Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tatus, si super laude ipsius quantum satis foret scribere vellem, legem epistolae, quae librum redolere non debet, excederem. Equidem si verba epistolarum illarum ipsarumque contextum attendo, purgata ab omni umbrosa nodositate in modum lactis candidi nitent et placido claroque sensu in audientium aures fluunt, adeo, ut recte verbis beati Jeronimi alloqui possum: Magnum Aenea habes ingenium et infinitam sermonis supellectilem et facunde loqueris, ut puta facilitasque ipsa et puritas iuxta Prudentiae est. Multi profecto, ut dicit Seneca, sunt, qui ad id, quod non proposuerunt scribere, alicuius verbi placentis decore vocantur, quod tibi non accidit, sed habes verba in potestate. Non enim te effert oratio, nec longius, quam destinasti trahit, sed pressa sunt omnia et rei subiecta, aptata. Loqueris, quantum vis, plerumque plus significas, quam loqueris. Ego sane, ex quo aliquid litterarum intelligere coepi, detestatus sum morem illorum, qui nescio qua persuasione ducti, causam iudicando et sententiarum suspensionem et verborum obscuritatem imitantur, ut nonnisi ab attentissima mente, quid velint, intelligatur.

Fateor quippe, tunc demum scribentis dicentisque operam effectum suum assequi, et si dignitas accedat orationi, quoniam quae sine dignitate scribantur, ea nec sortiuntur fidem nec subsistere diu possunt. Quo pacto respondisse Senecam Apostolo legimus: Profiteor me bene accepisse lectionem litterarum tuarum, quas Galatis Corinthiisque misisti, et ita quidem, ut etiam cum honore divino eas audirem, spiritus enim sanctus in te excelsos venerabilesque sensus exprimit.

Vellem itaque, cum res eximias proferas, ut maiestati earum cultus sermonis non deesset, atque ego cultum huiuscemodi adesse satis tune arbitror, quum etsi non illorum priscorum oratorum, quos tanto opere miramur, facundiam, saltem nos, quos sub nostra aetate Italia habuit et genuit, scribentium stilum pro viribus consectamur, quod adeo te virorum clarissime assecutum tuis in opusculis conspexi, ut novellum quemdam Ciceronem te dixerim. Ipsum genus eloquidominii tui cum Tulliana luceat puritate, crebrum est in sententiis, ut non modo seriis sed et ludicris et iocosis de fugienda vanitate saeculi huius, deque aemulandis virtutibus et quod praecipuum est, de consequendis vitae coelestis praemiis graves et egregias plerumque admiscueris sententias in tantum quidem, ut officium poetae, quo te per singulas titulasti epistolas, apprime videaris prosecutus esse.

Poetarum enim, quos omnium magnarum rerum atque artium scientia nunquam latuit, intentionem in id praecipue regere comperimus, si saltem ipsorum voti aestimatores sumus, ut si quid in opusculis suis fabulosum inserant, vel ad moralem philosophiam, quae virtutibus hominum instituit vitam, vel ad phisicam, quae naturae secreta ruminatur, pertinere innotescant, vel ut splendidissimis laudibus virtutum, quas per exempla clarissimorum virorum

deducunt, aut vitiorum dignis reprehensionibus, quae per abiectorum hominum perditos mores cogitationi nostrae detestanda subiciuntur: legentium animos et oculos dulcedine delectationis alliciant. Fabulae siquidem unde dictae sint et quis primus inventor ipsarum mihi extiterit quaeve causae illas fingendi priscos poetas impulerint, memini me Ysidorum in suis Ethymologiis narrantem legisse. Fabulas, inquit, poetae a fando nominaverunt, quia non sunt res factae, sed dumtaxat loquendo fictae, quae ideo sunt inductae, ut a mutorum animalium inter se colloquio imago quaedam vitae hominum nasceretur. Atque ideo poeticae non sunt intelligendae fabulae prout cortex sonat exterior quarum si latentem medullam acumine altioris ingenii voluerimus perscrutari, inveniemus poetarum scripturas modo naturalium rerum, modo laudabilium morum, modo egregiarum narratione historiarum ad nostrae institutionem vitae luculento dogmate esse inventas.

Sed nunc haec et reliqua, quae ad laudem poetarum accurate dici possent, missa facio, quoniam supervacue viderentur illius artis et professori et peritissimo recensita. Ad aliud institutum locos illos dico, quibus mentionem feceris, illius non obscurae memoriae principis Ladislai, Hungariae et Poloniae regis, me converto. Fateor enim me in illis plura collegisse, quae in offensam dicti regis et primorum Regni Poloniae taliter accepi, ut pro honore et fama eorum pernecessarium ducerem dictis illis apologiam facere. Scribis etenim in epistola ad illustrem principem Philippum-Mariam ducem Mediolani, Wladislaum regem Hungariae Regnum occupasse, id tamen non suo iudicio, quoniam propter aetatem aliena regna non cupiebat, sed suorum suasu actum esse. In epistola vero [ad] Leonardum Pataviensem episcopum ingressum, progressum ad usque occasum eiusdem largo satis stylo, deliberativo simul et demonstrativo genere utens, et narras et deplangis. Certum autem habeo de optima virtute tua et de integritate, nihil ambigens sicut relatio suggessit, ita te calamo tradidisse. Verum quia me teste et conscio adversatur in multis veritas, rem illam apud nos coeptam et demum actam sic accipe.....

IV. JAN OSTRORÓG.

1. Mowa Ostroroga wobec papieża Pawła II (1467). 1

1

(Z kopji zniekształconej ogłosił A. Pawiński: Jana Ostroroga żywot i pismo, Warszawa 1884, s. 182—190; z wielu emendacjami oraz uwzględnieniem rkpsu petersb. Raznojaz. F. IV. 105).

Cuncti tacent, tacuit una venerabilis pater, collega meus. Quum mihi forte, qui similiter non possum ea sola causa, ut cum tanta sanctitate locutum me jactare possim, dicendum foret, tamen animus, qui verba regere et caetera mihi necessaria gubernare deberet, labescit. Nec mirum, ades namque, beatissime pater, omnium vicarie Christi, caput ecclesiae, quem nedum timere verum tremere universa necesse est, inspecta dignitate tua, eminentia, gradu cognito, quis quantusque sis. Si Cicero, cui omnes cedimus, orans coram homine, minime non expavit, ego praesente numine mundi quomodo non timebo? Nec tantum tu, maxime praesul, summi etiam patres, quos dicere fratres tuos esse non vereris, doctissimorum virorum, nobilissimorum hominum ingens turba intenti audiunt, me plaga tali natum, quae bellatores magis quam oratores hactenus gignere solita est. Multa millia hostium, infesta eorum signa mortem undique minantia tociens vidi, nunquam, fateor, tantum me terruerunt, quantum vos inermes, quamvis nunquam armorum strepitum clangoremque tubarum et fremitum bombardarum tam expavi quam silentium vestrum. Haec licet ita sint, egredere tamen, anime meus, nihil time. Reminiscere, te Polonia satum, ubi taurus, ardens signum, audentes viros gignit, aldeboran, orix, alcoraya animos subministrant. Nihil tamen magis solatur me, quam quod praeter sanctitatem et mansuetudinem nihil in te est aliud. Facile ignosces, si non tam quam digne praesentia tua meretur quippiam dixero; caeteri omnes proximi patres, excellentissimi viri, opinor, benignius audient me-imitantes te maxime pontifex-volentem tametsi non valentem bene dicere. Tunc dicam, quam magni, quanti principis oratores sumus; nihil enim restat amplius quam dictum, quanta est in septentrione gloria tua, quae de te apud gentes sub arcto ex

1 X. Jan Fijałek, Ostatnie słowa Pawła Włodkowica w Przeglądzie kościelnym (Poznań 1902) I s. 4-10.

spectatio, et cur tot juga, vias arduas superando multa passi, hucusque venimus.

His, quas supra memini rationes, audaciam nactus sum, verum ad dicendum ea, quae promisi, audacia sola non sufficit. De- mosthene opus esset, cujus sane, ut opinor, nec lingua nec ingenium sufficeret ad demonstrandum tanti regni majestatem. Nam ut taceam amplitudinem regionum, fecunditatem soli, terram fluentem lac et mel, nonne hoc est summae virtutis et nobilitatis evidens argumentum, quod tot bellis gestis, cum tantis populis, alieni imperii expers, usque in hunc diem sancta et intemerata permansit, quod nulli populo concessum est. Assyrii omnes finitimos, Assyrios Medi, Medos Persae, Persas Athenienses, Athenienses Lacedaemonii, Lacedaemonios Graeci, Graecos Macedones, Macedones Pirrus, Pirrum Italia, Italiam Galli Senones, Poeni duce Hannibale, Gothi, hos tandem singulos denique omnes passim superavere Romani, Romanos ipsa Roma vicit. At Poloniam calcasse, qui ducum, qui populorum jactare se possunt? victam nullus unquam existimo; vicisse multos ego possum dicere (ut satis[faciam] patriae, qua me satum letor), nunquam victam, [et]si victrix saepe fuerit. Vanda regina Germanorum imperatorem cum ingenti manu venientem sola visione sua non armis, non ferro superavit: tam sacra aut potius vehemens imago principis fuerat, ut satius hostis ante congressum se occidere putaret, quam feminae ducis acies experiretur. Parta victoria diis Vanda in profluentem praecipitans sese immolat, nullam aliam pro tam insigni facinore dignam rata victimam. Ab hac Vandali vocabamur, Lachitae a Lach nostri nominis auctore ante. Vandae tempora, Polonorum deinde nomen accepimus frequentibus campo victoriis, quippe campus lingua nostra polye dicitur. Alexandrum quoque Magnum, quem orbis capere non poterat, finibus pulsum Polonia mitigavit. Julius insuper Caesar tribus proeliis fusus cum hac foedus pepigit, in cujus signum datus erat pastoribus ejus locus Julia civitas, quae nunc est Lituaniae caput. Tacuit hoc Livius, Justinus, Florus, quia Romani: ego annales Polonorum volui recensere; aliud Aristotelis epistolae bene comprobant. Scythae autem, quam insignes semper fuerunt, omnes scimus: insignes viri, illustres mulieres. Darium regem Persarum verterunt in fugam, Cyrum cum ingenti exercitu trucidarunt, Alexandri Magni ducem Zodiriona deleverunt, Romanorum arma nunquam experti, audivere duntaxat: hos tamen temporibus nostris Polonia stravit, multociens imperatorem eorum tenet, proque tam insolenti victoria obsequi Scythiam sibi Polonia cognoscit.

Nec minorem religione quam virtute sibi gloriam Polonia comparavit, quae tot saeculis assumpta fide, multis erroribus finitimorum circumdata, ab hac nunquam sede descivit; majore laude digna, quod tibi jam longaevo patri tam potentem tam devotum filium enixa est. Hic tam incliti regni caput meretur, ut apud te magnum imo maximum catholicae fidei membrum existimetur. Nam ut

omittam priores reges, qui omnes semper hanc sedem eique praesidentem singulari devotione colere soliti sunt, qua gloria in coelis, qua laude in terris dignus est sanctae memoriae Wladislaus, pater nunc regnantis, qui plerasque Russiarum regiones a multis superstitionibus retraxit, Samogitiam atque Lituaniam, quae sic longe lateque protrahitur, ut sit aliis amplissimis regnis comparanda, simulacra atque daemonia adorantem, ad unius veri Dei cultum allexit. Opinor, nonnullis apostolis major, si fas est dicere, aut saltem comparandus. Illi enim conversis gentibus ipsi occubuere, lacessebantur deinde conversae: hic illuminatam a se gentem ab incursibus finitimorum cum fratre Vitoldo duce, altero fulmine belli, digno memoria, quem pariter coetui christiano adjecerat, tuitus est. Certe me judice, si praeventi non essemus, nactus fuisset sine sorte apostoli, qui periit, duodecimi locum. Tandem multis templis structis dato ordine fidei, cujus Lituania deinde tenax est, abiit duobus filiis relictis, quorum alter non tam indole quam moribus sectans patrem, virtute tamen superans, persuasionibus hujus sedis Turciam intravit, multis proeliis victor, vastata omni paene Turcia, cum ingenti praeda auri ultro dati modios ferens, facta pace bonis conditionibus reversus est. Nunquam acrius christiana arma Teucri senserunt. Hortante iterum hac sede, oblitus dextram datam servandae pacis causa, omnia populatus instar tempestatis maxime fusis tociens. Teucris, ad extremum proelio, in quo non tam virtute quam dolo pugnatum est, in quo Teucrum nomen Dei nostri invocasse constat, interiit arbitror martyr, natus patriarcham patrem secutus. Alterius autem, quid prius narrem, non satis scio: tanta concurrunt, tanta potentia, tanta magnanimitas, tanta viri modestia. Hoc tamen omnia. superat, quod ab omni ferme parte hinc Teucris, illinc Tartaris, hinc Bessarabis, illinc Lacedaemoniis saeptus, regna sua, totam item christianitatem non sinit lacessendam, omni rege major. Si verum est non minorem virtutem esse, quam quaerere, parta tueri, maximus mihi ad dicendum campus pateret priorum regum facta non memini; contra finitimos quid actum sit, nihil recordatus sum solis huius rebus gestis et generis Poloni, cujus epitome praefatus sum, sufficeret, ut dies ante quam verba mihi deficeret; at ne fecunda et insolenti oratione taedio sim, facio finem. Amen.

[ocr errors]

2. Wiersze wywołane mową Ostroroga.

(Z kopji w rkpsie opactwa Cystersów w Mogile nr. 629).
a) Responsio cuiusdam Italici.

Polonicae gentis legatus venit ad urbem
Vel potius Getici de regione loci.
Extulit hic patrios titulos, victricia signa

Regis Kazimiri fortiaque arma patris,

« AnteriorContinuar »