Imágenes de páginas
PDF
EPUB

moribus aut sibi minus morigerum aut denique minus idoneum ludi magistrum reperierint, poterunt eum pariter, et non consules sine parocho neque parochus solus sine consulibus, amovere et alium suprascripto modo ipsi surrogare. Hoc tamen ipse d. Martinus in potestate sua retinuit, ut, quoad vixerit ipse, et non alius quisquam, nisi quem forte ipse secum adhibere et admittere voluerit, scholam sicuti suprascriptum est, visitet et ipsi soli census ille 10 marcarum solvatur, ita ut si qua necessitas et egestas eum premat, in proprium suum usum convertere eum possit, alioquin autem scholae moderatori eum annumeret curetque ipse et attendat, ut haec ordinatio effectum suum in toto sortiatur. Quod si, quando post mortem ipsius d. Martini lingua germanica in schola supradicta doceri intermittetur et moderator linguae germanicae imperitus ei praeficietur neque curabitur, ut hinc ordinationi satisfiat, tunc supradictus census 10 marcarum debebit omnino converti pro sacerdote et capellano sive praebendario capellae sive sacelli famati olim Gregorii Cromer, civis et consulis Biecensis, quae est postrema in sinistra parte ecclesiae parochialis Biecensis, qui unam quidem marcam concionatoribus, commemorationem animae ipsius d. Martini Samboritani in concione facientibus inde solvet, reliquam vero sibi habebit. Tenebitur autem is presbiter seu praebendarius in eodem sacello per se vel per alium legere omni septimana duas missas: unam de passione domini nostri Jesu Christi: Humiliarit, alteram vero pro peccatis: Si iniquitatis. Vero sacerdotem seu capellanum seu praebendarium legitimi haeredes et successores supramemorati Gregorii Cromeri de linea masculina, in defectu vero masculorum etiam per sexum femininum descendentes loci ordinario praesentare debebunt, ita ut senior tantum et gradu propinquior praesentet caeteris consentientibus. Quod si stirps Cromerorum masculina pariter et feminina prorsus defecerit, tunc demum [ad] consules civitatis Biecensis iuspatronatus eiusdem capellae sive praebendae pleno iure devolvetur. Ut autem haec omnia et singula robur perpetuum obtinere valeat, praefatus honorabilis Martinus Samboritanus venditionem census et ordinationem suprascriptam... confirmari, immunitatique ecclesiasticae ascribi... a domino Vicario in spiritualibus generali Cracoviensi petiit.

[blocks in formation]

(Demetrii Phalerei De elocutione Liber, a Stanislao Ilovio Polono latinitate donatus... Basileae 1557, str. 188—191).

Illustri Domino Ioanni Tencinio Comiti, Stanislai Palatini Cracoviensis filio, Domino clementissimo, Stanislaus Ilovius Polonus S. D.

Stan. Kot, Polacy na studjach w Bazylei, Kraków 1921 odb. z Reformacji w Polsce t. I.

Humanizm i Reformacja.

31

Cum multae sunt eximiae patris tui, viri in Republica nostra clarissimi, virtutes, quae sermone omnium et praedicatione longe lateque celebrantur, prudentia in publicis consiliis, constantia in rebus arduis, humanitas in suos, iustitia in omnes, tum haec est una maxime illustris maximeque laudabilis, qua sic omni studio, cura, sumptu, ratione et diligentia, iampridem contendere atque efficere coepit, ut cum apud suos verae laudis auctoritate facile primus esset, abs te tamen charissimo filio omni genere excellentiae et dignitatis aliquando superaretur, nihilque potius in vita duxerit, quam ut suis persuaderet, non tam sibi quam patriae et Reipublicae divina bonitate datum esse filium. Itaque memoria tenes, te, cum primum per aetatem licuit, iussu illius ac voluntate in Galliam profectum esse, ut in gratiam potentissimi Regis venires, ut instituta, mores, ritus, leges praestantissimae gentis cognosceres, ut ab Academia Parisiensi doctrinam omnium liberalium artium et sapientiam peteres. Quo cum venisses, quanta nos humanitate et benevolentia complexus fueris, quantam spem virtutis omnibus dederis, quanta in admiratione omnium fueris, quantum illo temporis spacio in omni genere eruditionis profeceris, quis locupletior testis esse potest, quam ego ipse? Cui sic omnia tua, cum Lutetiae Parisiorum una essemus, patuerunt, benevolentia, comitas, liberalitas, ut quantum laetitiae nobis attulit antea domesticus ille congressus, tantum molestiae ex discessu tuo in aulam capiamus, atque ita doleamus, ut allevamentum doloris nullum possit inveniri, nisi cum aliquid scribimus, quo te velut praesentem affari nobis videmur. Quamobrem cum duae causae a nobis etiam atque etiam postulant, ut perhonorificam celeberrimi nominis tui mentionem apud omnium gentium homines faciamus, una in patre tuo, viro fortunatissimo, cui mirum in modum pro nostra erga illum observantia gratulamur, quod tanta virtute praeditum filium nactus fuerit, altera in patria, quae te decus et ornamentum suum in Poloniam revertentem, maximis omnium generum, ordinum, aetatum gratulationibus amplexura est. Tum certe et tertia alia ratio nos vehementius impellit, ut et scribendo moerorem nostrum consolemur, et aliquod saltem levidense munus, testificandi nostri erga te officii ac studii gratia, tibi offeramus. Accipies igitur (Comes illustrissime) Dionysii Halicarnassei libellum de ratione tractandae historiae et comparatione excellentium auctorum, e Graeco in Latinum a nobis conversum et in tuo nomine propalam editum, quem, ut spero, libenter accipics et studiose leges, non eo solum quod a nobis profectus fuerit, qui amore incredibilium tuarum virtutum mirabiliter incendimur, sed etiam quod doctrinam historiae contineat, cuius praecepta non minus quam exempla ipsa tibi grata et iucunda semper fuerunt. Vale Comes illustrissime. III. Idibus Iunii M.D.LVI. Lutetia.

6. Urządzenie szkoły pińczowskiej (1558).1

(Antoni Karbowiak: Piotra Statoriusa Gymnasii Pinczoviensis institutio, Kraków 1912, odb. z t. XIII Archiwum do dziejów literatury i oświaty w Polsce).

Gymnasii Pinczoviensis Institutio auctore Petro

Statorio.

In scholae Pinczoviensis Institutionem Petri Statorii Tonvillani ad Equites Polonos Praefatio.

Cum olim natura in profundo terrae sinu aurum, argentum, gemmas et caetera huiusmodi non modo utilissima humano generi, sed iucundissima quoque occultasset, minime dubium est, ea parum utilia etsi modo effari licet supervacanea quodammodo extitisse. Quarum enim rerum nullus est usus, quorsum eae sint conditae, non satis perspicio, nisi forte ad potentiam summi opificis celebrandam. Istud vero nemo nisi commotae mentis negaverit. Proinde magna omnibus saeculis habita iis gratia est, qui metallorum venas gemmasque in lucem singulari solertia eruerunt incredibili mortalium commodo atque solatio.

At non temere antiquitas divinos honores iis mihi videtur decrevisse, qui bonarum artium ac disciplinarum inventores vulgo existimati sunt, haud enim secundum pietatem divinius est quicquam literarum cognitione, quod caelestium donorum praecipuum ac longe praestantissimum est. Nec absurde prorsus prisca superstitio, quae harum rerum auctores deos esse credidit. Unde illud Mercurii facundum numen et Palladis erudita veneratio.

Porro tam praeclarum auspicatumque Dei Immortalis munus humanis mentibus infusum oblivione sepultum iacuisset incredibili mortalium detrimento, nisi pia illa pectora, quibus tam insignes gazae divinitus creditae fuerant, caelestia munera in apertum protulissent suaque studia ad communem omnium utilitatem contulissent. Insigne mehercule pietatis atque humanitatis argumentum. Quippe non eos fugit, quorsum homines a natura geniti sint, unde tam multa quam praeclara in genus mortalium ipsorum merita extiterunt, belluinum penitus fore rati, si pulcherrimarum atque utilissimarum rerum cognitionem caeteris inviderent.

Atque ut huiusce rei ratio exemplis quibusdam nobis constare queat, principio vates divino spiritu afflatos intueamur, quibus non modo curae fuit, divina mortalibus oracula pandere, sed literarum. quoque credita monumentis ad posteros transmittere, indignum censentibus caelestes illas voces oblivioni, quae optima quaeque delere

1 Stan. Kot, Pierwsza szkoła protestancka w Polsce, Kraków 1921, odb. macji w Polsce, t. I.

consuevit, obnoxias relinquere. Quo animo nisi divina illa progenies affecta fuisset, nullas Dei leges, nulla oracula, nulla plane divina instituta hoc tempore haberemus. Nec vero istud scribendi studium sic humanae sedulitati acceptum referri volumus, ut Deo optimo maximo singularis detrahatur providentiae gloria, cum non paucos divina voce ad mystica oracula literis consignanda quondam monitos fuisse passim Biblicis in libris videamus. Quid iam de illorum pia sane et accurata solertia commemorem, qui totius philosophiae rationem, partim divinitus profectam, partim usu et experientia inventam et confirmatam, literis explicarunt ac velut aeternis tabulis creditam insculptamque ad nostra usque tempora propagarunt? An non innumera priscae virtutis exempla situ et oblivione sepulta periissent, nisi in historiae sinu, velut in tutissimo propugnaculo, a temporis iniuria vindicata fuissent?

At quoniam huius argumenti fecunditas a me hoc loco minime videtur pluribus explicanda, eo nunc revocanda est, unde aberravit oratio. Nec mehercule ex iis, quae dicta sunt, absurde colligetur optimarum rerum utilitatem demum sese prodere, cum in lucem editae fuerint, contra vero inutiles videri posse illas, quamdiu in tenebris et obscura quadam caligine delituerint, adeoque longissime illos ab humanitate remotos nec hominum appellatione dignos esse, qui rerum honestissimarum utilissimarumque humano generi scientiam livido presserint silentio.

Ne igitur adeo turpis inuri mihi posset ignominiae nota, in publicum edendam iudicavi Reipublicae literariae formam, quae cum a me tum collegis meis, pietate et eruditione claris, Pinczoviae non ita pridem constituta est. Duae autem res sunt, quae me, ut hoc facerem, impulerunt. Primum enim optimis sanctissimisque viris diutius reluctari religio fuit, hanc editionem assidue a me flagitantibus. Quae quantum emolumenti non malevolis atque improbis nostri nominis osoribus allatura sit, aliorum esto iudicium; caeteris, quantumvis dissimulent, non omnino infrugiferam fore confido. Deinde cum nostram docendi rationem passim non modo ab hostibus, sed fucatis quibusdam amicis traduci audirem gregemque nostrum aperto marte diripi viderem, non diutius ferendam esse tam atrocem iniuriam ratus, palam facere volui, quam indignis contumeliae aculeis conficiamur.

Atque hoc posterius hominum genus obiecturum scio, nihil enim adeo modeste dici potest, quin sub istorum censuram actutum veniat, me ideo istud aggressum, ut maior recenti scholae audientium fieret accessio. Quam censuram iccirco non valde formido, quod omnibus bonis, mihi aliqua familiaritate coniunctis, abunde notum est, quantum me honesta solitudo reficiat, ambitionem cane peius oderim.

Porro ne quispiam nos usque adeo improbos esse arbitretur ut, quorum industria profecerimus, ingrato silentio praeterire sit animus, doctissimis rei literariae patronis, cum in Gallia tum in

Germania musas profitentibus, acceptum referimus, si quid nostra cura polonica iuventus profecerit, nos enim sancta aemulatione piaque invidia celeberrimas quasque scholas imitari contendimus. Quae vero minus commode instituta docti iudicaverint, nostrae imbecillitati ascribi volumus melioraque docentibus cedere minime detre

ctamus.

Quin etiam per Deum Immortalem omnes bonarum artium ac praecipue Christianae philosophiae candidatos obtestamur, ut nostra haec instituta serio perpendere velint ac, si quid eis rectius noverint, placide nos commonefaciant. Vosque adeo inclytae Cracoviensis Academiae proceres obsecramus, ne nostram docendi methodum, albo, ut aiunt, calculo notare detrectetis, si modo vestris suffragiis comprobanda videbitur. Quod equidem futurum minime diffido, nisi praeclarissimis gymnasiis, ad quorum amussim nostram diatribam effinximus, bellum indicere velitis. At de vestra virtute longe potiora nobis speranda esse arbitramur. Agite ergo, et inito nobiscum literario foedere, coniunctis viribus immane illud Barbariae monstrum tamdiu strenue oppugnemus, donec eo perempto passim florentissimo in regno bonarum literarum studia in aeternum floreant, ea enim sunt, quae Spiritu sancto duce nobis ad veram religionem aditum patefaciunt.

quor

Caeterum mihi, pressius intuenti divina plane gentis huiusce ingenia nihiloque gallicis, italicis aut germanicis inferiora sum enim comperta dissimulem? eruditorum raritatem in tanta animorum felicitate satis admirari nequeo. Etsi enim suis luminibus Minerva inter Sarmatas nequaquam destituta est, plura tamen in caeteris Europae regionibus extare video, ubi et non infelici nata sidere ingenia et solers bonarum artium exercitatio. Verum an non philosophos nobilissimos genuit Polonia? an non medicos. complures, quos Aesculapo genitos optimo iure possis dicere? an non oratores priscae illius eloquentiae facultatem et gloriam feliciter assecutos? an non poëtas, historicos, aliosque reipublicae literariae alumnos clarissimos? Quid sacrae theologiae ornamentis illustres recenseam, cum vel unus Joannes a Lasco suam patriam hoc nomine celeberrimam reddiderit? Nec moror, quod isti fere omnes alieno in solo exculti fuerint, cum neque ars neque ipsa multum potens exercitatio absque divina indole quicquam adiumenti discere volentibus afferre soleat.

Nimirum Polonorum modestia peregrinas gentes ad stuporem usque admirata longis ac periculosis itineribus maximoque sumptu Musas in remotis ab orbe suo regionibus quaerere maluit, quam intra suos fines aliqua ipsis praebere domicilia. Hinc tristissima saepius parentum orbitas, hine peregrini vitii labes in castissimum. regnum a multis invecta est. Non mihi certe consilium est animos visendi atque discendi avidos ab adeundis populis atque urbibus, moribus ac institutis variis cognoscendis revocare dehortarique, siquidem non modo frugiferum, sed laudabile quoque id ipsum esse

« AnteriorContinuar »