Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dominum Ioannem Dlugosch Canonicum nostrum Cracoviensem commiseramus sibi inter alia, quatenus vos ex studio Bononiensi revocaret atque nostro nomine committeret, ut ad nos perceptis tamen perprius doctoratus insigniis veniretis, qui etsi omnia iussa nostra expleverit, et vestrum reditum iam suis, iam vestris litteris promiserit, longo tamen tempore et longa expectatione delusi sumus, nec nos solum sed et ipsa Cracoviensis universitas, quae votis nostris obtemperans, ordinarium locum pro vobis in hunc diem reservat. Mirabamur itaque et praedicto domino Johanne Dlugosch ad nos feliciter reverso, magis mirari cepimus, quid vos impulerit ad Regnum Hungariae facere descensum, et in illo continuum facere incolatum, cum aliud litterae vestrae nobis missae et aliud relatio praefati domini Johannis Dlugosch testabantur. Ne igitur ulteriori detineamur spe et inaniter, vos iterum per hunc nuntium specialem revocamus, exhortantes vos, committentes nihilominus vobis, ut celeriter ad nos, qui vestra praesentia nunc plus solito indigemus, redeatis, subeunt enim aegritudines, subeunt morbi, subit senectus. Jamque menses aliquot cum pede insano exegimus, in quo plures aperturae sanie stillantes nos debilitant et aggravant, ad cuius consolidationem etsi expertos habeamus cirologos, phisico tamen expertiori indigemus. Crebris insuper impetimur a praefata universitate precibus, ut aut locum pro vobis ordinatum vestra suppleat praesentia, aut illis substituere personam idoneam in locum praedictum annuamus. Unum itaque e duobus elegite, vel redeundo, si nobis famulari non fastiditis, aut rescribendo, quod redire non curatis, aut non vultis. Exigit enim et nostra aetas et conditio, ut medicum continuum et fidelem, qualis vos semper fuistis habitus, praesentialiter in curia nostra habeamus. Caeterum scribimus Reverendo patri domino Johanni Episcopo Varadiensi rogantes suam paternitatem pro complacentia singulari, quatenus nobis opera Titi Livii, quae illum ab experto habere cognovimus, mutuet et per vos vel magistrum Gregorium plebanum in Wyeliczka, postquam vos vel ipsum magistrum Gregorium venire ad Regnum Poloniae contigerit, transmittat. Certificetisque praefatum dominum Episcopum Varadiensem, quod librum praedictum, si illum nobis sua paternitas accomodare dignabitur, in brevi tempore et celeriter accopiatum cum gratiarum actione remittemus. Et si ipse vel alius pro eo aliquas res efflagitaverit, grato et hilari animo illas suae paternitati curabimus destinare. Super qua re etiam ipsi domino Episcopo et dicto magistro Gregorio scribimus litteras speciales. Non detineatis nos aliquibus amplius excusationibus, sed reditum vestrum quanto celerius potestis maturate.

Humanizm i Reformacja.

4

4. Jan Długosz do Zbigniewa Oleśnickiego (V. 1450).1 (Codex epistolaris saec. XV. T. I, Cz. II. str. 107-109, z obfitemi poprawkami na podstawie rękopisu Jagiell. 1961, str. 554-8).

In ipso ad Jerosolymam profectionis meae articulo haec ad te, vir clarissime, scribo, licet multarum rerum, quae viatoribus incumbunt obrutus cura. Neque enim fieri potuit, ut te, quem semper operum meorum optimum adiutorem interpretemque habui, in hac praesertim secessione negligerem, ignarus sortis futurae quae vel me reddet vel separabit a tua dignatione. Sed neque ulla res aut occupatio poterant animam et articulum perhibere a calamo in splendorem tui nominis semper deditissimo. Nemo eniin ex omnibus aevi nostri optimatibus numerari potest, cuius ego aestimationem pluris faciam quam tuam, quod non tantum, quia a tua magnificentia summa benevolentia summoque favore complector, ita mihi accidere intelligo, quantum tua singulari ac paene incredibili in cunctis nostrae reipublicae negotiis examinandis perpendendisque prudentia et virtute accurata; dabis tamen veniam, vir inclyte, si rudi et brevi sermone utar, deest enim facultas latius eloquendi. Calculatorum morem in praesentiarum sequi libet, qui breviori aere ingentes exprimunt summas. Scripsi diebus superioribus tuae magnificentiae, tum ex itinere, tum ex urbe, quae fuerit viagii nostri facies, quae fortuna. Ita enim in recessu tuae dominationis eram pollicitus. Nescio si litterae redditae sunt, et idcirco repetam priora, ut promisso satisfiat. Secundos per omnia in progressu et reditu habuimus eventus: nullus metus, nulla molestia aut valetudo. Strigoniensi et Jauriensi Episcopis gratus fuit noster adventus. Utriusque humanitatem experti, usque Novam Civitatem Austriae salvi pervenimus. Agebat illic Caesar carnisprivii dies et deditus ludis et solatiis intervalli tempora protrahebat, quibus omissis consilii indixit diem. Erat enim sibi suggestum de nobis, graves viros ex Polonia urbem suam intrasse, qui plurima et industria et prudentia valerent apud suos. Marcus nostrae Bonfilii auctor rei fuit et rem illam extulit in sublime, adiungens pacis, quae nuper inter gubernatores Hungariae et Gyskram parta erat, tractatorem illum inter illos esse. Vocamur ad Caesaris praesentiam, et qui ferebat mandata, stringebat, ut adessemus repente. Compresserat omnes pavor. Removi quantum potui perplexitatem et persuasi, ut omnes essent bono animo, recusantibusque singulis alloqui Regem, rogatus onus suscipio, et quidem invitus propter duorum in Theologia et unius in Canonibus praesentiam doctorum. Congestum erat consilium propter adventum nostrum. Regiam ingressi benigne excepti sumus et per Caesarem et per suos. Credebam illum linguae latinae non habere peritiam: in vulgari nostro verba formaveram, sed tandem omnia in latinum verti et oratione breviuscula coram eo habita,

1 Morawski, Hist. Uniw. Jag. t. I.

in qua virtutes suas et genus ex materna domo Poloniae sumptum commendans commemoravi, deinde gratias egi, quod nos visere voluit, rogans ut securitatem praestaret nostro itineri. Respondendo annuit singulis, nec una responsione contentus pluries iteravit sermonem, propter quod et ego saepius replicare coactus sum. Ultimo filium domini Alberti quondam Romanorum regis introduxit, puerum et moribus et facie ingenuum, offerens et germana millius, si adesset, ostendere. Si cui tamen ex nobis complacitum esset ire Viennam, benigne admittere eius visionem. Recusavimus quod offerebatur, tum quod peregrini, tum quod super his nulla nobis erat mandata facultas. Ita rem absolvendo discessimus. Esset felix, esset faustum illud, quod ab utraque spero parte sollicitatur et quaeritur matrimonium, et Hymeneus et Juno Lucina adessent, si ad alia non est respectus. Tu quod rebus his deest, velut qui omnia provide rimaris, adiunge, ego reliqua tacitis committo fatis. Aderat rebus his omnibus magnae prudentiae et excelsi ingenii vir pontifex Tergestinus, dominus Eneas, homo inter praestantiores aevi nostri scriptores numerandus, qui aulam caesaream latiali eloquentia reddit celebrem, et iterum omnium summa maior ex eo dependet. Hunc itaque primum cum comitibus meis adii, non quod aliquid esset mihi cum illo rei, sed quod sibi epistolam domini mei Cardinalis Cracoviensis et dona quaedam mittente et misso digna, reddere debebam. Conveni itaque hominem, et ut iussus eram, explevi singula. Is etsi munera a Cardinali Ecclesiae, tum ob nobilitatem eorum missa magnipenderet, maior tamen alacritas, maior voluptas ex epistolae verbis animo viri insedit nec continere se quin eructaret potuit. Circumtulit enim et per caesaream cancellariam, et per regios consiliarios, de qua loquor, Cardinalis nostri epistolam, et illam coram legens magna extulit laude, simulque admirans, quod ex nostra barbarie ita disertum atque lotum sermonem excepisset, Almanos huiusce verbis carpebat: Ingerit vobis domini Almani, a quibus nunc Romanum gubernatur imperium, non mediocrem haec, quam gesto, turpitudinem epistola, adeo et ornate et graviter composita, ut satis reformidem, si ei debitum queam reddere responsum. Declarat insuper Polonos habere nobilia ingenia et ea in rebus et praeceptis arduis versari, vestra vero ita nunc constat esse aut tarda aut neglecta, ut nemo ex omni possit dari Almania, qui pari lepore verba exornet». Ita alterius nationis gloriam, alterius gravem suggillationem perstrinxit. Gloriari apud te, non alium, de re hac licet, cui ornamenta patriae publica pluris sunt quam privata, qui quoque facile intelligis, unius hominis ingenium toti patriae decori esse. Acta a me nulla Romae sunt, praeter id, quod duodeviginti exactis diebus, quibus gratia iubilaei promereri debebat, discessi, allocuto, non persuaso Domino Lassoczky, ne Wladislaviensem dioecesim ambiat, ne domino nostro Regi adversus sit, ne contra ictum conetur fluminis. Elusit rationes meas, asserens se super his et pinguiori Minerva et optimo iure fulcitum esse. Oratores regii, quibus ante Paduam obviam dedi, qua praediti sunt auctoritate et prudentia,

spero aliquem huic diversitati finem invenient, ego pollicita explevi. Italia nunc quasdam belli agit ferias. Nam postquam Franciscus Comes, fortunae magis, quam armorum suffragio, Mediolanum accepit, metus quidem et Arragonum regem et Venetos corripuit. Virum magni spiritus, in armis semper paratum et quem raro vel nusquam fortuna fefellit, rebus Lombardiae contra spem et opinionem omnium potitum, quietum esse non posse; utrisque ipsis veteres hostilitates, moliturum esse insidias; pax itaque rebus sic innovatis melior visa est, ad quam inter Regem et Venetos conficiendam Leonellus Ferrariensis Marchio, utrisque non suspectus, regius gener, Venetorum amicus et civis, arbiter delectus est. Nec credi potest, ut possit sine pacis conservatione discessum iri, ut fortior possit Francisco resistential opponi. Ea tamen confecta consurgent alii fremitus, nec Italia rerum novarum altrix tum dudum et recenter ex Jubilaeo quaesito auro crassa a stridore et civilium dissensionum et guerrarum poterit abstinere. Angor plurimum rebus his, quae mihi de tua magnificentia nunciatae sunt, quod successus quosdam non gratos habuisti et aliquorum animos. offenderis. In eo uno consolor, quod adversitates nonnisi forti et gravi viro possunt accidere. Virtus enim nequit latere, ubique elucet, ubique enitet, prudentes tamen, de quorum numero nemo te, nisi delirus sit, unum esse dubitat, rationem temporum habendam observandamque censent, propter quod multa sananda relinquunt tempori, quae ratione sanari non possunt. Multorum oculos, ora, animos in te conversos vides. Si quid praeter spem acciderit, illorum erit eadem quae et tua fortuna. Divinum forte aliquid penes dominationem tuam geritur, cum enim nihilo Deus in te mediocri contentus, summa omnia contulerit, moleste fert, si in aliqua devia sequendo affectus declinaveris, id quoque talibus adversitatibus ventilat et purgat. Hungariae regno pro nobilibus duntaxat, gratia Jubilaei concessa est. Concedetur et nostro, si dominus meus Reverend. Cardinalis institerit. Jam mihi Pontificis maximi voluntas explorata est, dis pensatio pecuniarum duobus ecclesiasticis totidemque saecularibus et dabitur in finem, ut terrae Podoliae possit dari contra Tartaros subventio. Auri quantitas congeri haud mediocris poterit, si respondebunt eventus. Mereri enim illam gratiam cupiens tantam intratam conferat, quantum esset in eundo Romam et redeundo expensiturus. Plures dies sunt ex quo comites itineris mei D. Scolasticus Plocensis, D. Petrus Czyesla, D. Grzymała, magister Paulus et alii abierunt hinc, quorum discessus et mihi et illis excussit lacrimas. Ego pro explendo desiderio meo dudum et orto et nutrito coemptis his, quae ad viaticum ratus sum opportuna, galeram conscendo, visurus terram cruore nostri Redemptoris, aliisque divinis operibus sanctificatam, reversurus, si clemens Dominus faverit, circa principia Septembris: felicem te interim atque incolumem, meique memorem, votis et sacrificiis precabor. Vasa Christi, cum quibus pelagus ingredior, vir imprimis venerandus et tui observantissimus Dnus Joannes de Elgot decretorum doctor, Scolasticus Crac, patruus

meus et Bidno vicarii de Cracovia, tuam magnificentiam salutant; praeter hos et duos nepotes eorum alter Dni Scolastici, alter meus est. De natione nostra nullos hactenus transfretare video, de aliis nationibus multi sunt, qui scapham complerunt. Fer oro rebus meis, in quibus hic germanus meus versabitur, praesidium et patria absenti tui brachii tutelam; obsequiis meis, neque enim queo repromittere, tua beneficia pendam. Si vero interim sua dissolverint stamina, Deum primum retributorem constituo, deinde et hunc fratrem. tuis obsequiis dedo, sperans illum aeque ut me tui nominis et familiae cultorem fore. Tuae Magnificentiae Capellanus

Johannes Dlugosch

5. Zbigniew Oleśnicki do Eneasza Sylwiusza Piccolominiego (10 IX. 1453).

(Codex epistolaris saec. XV. T. 1. Cz. 2. str. 315-317 z obfitemi poprawkami na podstawie rkpsu Szembeków w Porębie).

Sbigneus miseratione divina sacrosanctae Romanae Ecclesiae tituli Sanctae Priscae presbyter cardinalis ac episcopus Cracoviensis Reverendo in Christo Patri Dno Aeneae episcopo Senensi et imperiali consiliario amico suo singulari salutem plurimam dicit.

Vereor iam, nec ab re, ne quid tibi, vir clarissime, de me meo ex tam diuturno silentio cogitationis obrepat, quasi immemor negligensve factus sim tui, immo mei, tuaeque sincerae erga me benivolentiae. Antiquorum enim traditione cognoscimus et propriae affectionis documento experimur, nihil esse tam praesens inter absentes, quam epistolis et alloqui et audire quos diligamus. Et ut est apud Ciceronem in Rhetoricis, homines superioris aevi ante cartae et membranarum usum aut in delatis ex lignis codicellis aut in corticibus arborum mutua epistolarum alloquia missitabant. Unde et portitores earum tabellarios et a libris arborum librarios vocamus. Quanto igitur magis expolito iam artibus mundo id non debemus obmittere, quod sibi praestiterunt, apud quos erat cruda rusticitas et qui humanitatem quodam modo nesciebant! Atque ideo reddita mihi aliquando cupita rescribendi facultate, ne apud te violatae amicitiae et necessitudinis arguar, debitum reddere nunc saltem duxi.

Sed antequam id aggrediar, prius me super tantae morae silentio excusatum ostendam. Enimvero accepto a te tuarum epistolarum libro, iustum consentaneumque censui, nihil ad 1em eius remandare, nisi ante totum vidissem et quamvis tali imprimis ferrer desiderio, ut etiam uno, ut aiunt, cum spiritu, si possibile fuisset, laetus perlegissem, tanta tamen me multiplicium publicarum et privatarum rerum in dies vincebat occupatio, ut in lectitando volumen illud aliquot absumerem, aut verius transmitterem menses. Sed nec hactenus facere exegissem prius, nisi persaepe furtivis nocturnis horis haesissem ad lectionem illius. Nunc illud utcumque percon

« AnteriorContinuar »