Imágenes de páginas
PDF
EPUB

temporibus perpetuis duraturum. Sitque ibi scienciarum prevalencium margarita, ut viros producat consilii maturitate conspicuos, virtutum ornatibus redimitos et diversarum facultatum doctrinis eruditos; fiatque ibi fons doctrinarum irriguus, de cuius plenitudine hauriant universi literalibus cupientes imbui documentis. Eiusdem studii generalis, quod in predicta civitate Cracoviensi, Deo auxiliante, ad decus nostre sacre Corone Polonie instaurandum decrevimus, incrementa felicia ampliare frequencius affectantes et longinquarum incolas regionum ad eius allicere desiderantes accessum: universis et singulis clericis, laycis et scolaribus, cuiuscumque ordinis, condicionis et status existant, et signanter rectoribus universitatis, doctoribus, magistris graduatis, baccalariis, studentibus, scriptoribus, stacionariis et bedellis ac eorum familiaribus quibuscumque, qui se gracia studii in civitatem predictam Cracoviensem contulerint et ibidem moram traxerint, articulos subscriptos, in presenti cyrografo contentos, irrefragabiliter tenere promittimus et servare. Quos eciam favoribus graciosis prosequi volumus, ipsosque et eorum quemlibet in suis iuribus, privilegiis, libertatibus, immunitatibus, statutis, graciis et consuetudinibus singulis, que in studiis generalibus tenentur et servantur, servare, tenere, defensareque volumus ac tueri. Omnesque et singulos clericos, scolares, studentes laycos etc. ad prefatam civitatem Cracoviensem causa studiorum, ut premittitur, temporibus futuris accedentes, in accessu ad eam et recessu ab ipsa, cum omnibus eorum rebus, scilicet equis, libris, vestimentis, lectisterniis, utensilibus, pecuniis et supellectilibus ab omnibus dacionibus, solucionibus, passibus, pontibus, castris, custodiis, gabellis, pedagiis, pedalibus, decimis et oneribus, quocumque nomine censeantur, ex certa nostra sciencia eximimus et auctoritate regia liberamus, volentes, quod a predictis scolaribus seu stu-. dentibus, qui sibi per se ipsos, per amicos aut per quascumque personas provisiones facere voluerint in esculentis et poculentis ac victualibus ad usum vite spectantibus, in bladis, frumentis, farina, braseo, cervisia marciali et quacumque alia, vino et aliis pocionibus, lignis et aliis necessariis per aquas et terras, quas regni et dominiorum nostrorum complectitur amplitudo, nulla penitus thelonea et daciones requirantur seu decime, nec eos carnifices, pistores et molendinatores aggravent et perturbent, ab ipsis scolaribus et studentibus pro maccellis, emolimentis et pistrinis plusquam a civibus et incolis civitatis Cracoviensis exigere et extorquere presumentes. Ne autem sub habitu vel nomine studentium a mercatoribus vel aliis fraus in premissis valeat exerceri, volumus in hac parte, ut iuxta qualitatem personarum iuramento ipsarum credatur, si a ducentibus provisiones huiusmodi merito visum fuerit exigendum, vel testimonia literaria rectoris universitatis studii supradicti ab ipsis recipiantur, quibus in hoc casu fidem ab omnibus volumus plenariam adhiberi. Preterea si aliquis studentium aut scolarium ad civitatem Cracoviensem racione studii proficiscens, in ter

ris regni nostri per predones et maleficos spoliatus, predatus aut dampnificatus fuerit in rebus et bonis suis quibuscumque publice vel occulte, cum plena et totali diligencia operam apponemus et apponi faciemus, ut predicti malefici et predones per officiales regni nostri inquirantur, et ablata eorundem scolarium seu studencium ab eis repetantur, per ipsosque officiales nostros tales malefici pro possibilitate corrigantur. Et ut ordo debitus et rigor ordinatus in studio generali predicto Cracoviensi per scolares iugiter observetur, volumus, ut omnes scolares et studentes Cracoviam accedentes, ibidem causa studiorum moraturi, proprium rectorem habeant, qui in civilibus causis ipsos iudicet, habeatque iurisdicionem ordinariam super omnes, cui sub onere iuramenti debitum obediencie prestare et honorem exhibere teneantur; nec ullus unquam in eisdem civilibus causis studentes et scolares universitatis Cracoviensis, cuiuscumque status et condicionis fuerint, alibi coram iudice alieno ecclesiastico vel seculari audeat convenire; a sentencia autem rectoris predicti nullus appellare valeat vel supplicare, aut restitucionem in integrum petere, et si appellatum fuerit, ipsius appellacio non recipiatur, nec appellans per aliquem iudicem ecclesiasticum vel secularem audiatur, sed rectoris sentencia in suis clausulis inviolabiliter observetur. Verumptamen si de nullitate vel iniusticia argueretur eadem rectoris sentencia, per consiliarios universitatis de ipsius viribus et iusticia cognoscatur, et quod iuridicum fuerit, per ipsos in ea decernatur. Insuper rector predictus scolares et studentes suos in causis criminalibus levioribus, ut puta pro capillacione, offensioneque cum palmo aut pugno ad effusionem sanguinis, ac contencione qualibet non enormi habeat iudicare, nec ob hoc ipsi scolares et studentes vel eorum familiares atque servi ad extranea iudicia evocentur et trahantur. Si autem, quod Deus auferat, studens scolaris vel alius predictorum in furto, adulterio, stupro, homicidio aut aliquo crimine capitali et ignominioso notorie fuerit deprehensus, illorum cognicio non debet ad rectorem pertinere, sed statim taliter deprehensus scolaris, si clericus fuerit, ad episcopale iudicium remittatur, si vero laycus, nostro iudicio. subiacebit. Eciam quilibet scolaris, laycus, bedellus, stacionarius aut ipsorum familiaris, si de crimine homicidii, incendii, adulterii, membrorum mutilacionis, aut letali vulnere vel quocumque nefario excessu fuerit accusatus, extunc non secundum consuetudinem patrie aut regni nostri, nec secundum statuta ipsius, sed iuxta leges per nos aut iudicem deputatum taliter accusatus debebit iudicari, quinimo per proborum hominum attestaciones ad expurgacionem illati criminis admittatur. Porro si aliquis scolaris vel studens aut quicumque predictorum, pro quocumque crimine aut excessu magno sive parvo fuerit inculpatus, nullus ipsum capere vel detinere audeat, nisi cum rectoris familia et de ipsius requisicione speciali. Item si rector contra aliquem de sua iurisdicione iuste processerit et secundum formam statutorum ipsum de universitate excluserit, stu

diorumque commodis privaverit, ad requisicionem ipsius rectoris talis privatus de civitate utraque tam Cracoviensi quam Kazimiriensi, et aliis de novo locandis et Cracoviensi ac Kazimiriensi inposterum adiungendis, per advocatos, cives et incolas earundem protinus expellatur, nullusque talem in suo hospicio aut mansione seu domicilio audeat colligere et fovere, vel sibi de necessariis vite in victu et amictu aliquid ministrare. Si autem scolaris vel studens vel alius de predictis sentencie vel mandato rectoris non paruerit et rectori suo contumax fuerit et rebellis, ad requisicionem eiusdem rectoris teneantur advocati et consules civitatum predictarum eorum familiam mittere ad dicti rebellis pertinaciam compescendam. Hec autem statuta in presentibus contenta litteris, sub pena decem marcarum grossorum Pragensium, que fisco scolarium debet applicari, statuimus firmiter observanda; qua pena statutorum prescriptorum et subscriptorum punire volumus transgressores. Statuimus eciam, ut quocienscumque aliquos scolares in qualibet facultate per doctores seu magistros ad privatum examen more consueto poni contingerit, super illos cancellarius noster, qui pro tempore fuerit, tamquam supremus approbandi ipsum examen omnimodam habebit potestatem. Item ordinabimus predictis scolaribus unum cambsorem vel iudeum in civitate Cracoviensi, qui habeat sufficientem pecuniam ad mutuandum ipsis super bonis pignoribus, qui de usura non plus exiget, nisi unum grossum de marca qualibet infra mensem. Demum statuta per doctores et magistros universitatis predicte Cracoviensis condenda, que hic non potuerunt contineri, que in aliorum studiorum universitatibus iuxta possibilitatem servari poterint, volumus pro ipsorum studio confirmare. Et ut doctores, magistri, licenciati, bacalarii, studentesque universitatis Cracoviensis predicte eorum lecturas, exercicia et actus doctrinarum liberius et magis commode valeant et poterint exercere, pro habitacione magistrorum et pro cottidiano ac comuni congressu studencium et scolarium universitatis studii predicti Cracoviensis domum nostram, que Stephani Panchirz fuerat et vocabatur, quam et Gersdorf olim civis Cracoviensis habebat in platea sancte Anne sitam, prout in eius latitudine, longitudineque et amplitudine est limitata et distincta, decrevimus assignandam, ipsam ab omnibus solucionibus, dacionibus, tributis, conviciniis, exaccionibus, iudiciis, iuribus et consuetudinibus, imposicionibusque onerum et angariarum liberantes, quam universitati predicte apropriamus, incorporamus, adiungimus perpetue et in evum, nichil iuris in ea et dominii pro nobis et successoribus nostris reservantes, quam eisdem iuribus, libertatibus et graciis, et signanter in libertate fugitivorum et aliis, quibus dedicate fruuntur ecclesie, utifrui volumus et gaudere, per ipsos doctores, magistros et collegiatos tenendam, habendam et perpetuis temporibus possidendam. Ceterum pro malori stabilimento studii generalis Cracoviensis prenotati dignum fore arbitrantes hos, qui labores et onera sufferunt, non repelli a mercede, doctoribus

et magistris ac collegiatis studii eiusdem Cracoviensis, qui fundamenta doctrinarum in eodem studio debent erigere et lecturis ac informacionibus ipsorum studentes instruere et fovere, de centum marcis numeri polonicalis racione salarii anno quolibet animadvertimus assignandum: quas eis in theoloneo nostro Cracoviensi deputamus, per ipsos a theolonçariis, qui pro tempore fuerint, singulis quatuortemporibus anni cuiuslibet per viginti quinque marcas [tollendas et levandas, quas ad requisicionem] et quitaciones ipsorum theolonearii sine omni excusacione et negligencia perpetue solvere tenebuntur. Si autem theolonearii predicti in solucione earundem pecuniarum negligentes fuerint vel remissi, tunc doctores et magistri predicti auxilium [capitanei vel nostri locum tenentis primo et secundo] debent requirere ad exigendas pecunias memoratas; et si requisicio huiusmodi ipsis non fuerit profutura, tunc iure suo spirituali per sentencias excommunicacionum, aggravacionum et interdicti ab ipsis theoloneariis easdem pecunias licite poterint extorquere. Verum quia parum prodest libertates condere, nisi qui eas tueatur et conservet, habeatur; pro quo studium predictum Cracoviense in iuribus, libertatibus [et statutis] efficacius conservare cupientes, episcopum Cracoviensem, qui pro tempore fuerit, omnium et singularum libertatum, immunitatum, exempcionum et statutorum studii supradicti conservatorem constituimus, eique damus plenam et liberam potestatem ipsum conservandi et tuendi, libertatesque eius exequendi ac in rebelles et malefactores studii et studencium predictorum penas, quas virtute presencium vel eciam secundum leges, canones seu statuta locorum meruerint, exigente ipsorum maleficio et contumacia, racione previa declarandi; qui eciam episcopus cum rectore universitatis pecunias et salarium pro magistris et doctoribus distribuendi et commoda in collegio dividendi iuxta exigenciam status et meriti cuiuslibet, plenam et omnimodam habebit facultatem. Si quis autem has nostre ereccionis studii, concessionumque pro ipso libertatum et exempcionum ac iurium litteras, de successoribus nostris aut quibuscumque violare et infringere presumpserit, iram vindicem districti iudicis et miserabilis infelicitatis horridum et inopinatum eventum noverit se incursurum. Et ut hec scripta in suo robore permaneant et per successores nostros firmiter teneantur, presentes nostre maiestatis sigillo fecimus communiri. Actum Cracovie, feria secunda proxima post diem sancti Iacobi Apostoli, Anno domini millesimo quadringentesimo, presentibus his venerabilibus in Christo patribus dominis Petro de Radolina Cracoviensi, Nicolao de Curow Wladislaviensi et Alberto Poznaniensi episcopis, validisque Iohanne de Thanczin castellano Cracoviensi, Iohanne de Tharnow Sandomiriensi, Iohanne Liganza Lanciciensi, Iacobo de Conyeczpolye Syradiensi, Sandziwogio Kalisiensi, Mathia Gnewcoviensi et Creslao Brestensi palatinis, Cristino Sandomiriensi, Cristino Sandecensi, Petro Kmithe Lublinensi et Ymramo Zavichwostensi castellanis, multisque aliis

nostris fidelibus fide dignis. Datum per manus venerabilis in Christo patris domini Nicolai de Curow episcopi Wladislaviensis predicti et validi militis Clementis de Mozcorzow regni Polonie vicecancellarii. Formatum autem per Nicolaum de Sandomiria Cracoviensis et Sandomiriensis ecclesiarum canonicum, aule nostre notarium.

Ad relacionem domini Nicolai de Curow Episcopi Wladislaviensis et Clementis de Moszcorzow regni Polonie vicecancellarii.

4. Z przepisów egzaminacyjnych dla bakałarzy i magistrów (22. IV. 1406). 1

(Wyjęto z statutu wydziału artium, uchwalonego za dziekanatu mgra Erazma Eljasza z Nissy, wyd. J. Muczkowski: Statuta nec non Liber promotionum philosophorum ordinis in univ. studiorum Jag.,

Cracoviae 1849, p. XII-XVI).

Conclusum fuit in decanatu eiusdem decani, nullo contradicente, quod decanus, pro tunc existens, bis in anno, in generali conuocacione vniuersitatis, inmediate post exhortacionem rectoris, proponat omnibus scolaribus libros, quos ad gradum debeant audire, et quociens debeant respondere, ne per ignoranciam se possent excusare. Similiter proponat baccalariis libros ad magisterium pertinentes, et responsiones per eos faciendas, et exhortetur eosdem, ut se honeste regant, magistros honorent, ipsos in pastu expediant, et consimilia; alias a promocione reicientur. Item quod continuare tres disputaciones non negligant, sub pena octo grossorum; ordinarie diebus dominicis disputent, in diebus canicularibus biennium compleant. Moderni baccalarii uero, in ieiunio, qualibet septimana, quilibet ipsorum bis disputet, in uestitu decenti incedant, ad honorem facultatis. Item hortetur magistros, ut sint diligentes in laboribus et in disputacione ordinaria, ut facultas arcium capiat incre

mentum.

Qui libri sunt audiendi.

Item. Placuit omnibus magistris, quod hy libri audiantur ante gradum baccalariatus: secunda pars Allexandri, liber noue poetice, aut exercicium rhetorice, computus cyrometralis, tractatus petri hispani, vetus ars, libri priorum, posteriorum, liber elencorum, liber phizicorum, libri de anima, et liber sphere materialis. Subscripti autem: topicorum, de celo, de generacione, metherorum, parua na

1 Antoni Karbowiak, Dzieje wychowania i szkół w Polsce tom II (Petersburg 1904) rozdz. XII; tom III (Lwów 1923) rozdz. VIII i XI; Morawski, Hist. uniw. Jag. tom II, 393–405.

« AnteriorContinuar »