Imágenes de páginas
PDF
EPUB

10

et inquirendis cum omni utilitate quae ullo modo inde poterit prouenire, ea uidelicet ratione ut predictus adalbertvs marchio de prefato predio | liberam dehinc potestatem habeat obtinendi tradendi commutandi precariandi uel quicquid sibi placuerit inde faciendi. et ut haec regiae nostrae traditionis auctoritas | stabilis et inconuulsa omni aeuo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria ut infra uidetur corroborantes sigilli nostri iussimus impressione signiri.

signum domni heinrici tercii [Monogr. heinricus dei gratia tercius romanorum
tissimi.

adelgerus cancellarius uice bardonis archicancellarii recognouit

[Signum Recognitionis et Sigillum].

rex] regis inuic

data kalendis decembris anno dominicae incarnationis MXLIII° indictione XI anno autem domni heinrici tercii ordinationis eius XVI regni uero V. actum ingelenheim feliciter amen.

Fasc. V. Tab. III.

Charta donationis Ernesti march. Auftriae c. a. MLXXIV er Arch. Monafterii Mellicensis.

In nomine sancte et indiuiduę trinitatis. notum sit omnibus in christo renatis tam presentibus quam et futuris qualiter ego ernesto austrię marchio cum dilectissima thori nostri socia domina swaenehildi marchionissa et filio nostro liupoldo pro remedio nostrarum et omnium debitorum nostrorum | animarum de reditibus nostris predium quoddam wikkendorf dictvm infra limitvm suorum terminos designatum titulo sancte crucis et Sancti petri | et sancti cholomanni martyris in medelichensi coenobio quod ab antecessoribus nostris fundatum est in usum ibi deo 5 militantium tam incultis quam in- || colendis potestatiua manu sine omni contradictione delegamus et subscriptorum testium allegatione et sigilli nostri impressione confirmamus. | terminat autem idem predium de hagingrvobe in adelmannesbrunne inde in stvotpphaerrich inde in maerhle inde in chirhle | inde in alhersdorf. cuius delegationis testes facti sunt hii nomineenus adnotati: oezo marchio de stire, | ekkebertus comes de formbahe, fridericus comes de engelingen et filii eius sigehardus et fridericus, volrihc de gosheime, | rvodolf et filius eius 10 walchvon de perge, albreht de chiuliube et filius eius rapot, aeribo de treisem, || otto mosehengist, pernhart de rivrippe, marchward de slivnz; et ministeriales marchię azzo de gobatspurch | et filii eius anshalm et nizo, poppo de ror, volrihe de chadouwe, alber de zebingen, adelold chreuzzaere et alii; | ministeriales autem ecclesie rvoezil et filii eius, rvodolf de medelieche, rvodbertus et heimo et gundacher de hezingen cum aliis multis.

Fasc. V. Tab. IV.

Bulla maior Urbani papae II. a.. MXCVIII er Arch. Monaßt. Gottwicensis.

Vrbanus episcopus seruus seruorum dei uenerabili filio hartmanno goteguigensi abbati eiusque successoribus regulariter promouendis in perpetuum. pię postulatio uoluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et deuotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata uires indubi- tanter assumat. quia igitur dilectio tua ad sedis

apostolice portum confugiens eius tuitionem deuotione debita requisiuit, nos supplicationi tue clementer annuimus et goteguigense monasterium cui deo auctore presides cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutelam apostolice sedis excipimus. per presentis igitur priuilegii paginam apostolica auc- || toritate statuimus, ut quecumque hodie idem cenobium possidet siue in futurum concessione pontificum liberalitate principum uel oblatione fidelium iuste atque | [canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare | aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum sustenta- tione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salua patauiensis episcopi canonica reuerentia, cui tamen omnino non liceat exactionem aliquam uel consuetudinem que regularium quieti noceat irrogare. nec episcopo autem nec abbati ipsi nec persone alicui facultas sit cenobii bona in feudum siue beneficium sine consensu || meliorum fratrum personis aliquibus dare uel modis aliis alienare. sane sepulturam eiusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri | deliberaverint deuotioni et extreme uoluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. laicos siue clericos seculares ad conuersionem suscipere | nullius episcopi uel prepositi contradictio uos inhibeat. obeunte te nunc eius loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia

seu

5

10

]| uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati benedicti regulam elegerint. si qua igitur | ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, si non satis- || factione congrua emenda- 15 uerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat | et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districtę ultioni subiaceat; | cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatenus et hic fructum bonę actionis percipiant et aput districtum iudicem | premia eternę pacis inueniant. amen amen. scriptum per manum petri scriniarii sacri palatii.

[In orbiculo:] Sanctus petrvs. Sanctus pavlvs. vrbanvs papa II. legimus firmauimus. Monogramma:] bene valete.

datum laterani per manum iohannis Sancte romane ecclesie diaconi cardinalis. III nonas aprilis jndictione VI anno dominice incarnationis MXCIX pontificatus autem domni vrbani Secundi pape anno XIo.

Fasc. V. Tab. V.

Traditio Heinrici ducis II. Carinthiae a. MCIII er Museo ftir. dicto Johanneo.

Omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris innotescat quod ego hainricvs karinthię dux, pro | anime meę remedio et dilecte coniugis mee livtkardę et patris mei marhwardi et matris livtpirge fratrumque et aliorvm | parentum et debitorum meorum et omnium fidelium defunctorum, ad altare Sancti lamberti in silua ultra aquam theodosiam ecclesiam Sancti | martini linte cum omnibus ad eam pertinentibus, nec non et eandem villam cum piscina molendinis piscatoribus pariterque stabulariam curtem || quam ozi possidet, excepto wolftrigilo eiusque beneficio, potestaua manu sine omni contradictione presente abbate hartmanno tradidj. cum eodem etiam predio tradidi alpes setal et swalwental dictas cum proxima valle adiacente vsque ad quendam fluuivm qui uvrmbach dicitur | cum omni inquisitione et vtilitate, uidelicet siluis pratis pascuis omnique vsv quem nunc tenet et postmodvm; jtem

5

ecclesie sancti martini linthe quoddam predivm | in loco qui cidelarn dicitur situm cum omni vsv suo tradidi; jnsuper et ecclesiam Sancti viti wizenchirchen cum adiacente sibi capella bovmchirchen dicta eadem traditione predicto altari sancti lamberti tribui. et his testibus confirmaui 10 qui sunt: walto comes de rvna, vodalsalchus comes et filius eius || chvonradus, uvillehalm de hunenburhe, starchant marchio de svone et frater eivs vodalricus, rvodpreht de dietrichstaine, gerhohc de trevesse, poppo de | sedelsahc, walchvon de lvngiv, livtolt de schonenberhe, otto de pvstres et alij quam plures clericorum ac laicorum. scripta est autem hęc traditio | anno jncarnationis dominice MCIII° jndictione X. VII jdvs januarii.

Fasc. V. Tab. VI.

Bulla maior Paschalis papae II. a. MCIV er Arch. Monasterii Gottwicenfis.

Paschalis episcopus seruus seruorvm dei: uenerabili filio hartmanno goteuuigensi abbati eiusque successoribus regvlariter promouendis imperpetuum. | austri terram inhabitantibus per prophetam dominus precipit cum panibus occurrere fugienti. jdcirco te fili karissime artmanne et fratres tuos de seculo ad omnipotentis dei seruitium auersos et ad eius faciem festinantes gratanter excipimus et per Sancti spiritus gratiam sedis apostolicę munimine confouemus. per presentis igitur priuilegij paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quecumque hodie idem cenobium possidet siue in futurum concessione pontificum liberalitate principum uel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma uobis uestrisque successo5 ribus et illibata || permaneant. decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salua patauiensis episcopi canonica reuerentia, | cui tamen omnino non liceat uexationem aliquam uel consuetudinem que regularium quieti noceat irrogare. crisma oleum Sanctum consecrationes altarium siue basilicarum ordinationes | [monachorum qui ad sacros fuerint ordines promouendi ab episcopo in cuius diocesi estis

accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et si ea gratis ac sine prauitate | uoluerit exhibere; alioquin liceat uobis catholicum quem malueritis adire antistitem et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolice 10 sedis fultus auctoritate que postulatur || indulgeat. nec episcopo autem nec abbati ipsi nec persone alicui facultas sit cenobii bona in feudum siue beneficium sine consensv meliorum fratrum personis aliquibus dare uel modis aliis alienare. | sane sepulturam eiusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberauerint deuotioni et extreme uoluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. | laicos siue clericos seculares ad conuersationem suscipere nullius episcopi uel prepositi contradictio uos inhibeat. obeunte te nunc eius loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi | qualibet surreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilij sanioris secundum dei

timorem et beati benedicti regulam elegerint.] | si qua igitur ecclesiastica secularisue persona hanc nostrę constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commo15 nita, si non satisfactione congrua || emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine diuine ultioni subiaceat; cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatinus et hic fructum bonę actionis percipiant et apud

districtum iudicem premia eternę pacis inueniant. amen amen amen. | scriptum per manum rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

ego paschalis catholicę ecclesie episcopus SubScripsi.

[In orbiculo:] Sanctus petrvs. Sanctus pavlvs. paschalis papa II. verbo domini caeli firmati sunt.

[Monogramma] benevalete.

datum laterani per manum johannis Sancte romane ecclesię diaconi cardinalis. IX kalendas novembris indictione XIII incarnationis dominice anno MCV pontificatus domni paschalis secundi Pape VI.

Fasc. V. Tab. VII.

Diploma Heinrici regis V. a. MCVIII er Arch. Monafterii Gottwicensis.

[Chrismon.] In nomine sancte et indiuiduę trinitatis. heinricus diuina fauente clementia quintus romanorum rex. notum sit omnibus christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter ego heinricus rex romanorum ob remedium anime nostre ac parentum nostrorum et ob peticionem principum nostrorum videlicet vodalrici | patauiensis episcopi ac sororis nostre agnetis et mariti eius luitpoldi marchionis et ducis welfonis tradidimus ad altare sanctę marię in chotiuuige insulam que uulgo dicitur mutheimeruuerth, rogante hoc etiam | adalberto cuius hec erat beneficium, cum omni utilitate cultis incultis siluis viis inuiis pratis pascuis molendinis piscationibus aquis aquarumque decursibus. per istam itaque traditionem firmamus || et stabilimus quicquid episcopus altmannus eiusdem loci primus fundator ad predictam 5 ecclesiam dedit seu quicunque alius fidelis cuiuscunque conditionis siue ordinis ex quacunque parte danubii. | hec autem sunt bona predicte ecclesię collata ab altmanno episcopo: parrochia muotaran cum omnibus appendiciis suis excepta parte decimationis que pertinet ad Sanctum nycolavm, in eodem loco azilinum et alium azilinum, gemmundum cum beneficiis suis, ibidem beneficium ekkirici cum mancipiis et omnibus appendiciis suis, excepto dimidio manso, prunne de beneficio eiusdem ekkirici cum mancipiis et omnibus appendiciis suis, huntisheim ruoduuinum cum beneficiis Suis, chellergnannan vineam I cum vinitore et omnibus appendiciis suis, rvotkeristorph vineas III et dimidiam cum vinitoribus et Omnibus appendiciis suis, palta excepto manso I, horginbach excepto manso I° cum mancipiis et omnibus appendiciis suis, talaran cum uineis et vinitoribus et omnibus appendiciis Suis, uurta cum mancipiis et omnibus appendiciis suis et silua | [que adiacet monti, cuius terminus est riuus palta sursum vsque in chrumbilbach, abhine usque ad

confinium salzburgensis predii et marchionis, chrucistetin cum vineis et vinitoribus et omnibus appendiciis suis, echindorph cum mancipiis et omnibus appendiciis suis, || paamannestorph cum mancipiis et omnibus appendiciis suis, nuzdorph vineas III, 10 azzandorph vineas II, imizinistorph vineam I, ratoluistorph cum omnibus appendiciis suis, ad sanctum yppolitum partem decimationis et mansvm I cum omnibus appendiciis suis, et in alia ripa treisim | versus wagrein molendinum cum appendiciis suis et II loca molendinorum, stoidratistorph mansum I, pecsutilin cum omnibus appendiciis suis, scaouuingin cum mancipiis et omnibus appendiciis suis, blindindorph mansum I, piscoluistorph mansos IIII, houiberch | cum omnibus appendiciis suis et quicquid inter duas persnich cultum et incultum episcopalis iuris iacet, excepto censu de publica via, parrochia pirchaha cum appendiciis suis, chuonihohistetin vineas V et dimidiam, zeizinmuora beneficium reginoldi, guggingin vineas II | cum omnibus appendiciis suis,

chirchlingin mansum I et vineam I, vischamundi mansum I, muori decimationem, heiminburch, aschrichisprucca, houilin et ad sanctam petronellam et de ceteris uillis que pertinent ad predium dietpoldi marchionis | decimationem, parrochia chvoliup constructa in manso quem richiza dedit ad quam decimant termini houistetin mvoraha, studaha mansos X, aschaha vineas II, hunis

et

15 berch mansvm I, halla curtale I et sartaginem 1,] || parrochia mulipach cum omnibus appendiciis suis, steini beneficium pecilini, in parrochia chremisi dimidiam decimationem vini, tiemendorph et huonindorph decimationem, ramuoldespach decimationem et mansum I, frouuindorph decimationem et mansvm I, gogindorph mansum I, chetsi decimationem, hezimannistorph mansos IIII, straneistorph decimationem et mansus II, zeinaran mansos II et curtalia VIII, boreistorph mansvm I liberalem, porcindorph mansos IIII, gansaraueld decimationem, ezinistorph mansos III, hagninbrunnnin mansum I, mancipia de matkouua quibus pero camerarius preerat, mancipia egilberti archipresbyteri. ista que secuntur ceteri fideles contulerunt: flinspach cum silua et molendino et omnibus appendiciis suis, eppinberch cum silua et vineis et pomariis Omnibus appendiciis suis, lanzindorph cum mancipiis et vineis et omnibus appendiciis Suis, wischartisprucca cum silua et mancipiis et vineis et omnibus appendiciis suis, potingin, perhartistorph cum mancipiis et vineis et omnibus appendiciis suis, pellindorph mansos IIII liberales, muori vineas II, waltrichistorph mansos II, hadarichisuuerth predium quod heinricus dedit, liuzmannistorph 20 mansos X regales quos comparauimus. | chrunnila mansum I, zagalstreiphingin quod ebarhart dedit, sulzbach tanna quod luitkart dedit, chrengilbach mans vm I, obizi, humistal, voraha et cetera noualia que marchio dedit, chotanas et siluam quam | uualdo dedit, piugin predium quod piligrimus dedit, miris, chozindorph, gritsanas, stanandorph cum omnibus appendiciis suis que heinricus et frater eius otto dederunt, terni predium quod fridaricus dedit, tizizi predium quod mahthilt dedit et cetera | recte quesita. Sed ut he traditiones rate et inconuulse omni tempore permaneant, hanc cartam inpressione sigilli nostri insigniri iussimus. hi sunt autem testes qui uiderunt et audierunt: episcopi reginhardus halberstatensis, walraban cizensis, voto hiltensheimensis, haruuicus ratisponensis, eberhardus eistetensis, dux welfo, marchio liutpoldus, marchio dietpoldus, otto comes ratisponensis, herimannus comes, gotifridus comes de chalauuan, uuichbertus | et luodouuicus comites.

25

[ocr errors]

ego adalbertus cancellarius uice domni rvothardi moguntini archicancellarii recognoui. signum domni heinrici qvinti regis romanorum inuictissimi. [Monogr. heinricus dei gratia quintus rex].

actum est autem tulne VIII idus septembris anno incarnationis domini MCVIII indictione XV anno vero regni eius III° feliciter in christo amen.

[Sigillum.]

Fasc. V. Tab. VIII.

Diploma Lotharii regis II. a. MCXXV er Arch. Monaft. S. Floriani.

[Chrismon.] In nomine sancte et indiuiduę trinitatis. ego lotharius diuina fauente gratia rex. quia nostri iuris esse cognoscimus ut seruorum dei quieti et uti- | litati in quantum possumus prospiciamus et eorum iustis petitionibus pias aures inclinemus, idcirco fratrum monasterii

« AnteriorContinuar »