgressus devicta Ecclesia Christi, vestro quoque Regio honori, hos in decretalibus suis struxisset laqueos, atque hoc iusiurandum vobis Regibus ut servis suis proposuit, quod iam ad verbum ob oculos vobis positum viditis. Finis.

15. Jan Tarnowski do pastorów zuryskich (1560). 1

1

(Th. Wotschke, Der Briefwechsel der Schweizer mit den Polen. Leipzig 1908, str. 103-107).

Accepi a vobis literas, quae mihi gratissimae fuerunt. Erant enim non solum doctrina utilissima sed etiam multis benevolentiae vestrae in me significationibus refertae. Nec tantum eo nomine gratissimae mihi fuerunt, verum etiam quod, quae faciunt ad incolumitatem huius regni tuendam atque provehendam, optimo animo singularique studio admonetis, cuius quidem regni salute et decore nihil mihi est carius, nihil maius. Hoc vestrum officium optime collocatum non potest in laude non poni. Quod attinet ad romanum papam, non possum vobis non assentiri eum suis artibus, quibus pollet plurimum, impedimenta obicere, ne sceptrum potentiae et tyrannidis ipsi e manibus retorqueatur, quod sibi per vim dolumque arripuit, sic deo permittente et aerumnosis temporibus rerum humanarum ferentibus. Non enim dubium est, regum et prin

1 Kazimierz Hartleb, Stosunek hetmana Tarnowskiego do reformy Kościoła, Kwart. histor. 1912; Stan. Kot, Jana Tarnowskiego zerwanie z Kalwinem, Reformacja w Polsce, 1921, t. I.

cipum imbecillitate eum crevisse et ad tantam potentiam pervenisse non sine pernicie ecclesiae divinaeque veritatis obscuratione. In hac etiam sum sententia, non standum esse illius iudicio in omnibus, quae ille contra veritatem divinam, cuius fundamentum sunt scripta prophetarum et apostolorum, docet et aliis obtrudit, cum nulla tanta autoritas sit ullius hominis, imo nec angelorum, ut ea freti quicquam repugnans divinae menti, ex qua pendere nostra omnia debent, ut summo bono faciamus. Jactat ille sibi curae esse ecclesiam dei ideoque se concilium convocaturum, utinam vero liberatus cura rerum humanarum, qua est distractus, hanc mentem aliquando sumat, ut maiori studio teneatur rerum divinarum quam impotentissimae ambitionis, idque quod verbis pollicetur, re aliquando comprobet. Verum difficile, ut et ipse video, obrutum tot curis defendendi sui dominatus et amplificandi, hoc studium suscepturum serio, ut concilium oecumenicum convocet, in quo depravata ex verbo dei corrigantur, omissa restituantur, alieni satus in hac vinea et pugnantes cum veritate divina extirpentur. Nec est dubitandum tamen voti huius nos aliquando compotes fore, praesertim cum non solum paparum sit convocare concilium sed etiam monarcharum et principum, quorum fidei et diligentiae imperia sunt commissa a deo, ut et aliis temporibus factitatum esse constat, imperatores concilia non solum congregasse sed etiam negociis, de quibus in iis disceptabatur, praefuisse. Confidimus autem deo, et ipsum nostra haec mala respecturum et regibus daturum hanc mentem, quorum corda in manu habet, ut remedia hisce malis, quibus orbis christianus miserum in modum conflictatur, et inquaerant et inventa adhibeant. Quid vero ad sananda vulnera ecclesiae dei remedium praesentius esse potest concilio libero oecumenico, equidem ratione mea neutiquam possum assequi.

Privatae conditionis homines vel nihil vel certe exiguum possunt ad persuadendum hominibus, ut ab hac sententia discedant, illam amplectantur unanimi consensu. Quod si id in negociis rei publicae usu venit, ut nisi autoritas et consilium summorum gubernatorum accedat, si quid privata sententia sanciatur, eo non afficiantur homines nec illud ratum habeant, multo minus eunt in sententiam eorum, qui privati sibi potestatem extirpandi errores et reformandi ecclesiam dei sumunt. Hinc mea quidem opinione et inter eos, qui evangelium sequi volunt, pullulant adhuc concertationes non de levibus rebus, quod privato consilio res sit acta et tentatum, ut abusus tollerentur. Hoc est enim ingenium hominum, ut facile se consensu communi vinci patiantur, quem naturae quasi oraculum esse putant, maxime vero offendantur, ubi pauciores et quidem forsan minoris autoritatis acutius aliis videre, prudentius perspicere veriorem sententiam se arbitrantur. Ita enim se contemptui haberi existimant, itaque opus est concilio libero oecumenico, ut haec mala perniciosissima e mundo tollantur, cum aliter tolli vix possint, ut omnes, quos deus sibi elegit, unam sententiam de religione sequan

« AnteriorContinuar »