Imágenes de páginas
PDF
EPUB

praefuerit, ipsius etiam prior et maior ratio habebitur, senio inerti posthabito.

Praeceptores privati. Honestati suae et Universitatis consulendo, pueros prima elementa discentes ad informandum nullatenus suscipiant, tempore disputationum ordinariarum discipulos. apud se non retineant, sed ad disputationem remittant, ut ibidem scripto argumenta disputantium excipiant, quae praeceptoribus examinanda exhibeant. Ut autem ex ipsorum institutione appareat discipulorum profectus, frequentius ipsos ad declamandum soluta et ligata oratione excitent. Lectionibus autem privatis ita eosdem occupent, ne publicas negligant.

Professores publici. Ad graviores lectiones obligati ita eas explicent, ut auctoris intentionem, inventionem et dispositionem demonstrent, et ita diligenter profiteantur, ut omnes libros lectionis susceptae perficiant. Exercitationes vero secundum praescriptum conclusionis Universitatis anno domini 1550 factae exspatient, disputationes autem ordinarias ita tractent, ut methodum disputatoriam in proponendis, probandis et dissolvendis argumentis, debite et memoriter exprimant; ne prolixis et ineptis orationibus in deducendis probationibus tempus inaniter conterant; ne argumenta ab aliis proposita repetant, et adhuc disputante decano, omnes in sua classe veniant; argumentis autem binis singuli agant, iusta conclusionem anno domini 1550 factam.

Humaniora studia. Quoniam vero Universitatis studiosi sunt genio et ingenio dispares, nec omnes philosophicarum, et quae pro gradu sunt, lectionum capaces; ideo Universitati placuit diversitatem studiorum et lectionum, pro ratione temporum praesentium, talem instituere: ut deinceps liberum sit, ad beneplacitum Universitatis, omnibus professoribus incorporatis et extraneis profiteri oratores, poëtas, historicos, pro cuiusque industria, et in talibus profectu, cum istis conditionibus: si regalis unus, vel duo ad summum, ad eiusmodi studia profitendi se habiles senserint, et loco exercitationum easdem profiteri voluerint, hoc nonnisi cum consensu et permissione Rectoris Universitatis facere debebunt. Si vero aliquis alius, non regalis existens, et alicui istarum facultatum deditus, eas professus fuerit cum Academiae dignitate et profectu studiosorum, quod decanus facultatis philosophicae diligenter observabit; eidem tanquam essentiales ad regendam facultatem computentur. Cum autem pervenire debebit ad participationem facultatis, immediate una commutatione Aristotelicam lectionem leget, ne quid statuto philosophicae facultatis derogetur et deinceps, nisi cum illo per facultatem dispensatum fuerit.

Lectiones humaniores. Ne autem aliquod dubium aut altercationes de lectionibus in genere propositis exoriantur, easdem nominare placuit:

Ex Grammaticis. Grammatica M. Alberti Sczebressi

nensis. Grammatica Graeca Clenardi vel Meceleri. Grammatical Hebraea Campensis vel Clenardi.

Ex Oratoribus Latinis. Omnes libros Rhetoricos Ci- . ceronis, Aristotelis et Quintiliani. Orationes selectiores Ciceronis. Epistolas ad familiares et ad Atticum Ciceronis. Tusculanas Quaestiones. Officia Ciceronis.

Ex Oratoribus Graecis. Demosthenem et Socratem et XIII Oratores Graecos.

Ex poëtis Latinis. Omnia Opera Virgilii. Omnia Opera Horatii. Ovidii Fastos, Metamorphosim, Tristium, De Ponto. Terentii Comoedias omnes et Planti selectiores. Persii Satyras.

Ex Graecis. Homerum. Hesiodum. Euripidem. Pindarum. Aristophanem.

Ex Historicis Latinis. Livium. Sallustium. Commentaria Caesaris. Solinum. Tacitum.

Ex Graecis. Xenophontem. Thucydidem et Herodotum. Ex Mathematicis. Sphaeram Joannis Sacrobosci. Cosmographiam Ptolomaei vel Appiani. Arithmeticam Gemmae Frisii. Ex Physicis. Jacobi Carpentarii Philosophiam.

8. Fundacja Akademji Zamojskiej (1600).1

(X. J. A. Wadowski, Wiadomość o profesorach Akademii Zamojskiej. Warszawa 1899-1900, str. 76–81.)*

Sigismundus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, nec non Suecorum, Gottorum, Vandalorumque Rex.

Significamus praesentibus Litteris Nostris quorum interest Universis et Singulis, detulisse ad Nos Illustrem et Magnificum Joannem Zamoiski de Zamoscie Fundationem suam Academiae Zamoscensis, a se magno sumptu conditae, de communi sententia Reverendorum Stanislai Gomoliński Episcopi Chełmensis Nominati Luceoriensis, ac Georgii Zamoiski Electi Abbatis Czervenensis et Nominati Episcopi Chełmensis, conscriptam; et ab iisdem atque a se subscriptam et obsignatam, in hanc sententiam, et his verbis quae sequuntur conceptam:

Nos Stanislaus Gomoliński Dei gratia Episcopus Chelmensis et nominatus Luceoriensis, Universis et Singulis quorum interest hisce nostris praesentibus significamus, testatumque perpetuis aetatum omnium temporibus esse volumus. Cum Illustrissimus et Magnificus Dominus Joannes de Zamoscie

1 J. K. Kochanowski, Dzieje Akademji Zamojskiej, Kraków 1900; Stanisław Lempicki, Działalność J. Zamoyskiego na polu szkolnictwa, Kraków 1922. Humanizm i Reformacja.

32

Zamoiski nobiscum egisset: ut quae ad Academiam Zamoscensem, liberalitate sua, stabili censu instruendam pertinerent, ex communi sententia constitueremus literisque mandaremus, subscriptione manus nostrae et sigilli appensione communita laudatissimum negotium et ad maximum fructum totius Reipublicae redundaturum: Nos magnopere approbavisse, et quam a Nobis operam postulavisset Vir ad optime merendum de patria sua natus, eam Nos praestitisse. Est autem in haecverba Fundatio Academiae conscripta:

Joannes Zamoiski Regni Poloniae Supremus Cancellarius et Exercituum Generalis, Belzensis, Marieburgensis, Dorpatensis, Knyszynensis, Medzyrzycensis, Grodecensis, Javoroviensisque etc. Capitaneus. Universis et Singulis, quorum interest, significo. Cum omnes homines, primum quidem Principi Deo cunctarum rerum clementissimo Procreatori sua omnia debeant; secundo vero loco, ei Patriae in qua progeniti lucem aspexerunt maxime sint obstricti; aequissimum est, ut secundum religionem, cultumque Divinum, pietatemque suam erga Patriam omni grato animo declarent. Animadvertens igitur quam uberes fructus in Patriam universam ex instituta, et recte bonis artibus expolita juventute redundent, cum aetas excipiat. aetatem, et tales soleant esse Respublicae, cujusmodi sunt mores et institutio Civium: propterea in Civitate mea Nova-Zamoscie Academiam extruxi. Quod quidem longe fructuosissimum propositum ut ipse et successores mei perpetuo tenere possint, dono huic eidem Academiae jure perpetuitatis villam dictam Bukowina in terra Premisliensi et districtu Prevorscensi consistentem mille florenorum proventus.

Erudiendae autem Juventutis hosce Doctores esse volo. Unum. Juris Civilis, Alterum Juris Polonici, Tertium Philosophiae de vita et moribus, ac re Civili. Quartum Physices et Medicinae. Quintum Logicae et Methaphisicae. Sextum Mathematicae. Septimum Rhetoricae aequali ducentorum triginta florenorum annuo in singulos stipendio. Octavum professorem elementorum Philosophiae ac Rhetoricae Humaniorumque Literarum centum quinquaginta florenorum. Nonum Prosodiae et Syntaxis centum triginta florenorum. Postremum Analogiae et Orthographiae centum triginta florenorum salario.

Qui quidem artes et disciplinas ea ratione tradent. Imprimis Analogiae et Orthographiae Praeceptor traditos sibi tyrunculos alphabeto polonico a Kochanovio composito, hora nona instruet; postea Graecum et latinum proponet; maximeque in id incumbet, ut a teneris annis recte singulas literas, earumque vim nosse, syllabas vincire, accentum observare discant; simul faciliora vocabula rerum vulgarium tam gracca quam latina ex puris authoribus decerpta illis injungat. Ita deinde instructis, latinam D. Augustini et Donati Grammaticam hora octava leget, Declinationes et Conjugationes Latinas et Graecas, primum communi forma et dialecto, deinde circumflexas et aliis dialectis et graeca Analogiae praecepta, ex Gaza

et Lascare decerpta, tum rerum graviorum vocabula graeca et latina eisdem tradet. Diebus autem festis, Orationem Dominicam, Salutationem Angelicam, Symbolum Apostolorum, Decalogum graece et latine et mane et vespere, cum puerili Catechismo pro captu ipsorum exponet.

Prosodiae et Syntaxis Magister, hora nona ante meridiem utriusque linguae Syntaxim, sententias Ciceronis et Demosthenis insigniores tradet. Hora quarta pomeridiana, quae mane illis proposita fuerint, repetent; nomina verbaque inflectent; sententias et narratiunculas morales graece et latine discent. Hora octava ante meridiana Syntaxi eruditos praecepta Prosodiae graece et latine docebit. Epigrammata graeca ex Antologia atque latina ex Catullo et Martiale et Comoediam aliquam Terentii illis interpretabit, versus metientur; interrogatique, legibus artis respondebunt. Hora tertia promeridiana Syntaxi et Prosodia eodem modo exercebuntur, Ciceronis epistolas faciliores, et ex Volumine epistolarum graecarum aliquas audient; reliquum temporis repetitionibus argumentis componendis et curae corporis tribuent. Diebus festis reliquum Catholici Catechismi.

Primordiorum Philosophiae et artis dicendi Professor figuras verborum et sententiarum, Progymnasmata Aphthonii, et Rhetoricam ad Herennium hora septima antemeridiana explicabit eaque exemplis graecis, latinis, polonicis illustrabit. Hora pomeridiana secunda Orationem pro Archia Poëta et pro Q. Ligurio; post Justini Historiam ad res usque Graecorum et Macedonum; Ciceronis Librum Acad. 2 argumenta discipulis suis apta doctrinae proponet, ut stym et orationem juxta praescriptum Aphtonii exerceant.

Mathematices Professor hora decima ante meridiem Logisticen Gemmae Frisii post Elementa Geometriae Euclidis, alternis diebus Melae Cosmographiam docebit. Hora prima pomeridiana Pselli Arithmeticam et Musicam, ac Procli Sphaeram vel Sacro Bosci Arati Phaenomena, et Theorias Planetarum Peurbachii. Canicularibus diebus, deambulando cum nobili juventute, metiendarum magnitudinum periculum faciet.

Logices et Metaphysices Doctor Libros Logicae Aristotelis, alios mane, alios vespere explicabit, extremum vero Elementorum, canicula vigente; dialecticis Juventuti imbutae Metaphysicam deinde Aristotelis et Parmenidem Platonis legat, matutino tempore; pomeridiano Dialecticam Stoicorum aperiat, et Ciceronis Lucullum interpretetur. Diebus festis Epitomen Confessionis Hosii.

Philosophiae Naturalis et Medicinae Professor, hora octava antemeridiana, descriptionis Universae Physicae Jacobi Carpentarii Libros tam prioris quam posterioris partis interpretabit; post vero, Artem parvam Galleni, cum etiam nobilis hominis intersit corporis sui notitiam habere, artisque Medicinae summam scire. Hora quarta pomeridiana Librum secundum Ciceronis De natura Deorum.

Eloquentiae seu dicendi Doctor, hora septima antemeridiana, Aristotelis de arte dicendi Libros et Hermogenis de Statibus Doctri

nam, post Ciceronis Partitionum, Hermogenis Libros de Ideis dicendi et Dionysii Halicarnassaei de Verborum compositione explicabit, Oratoremque ad Brutum adjunget. Hora pomeridiana secunda, Orationes Ciceronis et Demostenis praecipuas interpretabit; ordinem scriptorum Historiae Graecae et Romanae juxta seriem temporum auditoribus ostendet; tum Herodoti et Thucididis, deinde Livii aliquos libros perpetuo praeleget, et quid in historia suo Marte legenda Nobilitas observare debeat, docebit. Imprimis autem dabit operam, ut declamando et scribendo exerceantur. Canicularibus diebus Locum de Jocis Lib. 4. Cic. de Orat. Diebus festis Sulpitii Severi Historiam explanabit.

Ejus vero Philosophiae, quae de vita et moribus ac de re civili tractat, Professor, hora antemeridiana nona Aristotelis Libros ad Nicomachum de moribus graece et latine interpretabitur. His explicatis Oeconomica Xenophontis, et postea Politica Aristotelis docebit. Tum generatim Platonis de Legibus libros tradet. Pomeridiana vero hora tertia Ciceronis libros de Officiis explicabit; secundo loco sententiam Ciceronis de Republica ex his quae extant apud varios authores, Librorum ejus de Republica reliquias indicabit; tumque Ciceronis Librum de petitione Consulatus ad M. fratrem proponet; deinceps selectas Epistolas Ciceronis ad Civilem artem maxime pertinentes, de modo consiliorum, de Nobilitatis excellentia, de administranda provincia, adjunget; sub aestum Caniculae, recreationis causa Poëticam docebit. Itaque Aristotelis de Re Poëtica Libros, mane eadem hora explanabit, post meridiem vero, per annorum vices, aliquas Pindari et Horatii graviores Odas, Homeri aliquem librum et Virgilii; tum aliquam Tragoediam Aeschylis, aut Sophoclis, aut Euripidis, aut Senecae interpretabitur.

Jurisprudentiae Doctor mane leget Institutiones Justiniani, deinde ea, quae Pandectis et Codice continentur, breviter comprehendet; inde aliquos titulos perpetuos interpretabitur. Post meridiem Jus feudorum tractabit, in eoque Juris Saxonici et Magdeburgensis a quo fere id fluxit origines demonstrabit, tum Jus Saxonum et Magdeburgense compendio persequetur. Alter vero Institutiones Juris Polonici exhibebit. Leges patrias quae Statutis et Constitutionibus. continentur interpretabitur; ac Processus Judiciales Formulasque Cancellariae docebit.

Ea quae singulis Professoribus committuntur, ab ipsis uno anno doceri non possunt, multo minus a discipulis edisci. Quae igitur uno anno non possunt commode perficere, deinceps persequantur. Diebus Saturni, quae per sex priores dies didicerint, omnes omnium Professionum et Artium discipuli renovabunt, ac extremo cujusvis mensis Saturni die, quae per integrum mensem extremo anno examinabunt, et ingenii specissima exhibebunt. Scripta sua tam versu quam soluta oratione proponent, disputabunt, declamabunt. Actionum Romanarum et Atticarum formam repraesentabunt, ac maxime Judiciorum, Senatus, Concionum, Comitiorum; conve

« AnteriorContinuar »