Imágenes de páginas
PDF
EPUB

atque adeo in nos ipsos, immo et in cultum sanctorum caerimoniasque et alias sanctiones ecclesiasticas confictos et conscriptos, in vulgus spargant. Quare cum ingens labes apud externos et rerum ignaros hominibus insontibus totique adeo regni nostri reipublicae aspergitur, tum odia inter ordines et privatos homines concitantur, et intestina discordia, quae rerum publicarum pernicies esse solet, alitur divinaque maiestas offenditur: id malum pestilens nos sedare et cohibere volentes, decernimus et edicimus hoc edicto nostro, ne quis in ditionibus nostris eiusmodi dialogos, rithmos et famosos libellos quavis lingua conscribere vel publicare ausit. Quod si quis eiusmodi dialogorum, rithmorum et aliorum quorumvis famosorum libellorum qui vel editi sunt, vel edentur posthac, auctor atque scriptor deprehensus, delatus et convictus fuerit, is sine ulla venia capitali poena plectetur. Quisquis autem istiusmodi famosos libellos repererit, aut evulgaverit, aut apud se servaverit, de eius capite atque vita decernere nobis integrum relinquimus; volumus enim id in gratia nostra positum esse. Ceterum, quo facilius talium facinorum patratores perquirantur prodanturque, quicunque auctorem vel disseminatorem istiusmodi famosorum libellorum nobis. indicaverit ac detulerit, certisque argumentis aut testimoniis docuerit et convicerit, aut certe quomodo is deprehendi et convinci possit, aperuerit, ei statuimus et regio verbo nostro pollicemur praemium centum aureos, quos ipsi e thesauro nostro sine ullo negotio numerari iubebimus. Quae omnia, ut certa firmaque sint, iussimus hoc edictum annulo nostro, quo nunc utimur, consignari. Praefectis vero arcium et oppidorum nostrorum mandamus, ut hoc edictum nostrum in praefecturis suis et mercatibus per praecones promulgari iubeant, pro fide et officio suo gratiaque nostra aliter non facturi. Cracoviae, in conventione generali, in vigilia festi Purificationis Virginis Mariae anno Domini 1537, regni nostri anno 31. Ad mandatum Sacrae Regiae Maiestatis proprium.

3. Piotra Zborowskiego mowa na rokoszu lwowskim (22 VIII. 1537). ' (W. Kętrzyński, St. Górski Conciones in maximo totius regni Poloniae Conventu apud Leopolim de republica habitae a. a. 1537,

Archiwum Kom. hist. I, Kraków 1878, str. 21—25).

Etsi sciam, mihi hoc onus ab universa regni Poloniae nobilitate impositum impar viribus et facultate mea videri, tamen quum illa instaret, subterfugere illius auctoritatem neque volui neque potui. Verebar enim, ne si illius studio non essem obsecutus, in difficillima reipublicae causa tardior ad eam sublevandam esse vide

1 Józef Korzeniowski, O autorach Żywota P. Kmity i Opisu wojny kokoszej, Pam. Ak. Um. filol. VI (1886); A. Prochaska, Rokosz lwowski, Kwart. histor. 1902; St. Kot, Wpływ starożytności klasycznej na teorje polityczne Frycza z Modrzewa, Kraków 1911, odb. z t. 54 Rozpraw wyd. hist. Ak. Um.

rer. Quum ergo rem tantam neque ingenio complecti neque facultate sustinere possem, hac tamen sola ratione fidem meam erga rempublicam et debitam erga meum ordinem observantiam testari volui, si ea, quae uno omnium consensu mihi mandata sunt, vobis referrem. Saepe id a vobis per legatos nostros quum alias tum vel maxime in comitiis Cracoviae habitis petiimus, ut pro vestra in rempublicam fide daretis operam, ne libertas nostra firmata legibus ac omni recta ratione communita aliqua vi laedi ac violari possit. Quod a vobis impetratum non esse, legati nostri in vos culpam omnem, vos contra in legatos confertis, quum et illi libere de republica vobiscum se agere negent, et vos plura illos aliquanto, quam esset illis a nobis mandatum, velle et a vobis exigere putetis.

Qua ex re quantum detrimenti respublica capiat, videtis. Itaque non iam per legatos, ut ante, vobiscum de libertate et legibus. nostris agimus, sed ipsimet in hunc locum convenimus, ut non amplius senatus de legatis neque legati de senatu iure queri posse videantur. Quare agemus nos ipsi causam nostram, cuius nuper frequenti senatu magnoque omnium ordinum conventu in arce Leopoliensi apud maiestatem regiam praeclara iecimus fundamenta. Qua in re illud tamen miramur, non ad omnia postulata nostra dominum castellanum Posnaniensem nomine regio nobis respondisse. Itaque quum haec ad summam reipublicae pertineant, repetenda apud vos duximus, ut quis esset vester in republica sensus, scire possimus.

Ac primum illud legibus et libertati nostrae maxime adversarium esse videtur: bellum mandato regio suscepimus, relicta privata domesticae rei cura, ad rempublicam propugnandam parati hic adsumus. Sed cur hic adesse nos opus fuerit, nondum certe videmus. At enim hoc regiae maiestati universa nobilitas imprimis debet, ut trepidanti reipublicae, quandocumque vocata sit, necessario accurrat et hostiles a regni finibus arceat insultus.

Esto sane! Sed quum hoc tempore fines imperii nemo occupet, nemo nobis hostiliter immineat, an bellum indici debuerit, videte. Scitis profecto, hoc unicum remedium contra difficillimos reipublice casus a maioribus nostris semper esse servatum, ut publice bellum decerneretur numquam, nisi quum potentior aliquis hostis regnum invaderet. Cui si aliter resisti non posset, tum ad illud confugiendum est, quod lex concedit et suadet necessitas, ut bellum decreto publico suscipiatur illudque tam diu geratur, quam diu hostis intra fines regni fuerit. Fugato vero et pulso hoste lex nos a bello gerendo liberat. Illud tamen gratiae causa ac singularis erga principem suum fidei maiores nostri addiderunt, ut si rex extra regnum bellum gereret, quinis marcis aeris in singulos hastatos datis bellum publice susciperetur et ita adversus regium hostem extra fines Poloniae una cum rege ipso agrederemur. Hae sunt duae legitimae belli gerendi causae, sine quibus nullum tempus esse debet, quo bellum decerni aut expeditio publice indici

possit. Quare quum hostis intra fines regni non sit, pecunia de more non numerata dubitare nemo potest, bellum sine causa esse decretum. Nos maximis sumptibus ac magno rerum nostrarum dispendio huc profecti sumus. Atqui in tantis reipublicae iniuriis aequiore animo essemus, si aequaliter omnes haec incommoda ferremus. Verum nonnullis palatinis, plurimis castellanis et multis ex ordine nobilium immunitas contra leges data, quum a publica expeditione liber esse nemo debeat. Neque illud eos excusare potest, quod dominus castellanus Posnaniensis respondit, eos tantum immunes videri, quibus immunitas diplomate regio data sit. Nos vero maiestatem regiam nemini legitime dare potuisse arbitramur, quum neque ipsi soli regiae maiestati abesse a bello lex permittat neque aegrotos atque senes aliter bello liberet, nisi alios habeant, qui eorum nomine expeditionem publicam obire possint. Itaque palam est neminem immunem esse debere neque regem abesse lex permittit neque aegrotis atque senibus omnino immunitatem concedit. Quare quum iam constet, istos praeter ius et aequum abesse, nulla tam iusta causa esse potuit, quae illos a bello excusare posset. Nam quod dominus palatinus Posnaniensis ideo domi manere iussus sit, ut maioris Poloniae fines ab Germania defenderet, non satis haec iusta et legitima causa manendi nobis visa est. Quo enim pacto exiguus ille militum numerus illam Poloniae oram tuebitur, quum illi ipsi, qui illa loca incolunt, quum domi praesentes sunt, ab illis Germanicis excursionibus illam Poloniae partem se tueri non posse dicant!

Videtis iam profecto, quid leges mosque maiorum in hoc bello gerendo potuerit; nihil legitime factum, nova et insolita omnia. Nam quo modo in bellum profecti sumus! alii iam pridem ad diem locumque constitutum adsunt, alii vixdum domo egressi sunt. Nos vero eorum adventum expectantes, hic cum magno detrimento et incommodo sociorum atque amicorum nostrorum, quos iam re frumentaria exhausimus, consedimus. In regem eius rei culpam omnes conferunt, quod is missis per provincias literis, multos a profectione ad bellum remoratus sit, cuius rei testes in nobis sunt quam plurimi. Novo modo, inusitato more haec omnia fiunt, quibus nisi occurrimus, nihil est, quod rempublicam diu salvam fore putemus. Quid enim est, quod eam conservare possit, si nihil valebunt leges, nihil instituta maiorum, si bellum nulla necessitate publica indicetur, si alii immunitatibus, alii bellicis dilationibus a bello se abesse posse putaverint et rempublicam nudatam suo praesidio hosti reliquerint? Ita fiet, ut rempublicam, quam iam vix tenemus, nullam omnino habeamus. Sed non in hoc tantum credo, sed et in aliis violatam esse libertatem nostram queri possumus! Quid illud, quod multis per vim bona et fortunae ademptae sunt? Si in iure publico nulla fortunis nostris spes relicta est, quid est, quod amplius praeter servitutem sperare debeamus? Rescinduntur decreta, violantur privilegia, indicta causa damnamur,

Humanizm i Reformacja.

28

bonis nostris pellimur, sola mandati regii auctoritate fortunis omnibus privamur.

Sed in tantis iniuriis et publica regni Poloniae querimonia, quem potissimum accusemus, in quem culpam omnem conferamus? Praeter vos habemus neminem! Vos enim in his sedibus honoris et dignitatis tutores suos respublica constituit. Vos patronos legum, vos libertatis et maiestatis suae auctores esse voluit. Quare spoliata respublica vestro patrocinio, oppressa auctoritate senatoria, in tantas miserias devenimus. Ideo petimus a vobis, ut patriam dignitatem et senatoriam auctoritatem resumatis et dignitatem reipublicae cum libertate nostra defendatis. Eximite nos ex his laqueis, quos nescio quod fatum reipublicae in nos fortunasque nostras induxit. Metrica, quam vocant, est inventa, ut hoc colore bonis nostris aequius exuti esse videamur; regia maiestas non metricam, sed regestra cancellariae, ut sunt, appellanda putat; quo vocetur nomine, non quaerimus, sed eam certe hactenus nocentissimam experti sumus. Testis est Bolestrassiczki, qui eius nomine. examinatus in optima sua causa plurimum metuit. Quid de Kietlinski dicam et multis aliis, quorum possessiones ac fortunas haec metrica dubias reddidit? Quare quum tantis undique difficultatibus rempublicam circumdatam esse videatis, expergiscimini aliquando et eam praesenti et futuro periculo liberate.

Haec iam mala, que dixi, nostra videt aetas, sed illa etiam futura timere et imprimis providere debemus. Successor regiae maiestatis serenissimus rex Sigismundus iunior futurus est, in hoc educando et ad regni gubernacula instituendo summa cura et diligentia consulere debemus. Plurimum enim interest, quibuscum adolescens vivat, quo gaudeat, quo doleat? Dubium enim non est, eum talem in gubernando regno futurum, qualis educatio praecesserit.

Atque utinam is ad hunc exercitum deductus a patre fuisset, cognovisset profecto, in qua republica esset regnaturus, quibusque artibus esset eam conservaturus: nos deinde subditos, hoc robur et firmamentum sui imperii, hic aperte et palam cognovisset, quod satius fuisset, quam in mulierum coetu et puellarum grege Cracoviae choreis et cantibus potissimam aetatis partem conterere. Quamobrem petimus a vobis cuncti, detis operam, quo sua maiestas dignis bono rege artibus et honesta disciplina ita instituatur, ut dignus tanto regno et idoneus summo imperio esse videatur. Scitis, quae mala per improbas educationes principum in multas respublicas invecta fuerint, quot nationes, quot integrae gentes corruptis moribus principum perierint! Unam ex multis proferam vicinam Ungariam, quae educatione iuvenis Ludovici regis funditus corruit. His exemplis moniti prospicere debemus, ne quid nobis simile accidat. Sed iam iuvenem regem honestis artibus, bonorum convictu ita muniamus, ut paratus ad rempublicam accedat illamque paternis atque avitis artibus gubernet. Quod si haec neglecta fuerint, verendum est, ne ea mala, quae ex vicinis antea audiebamus,

mox ipsi experiamur. Quod ne accidat, toto conatu in rempublicam incumbite, omnes eius partes circumspicite et ea, quae paucorum annorum laesit negligentia, integra nobis restituite; ut si quid non legitime factum, si quid cui inique ademptum, id ut primo quoque tempore in integrum restituatur, rogamus. Ita fiet, ut optimis legibus constituto atque firmato regno, in tranquillitate ac mutua benevolentia cum serenissimo rege nostro vivamus eiusque successorem, dignum tanto patre filium, dignum hac republica regem expectare possimus. Quod ut quam primum fiat, curate atque efficite. Causa enim non est, cur differri rem putetis. Nam etsi sacerdotalis ordo absit, tamen illis rem divinam curantibus nos cum rege et senatu optime reipublicae consulere possumus.

4. Andrzeja Górki mowa przeciwko małżeństwu królewskiemu (23 XI. 1548).1

(Dyaryusze sejmów koronnych 1548, 1553 i 1570 r. wyd. J. Szujski, Kraków, 1872 [Scr. rer. Pol. I. str. 217-223).

Castellani posnaniensis Andreae Comitis in Górka Capitanei generalis majoris Poloniae ad Majestatem Regiam a Senatu et ordine equestri XXIII Novembris.

Najjaśniejszy a miłościwy Królu, nie jestem od Pana Boga. tak daleko łaską jego świętą zapamiętały, iżbym się w tem czuć i baczyć nie miał, iż magnitudo causae, która na mnie przez Ich M. Pany a Rady koronne włożona jest, potrzebuje kogo innego a dostateczniejszego wymową, niżeli ja jest, któryby tak wielkiej potrzebie dosyć uczynić a one dostatecznie wymówić mógł; lecz jakom o to nie stał, takem się tego wymówić hoc nomine nie chciał, abym nie był widzian takowym być, którybych Rzpltej językiem swoim służyć nie chciał, której krwią i żywotem tym, jakom powinien, tak też chutliwie służyć chcę. A tak, iż się nic dziać bez wspomożenia Boskiej łaski nie może, ku temuż się prośbą swą uciekam i proszę, żebyście też WM. wszytcy quorum causam acturus sum, sercem a umysłem uczynić raczyli, prosząc, aby jego święta miłość przez jednego syna swego Pana naszego Jezu Chrysta Zbawiciela i Odkupiciela naszego niedostatek mój łaską swą świętą podpomódz, a wargi moje otworzyć raczył, iżby to, co mówić będę, było ku czci imienia Jego świętego i dobremu kościoła Jego. Amen, amen,

amen.

Proszę też przytem aby mnie WKM. łaskawie i miłościwie słyszeć raczył. Nie zda mi się za potrzebne najjaśniejszy a miłościwy Królu, abych to znowu recensere miał, co się jest przez te

1

1 E. Zivier, Neuere Geschichte Polens, Gotha 1915, rozdz. XIII.

« AnteriorContinuar »