Imágenes de páginas
PDF
EPUB

27. De conventione generali semel in anno

facienda.

Si vero in tali iudiciorum dispositione contingat iniuste iudicari, consultum videretur, ut semel in anno, nisi aliqua necessitas obstiterit, conventio fiat generalis, ad quam, cui visum fuerit, appellet. In hac conventione vel omnes dignitarii, vel saltem commissarii electi, de omni appellantium gravamine cognoscant, et ita terminis magnis particularibus numquam opus erit. Vos itaque, domini! hortor, consilium mei, tametsi iuvenis, mente retinete, hoc erit negotii vestri summopere curare, ut unusquisque quod suum est alieno dimisso possideat. Quod si vestra incuria negligentiave contra ius admittitur, indignationem eius, qui vobis principatum et populi sui commisit in terris gubernacula continuo exspectate.

31. De admittendis personis ad iudicium.

Id etiam minus aequum est apud nostros, ut quando iudicantur dominorum potentumve causae, citius exaudiuntur, at pauperum et plebeiorum non item. Justum itaque foret, ut in citationibus et terminis appareat prioritas causae, ut qui prior sit tempore, is etiam et expeditione, et secundum matriculam, ut nullus audeat iudicium accedere sub poena, nisi per ministerialem fuerit vocatus.

32. De iuris diversitate.

Tanta iuris diversitas non omnino bona est, quod aliud nobiles ius habent, aliud plebei, unum Polonicum, alterum Theutonicum dicitur et id quidem diversum, quod ita mordicus tenetur, tamquam soli sapiant Theutones, quae diversitas in uno praesertim regno non est rationi consona. Fiat itaque ius unum omnibus commune sine omni exceptione personarum, quoad vulnera et mortem poena pecuniaria et criminalis eadem maneat, quae ex more fuit veteri. Quod si visum fuerit, aliud ius plebeiorum aliud nobilium fieri propter status differentiam, vocetur illud ius civile et non Theutonicum; at mihi quidem videtur in uno eodemque iure nos omnes regnicolas aeque posse et debere versari.

34. Judaeorum ius.

Judaei etiam ius habent iniquum, ut usuras accipiant, res alienas detineant et possideant, nec restituere teneantur, nisi detur, quantum velint. Tollatur omnino hoc et cassetur. Quod si haec illis adimetur libertas, peribunt et ingentia furta.

38. De iuris scripti necessitate.

Jura scripta omnino sunt necessaria, ut non ad placitum. unius capitis sed plurium inventionem iudicetur. Meliora autem excogitari non possunt his, quam quae centum patres invenerunt di

gnissimique imperatores. Ex illis colligantur, quae necessaria sunt iudicantibus, alia denique committantur iudicum rationi. Nihil est, quod dici possit, his legibus uti subiectionis est indicium, utuntur enim et alii legibus scriptis, etiam qui non recognoscunt superiorem, nec tamen per id subiecti esse iudicentur his, quorum utuntur legibus, sicut Aristotelis aliorumque philosophorum libris utimur, nulli tamen illorum subicimur.

39. De contractuum inscriptione.

Venditiones etiam et obligationes aliosque contractus consonum credimus libro terrestri inscribendos, alias quoque omnes firmitates, ut sic cessarent infinitae fraudes. Omnes etiam contractus et actiones quascumque Polonico sermone scribendas optarem, Latinum siquidem aliter doctus aliter indoctus scribit et intelligit. Vernacula autem lingua ab omnibus passim aequaliter intelligitur.

42. Officium Nobilitatis.

Officium autem nobilitatis est semper paratum esse patriam tueri, etiam si opus fuerit mori pro patria. Tempore igitur lustrationis armorum et militum, quam singulis annis fieri velim ut necessariam, si quis armis carens inventus fuerit, titulum nobilitatis amittat.

50. De bullatis doctoribus.

Nec minor ecclesiae pernicies est, quod plurimi opulentiores, praesertim dum ad Italiam exeunt, modo tribus aut quattuor septimanis in curia, ut vocant, degant, titulos et insignia quaedam sibi comparent doctoralia. Jamque nobis redit doctor egregius, qui paulo ante rudis asellus exierat. Quare statuendum, ne huiusmodi doctores bullati ad dignitates praelaturasve accipiantur, etiam si nobiles fuerint, nisi hi, qui secundum scholae rigorem comperti fuerint examinati.

53. De vectigalium provisione.

His, qui diversarum terrarum notitiam habent, non apparet aliquam esse patriam, in qua uberiores sint merces, victui scilicet humano magis necessariae, quam in Poloniae regno, nihil tamen id prodest, cum non sit qui superintendat. Scio extraneas civitates, in quibus parvoque districtu earundem pro sale aliisque mercibus centum milia annatim de vectigalibus seu theloneis penduntur; in nostro tamen regno tam amplissimo ne dimidium quidem. Polonia profecto sua inertia alteras locupletat nationes, at fiscum extenuat proprium, tamquam omnes terrae nullo discrimine unum regnum sint. Cum itaque hoc nulla ratio digna defendat, primo de his mentio fiat, ut quod publico utile sit aerario communique bono salutare, consulatur. Id unum consideretur, indignum omnino esse in

regno libero ab indigenis et regni incolis exigi thelonea, nisi extra regnum merces forte educendae sint.

56. De immunitate bonorum sacerdotalium. Plurimi homines et quidem stulti, Polonorum esse iura dicunt, milites in bellum proficiscentes bona spiritualia licite et impune vastare posse; haec vera, si quae sunt, impia omnino, et quisquis illa edidit, non satis argute fraternae charitati et proximi prospexit dilectioni. Hoc enim hostile est, non Christianum negotium. Cum igitur domini ecclesiastici ita sese gesserint, ut praescriptum est, nefas omnino sit, bona illorum attingere, immo transgressores animadversione digna puniendi sunt contra rerum alienarum spoliatores et invasores instituta.

57. De bonis Episcoporum post mortem.

Vacante aliquo episcopatu post mortem antistitis et aliorum clericorum, praesertim qui intestati obeunt, bona illorum obventionesque ecclesiasticae rapiuntur per privatas personas et alicubi pro mensa domini papae servantur; id autem indecens est et rationi minime consonum. Convenientius itaque fuerit talia bona pro reipublicae commodo infiscari, ut quod ex sudoribus pauperum partum sit, in eorum transeat defensionem, quacumque etiam inhibitione papae non obstante. Satis superque papatus provisus est. At hoc magis convenit, ut unde quis acquirat, ibidem et relinquat, si quid ultra victum superfuerit; haec enim est spiritualium sors ex canonibus praescripta, ut supra dictum est.

58. De habitu singulorum statuum.

Quia pulchior apparet, qui sua iura tenet, quare et in vestitu ut certum fiat discrimen, necesse est. Nobiles et eorum uxores habitu utantur, ut lubet. Civium vestimenta distincta sint, ut aliter civis in magistratu, aliter privatus incedat. Spirituales itidem habitum sui status custodiant, ut inter clericos et laicos discrimen sit. Judaeorum itidem a Christianis nulla est differentia. Meretrices etiam nihil a probis differunt matronis nec tortor etiam ab aliis. Consonum itaque erit, ut Judaei rotulam ferant rubeam vestibus adsutam. Meretrices et vittis et flammeorum operimento differant. Tortor ensem, praeco baculum gestet semper.

60. De proclamatorum iudicio.

Quia propter confessionem cruciatorum in tortura multi insontes puniuntur, cum igitur ingens delictum sit sanguinem iustum effundere, ne talibus confessis alios criminantibus fides adhibeatur, dilucida ad id requiritur probatio. Nullus itaque condemnetur ad mortem, nisi evidenti notitia accusatus legitime sit convictus.

61. De effectu fraternitatum et sodalitiorum, alias

czechy.

Tametsi omnes simus fratres, nescio tamen cuius spiritus persuasu alii se fratres sutorum, alii sartorum, alii denique beatae Mariae fratres vocant, nemo interim fratrem se Christi profitetur, cuius cohaeredes sumus; quae res etsi perniciosa est contra proximi charitatem, cum nemini bonum favetur aliquod, nisi sit eiusdem sodalitii, in hoc tamen potissimum, quod huiusmodi singula sodalitia efficiunt omnes res maioris esse pretii, quam alias venderentur, neque enim huiusmodi res, nisi prout ipsi inter se constituerint, dimittuntur, quod omnium nobilium et agricolarum magno fit detrimento. Tollantur itaque omnino haec de Polonorum regno.

62. De potatorum et commessatorum correctione. Multi subditorum tam cives quam villani paupertatem suam queruntur et in contributiones causam reiciunt, cum tamen id ma→ gna ex parte in praelatis situm est eorundem. Arceantur itaque artifices et rustici a potatione frequenti, matutina praesertim. Superintendat praefectus et huiusmodi quotidianos bibulos fuste aut loris expellat ad laboremque cogat. Neque id absurdum esset, tabernas tam frequentes prohibere, ut cervisiae propinatio fiat alternatim per vicinias domorum, sic et sumptus bibulorum contentionesque magna ex parte tollentur.

Conclusio.

Quamvis sint adhuc et multa alia, domini patresque colendissimi, reformatione digna, quae usu (pessimo omnium magistro) inveterataque consuetudine nostram contaminaverunt rempublicam, sed ista pro hac conventione componere sufficiet, alia denique suo comminiscentur tempore. Ne tamen quispiam me ruditatis et inertiae accuset, quod ea, quae scripsi, crassiori quam par erat Minerva exarata sunt, id primum consideret velim, non me doctis scribere aut qui Musas colant placidiores, sed reipublicae consultum iri cupiens his haec exaravi, quibus per reipublicae negotia politiori litteraturae operam dare minime vacat. Reliqua lector prudens boni consulet. Finis.

4. Polityka Kazimierza Jag. wobec kurji rzymskiej.
a) Instrukcja Gosłupskiemu wysłanemu
do Sykstusa IV (10. V. 1478). 1

(Codex epistolaris saec. XV, T. III, str. 291/2).

Orator domini regis Poloniae ad sanctissimum dominum papam missus orabit: quatenus sua sanctitas dominum Baltazarem de Piscia oratorem eius, qui ex Wratislavia eundem regem et eius. primogenitum excommunicat, prohibeat ab iniuriis eidem domino regi illatis et censuras in eum et eius primogenitum fulminatas tollat. Quod si non fuerit, intimabit eidem domino pape nomine regis et regni, ne decetero idem regnum Poloniae aliquibus processibus aut literis gravet, sive beneficiales sint sive iudiciales, quia laudum est regni, ut nemo beneficia huius regni conferat decetero nisi episcopi, et reservari consueta beneficia sedis apostolicae provisioni, ad praesentacionem regis deinceps pertinebunt.

In horum autem execucionem revocabit idem orator omnes Polonos in curia residentes, quatenus ex illa redeant nec aliquam. in ea iusticiam vel graciam impetrent, sub poena amissionis patrimoniorum et beneficiorum. Inhibebiturque in regno, ne aliquis decetero pro sua iusticia ad sedem apostolicam vel Romanam curiam recurrat, sed a proprio episcopo sibi iusticiam fieri petat; qui si gravaverit, ad archiepiscopum, ab archiepiscopo ad primatem, a primate ad parlamentum regis appellari poterit, et ad nullum extra regnum, sub poena amissionis omnium beneficiorum et bonorum.

b) Kazimierz Jag. do papieża Innocentego VIII (26. VII. 1489).

(Codex epistolaris saec. XV, T. I, Cz. II, str. 293; z poprawkami według oryginału w Archiwum państw. w Wenecji).

Beatissime pater et dne dne clementissime. Non mediocri dolore affectus ob iniuriam mihi regnoque meo a Sctitate Vra illatam, in scribendo Sctitati Vrae brevior sum. Frequentius magnas Seti Vrae agebam gratias, quod Settas Vra litteris suis verbisque, per oratores meos a Scte Vra redeuntes, mihi relatis, filio meo dno Friderico de Ecclesia Warmiensi spem bonam pollicebatur, quod etiam intelligentes Sssmi domini, Imperator Romanorum et Bohe

1 Jan Gosłupski, kanonik poznański, wysłany został do papieża Sykstusa IV. w celu zaprotestowania przeciw klątwie, rzuconej przez nuncjusza Baltazara de Piscia na króla Kazimierza i syna jego Władysława króla czeskiego.

« AnteriorContinuar »