Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Fasc. V. Tab. XV.

Priuilegium Heinrici ducis Auftriae a. MCLXII er Arch. Monaft. Claußtroneoburgenfis.

In nomine Sancte et indiudue trinitatis. hanricus dei gratia dux austrie marqardo uenerabili niuuenburgensis ecclesie | preposito et successoribus suis in perpetuum. omnibus quidem ecclesiis in ducatu nostro constitutis debitores sumus ut eis defensionis gratiam uigilanter | et fructuose inpendere curemus, sed principalem protectionem et specialem patrocinii prouidentiam debemus niwenburgensi ecclesię ubi requiescunt | in christo carissimi parentes nostri. optantes ergo per gratiam dei cum eisdem parentibus nostris optinere requiem. 5 sempiternam diligentissime satagere || uolumus, ut locus sepulturę ipsorum perpetua pace gaudeat relligione polleat laudibus dei iugiter mancipetur. omnia igitur eiusdem ecclesię priuilegia que pro eius libertate et quiete munienda uel a patre nostro uel a romanis pontificibus impetrata sunt simulque priuilegium quod | dedit eidem ecclesię augustę memorię romanorum rex chuonradus dominus et frater noster uterinus, sicut inconuulsa hactenus conseruauimus ita usque in finem tam a nobis ipsis quam a filiis nostris conseruari uolumus. quia uero plerisque ecclesiis multa grauauimina per inportunita- | tem subaduocatorum euenisse cognouimus, ne similia contingant ecclesię ubi karissimi progenitores nostri sibi 10 sepulture locum elegerunt, || diligenter precauere uolumus. jdeoque uestigiis patris nostri inherentes immobili firmitate statuimus de subaduocatis, ut nullus nisi ad arbitrium prepositi instituatur, qui si forte inutilis apparuerit uel aliquod grauamen ecclesię intulerit, itidem ad uoluntatem prepositi remoueatur, sicut hactenus a patre nostro et a nobis obseruatum esse cognoscitur. sciat ergo omni- | um tam presentium quam futurorum uniuersitas quod, sicut nec a patre nostro nec a nobis aliquis umquam prefatę ecclesie | subaduocatiam hereditario uel beneficiali iure optinuit, ita nec in posterum a nobis uel ab heredibus nostris 15 op- || tinere poterit. vt autem scripti huius tradicio rata et inconuulsa permaneat in perpetuum, sigillo nostro insigniri fecimus.

datum wiene anno jncarnationis dominj MCLX mo II° regnante jmperatore romanorum friderico.

Fasc. V. Tab. XVI.

Diploma Friderici imper. I. a. MCLXII er Tabulario Archiduc. Auftriae inferioris.

[Chrismon.] In nomine sancte et individvę trinitatis. fredericus divina favente clementia romanorum imperator avgvstvs. ratio suadet et justicia exigit ut fidelibus nostris iuxta nostram jmperialem clementiam, que maxime jmperatorem et principem decet, potiora semper | beneficia jmpendamus, jllis precipue quos fide sincera et preclaris operibus circa honorem jmperii clarescere cognovimus. ea propter cognoscant vniuersj | fideles jmperii presentes et futuri. qualem gratiam huic nostro fideli evonrado qui dicitur de prato pro suo fideli seruitio indul5 simus et contulimus, || uidelicet quod nos ex nostra largitione allodium illud quod uulgo dicitur pratvm, quod etiam dilectus patruus noster henricus dux austrię in feodum ab jmperio habuit |

[ocr errors]

et nobis libere resignauit, predicto evonrado proprietario jure dedimus et cum omni honore et pertinentiis atque cum plena vtilitate libere et proprie donavimus. illud autem allodivm totum scilicet pratvm supradictvm his terminis in circuitu distinguitur et clauditur: ab vna parte per riuum qui uocatur sweckanth, ab altera parte per danubivm usque ad villam que manswerth appellatur. preterea cum tanta libertate predictum prati allodium ei donavimus, ut in eo edificandi quicquid voluerit uel faciendi exinde quod ei placuerit, dandi scilicet aut vendendi uel etiam infeodandi uel in quoslibet vsus suos habendi || plenariam et liberam 10 ipse habeat potestatem omnium homin vm contradictione remota. de cetero huius prati et allodii donationem quam in supramemoratvm | fidelem nostrum cvonradum fecimus, nostra jmperiali auctoritate confirmauimus, et ut verius credatur atque ab omnibus inviolabiliter conseruetur, presentem paginam conscribi et nostri | jmpressione sigilli jussimus jnsigniri. confirmamus etiam eidem fideli nostro cvonrado has duas siluulas unam que vocatur albrah et alteram que dicitur cygeyswierth.

signum domni frederici romanorvm imperatoris inuictissimi. [Monogr. fredericus dei gratia romanorum imperator.]

ego vlricus cancellarius vice domini reinaldi coloniensis electi et ytalię archicancellarii recognovi.

acta sunt hec anno dominice jncarnationis MCLII° jndictione Xma, regnante domno frederico 15 romanorum jmperatore victoriosissimo anno regni eius Xmo, jmperii vero VIII° feliciter amen. datum bononię post destructum medyolanvm VIII° nonas jvlij. [Sigillum].

Fasc. V. Tab. XVII.

Priuilegium Leupoldi V. ducis Auftriae a. MCLXXXI er Arch. Scotorum Vindobon.

In nomine Sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus Sancti. leupoldus dei gratia dux austrię. | cum protectionis nostrę debito uniuersaliter omnium çcclesiarum iniurias pro uiribus nostris propulsare et paci ecclesiasticę prouidere ivre debeamus, specialiter tamen illas que solummodo nos in suis necessitatibus respiciunt et que ad nos iure fundationis pertinent, que etiam nobis accuratius commissę sunt, amplius defensare et quieti ipsarum consulere dignum iudicamus. vnde est quod nos paternę institvtionis successores in ecclesia wiennensi || scottorvm existentes paterne etiam pietatis sequi deuotionem decet, vt que ipsius 5 diligentia eidem ecclesie contulit, hec et alia | post hçc superaddita distrahi nullatenus patiamur. cum enim uarias ac diuersas iusticias in terra nostra ivre requirere debeamus, nos tamen | redditus ipsius ecclesię ab omni ivre nostro, tam a placito prouinciali quod uulgo lanteidinch dicitur, quam a pabulo quod marscalco nostro soluitur uidelicet marchmutte | penitus excepimus et liberos esse in perpetuum statuimus. jnde siquidem diuinę contra nos indignationis offensam prouocare timeremus, ut quod patris nostri | traditio ad eternam obtinendam salutem deo obtulit, nos rursus ad usus nostros redire cogeremus. ne quis autem de cetero iudex siue preco siue || etiam marscalcus aut quilibet officialis noster in bonis fratrum predicte ecclesie intus aut foris 10 audeat occasione nostre repetende iusticie quam prorsus eis remisimus aliquid exigere, districte prohibemus et presentis scripti nostri pagina quod sigilli nostri inpressione muniuimus interdicimus, testes | etiam subscribentes tam liberos quam ministeriales: chuonradus comes de rakez, comes cuonradus de pilstein, comes leupoldus de pleien, otto de lenginpach,

volricus de asparn, chraphto de amzinesbach, volricvs de rudnich, hadmarus de cunringen, wichardus dapifer et frater eius | chadoldus, albertus de phaphstetde, otto de purcharstorf, 15 bertoldus de jwanstal, ortolfus camerarius et alii quam plures. || acta sunt hec anno dominicę incarnationis MCLXXXI regnante domno nostro glorioso romanorvm imperatore friderico, datum wiennę kalendis septembris.

10

[ocr errors]

Fasc. V. Tab. XVIII.

Bulla maior Innocentii papae III. a. MCCVIII, membr. in Arch. Scotorum Vindob.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis marco abbati sancte marie wienne eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. | religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat. eapropter | dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam sancte marie in qua diuino estis obsequio mancipati sub beati petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. jnprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati benedicti regulam in eodem 5 loco nosci- [tur institutus, perpetujs ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. preterea quascumque possessiones

||

quecumque bona eadem ecclesia impresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum | concessione pontificum largitione regum uel principum oblatione fidelium seu alijs iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque succesoribus et illibata permaneant. liceat | preterea uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. prohibemus insuper ut nulti fratrum uestrorum post factam | in eodem loco professionem fas sit, nisi artioris religionis obtentu, absque abbatis sui licentia de eo discedere, discedentem uero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. cum autem gene- | rale interdictum terre fuerit, liceat uobis clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa uoce diuina officia celebrare. prohibemus insuper ut nulli || liceat ecclesie uestre nouas et indebitas exactiones imponere uel in uos aut ecclesiam uestram sine manifesta et rationabili causa excommunicationis uel interdicti sententiam promulgare. | sepulturam preterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuotionj et extreme uoluntati qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicatj uel nominatim fuerint interdicti, | nullus obsistat, salua tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi | qualibet surreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu aut fratrum pars consilij sanioris secundum dei timorem et beati benedicti regulam prouiderint elieli-] gendum. decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexationibus | 15 fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate et diocesanj episcopi canonica | iustitia. si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hane nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultionj subiaceat; cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, | quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. amen amen amen.

[3n orbiculo:] Sanctus petrus. Sanctus paulus. innocentius papa III. fac meum domine signum

in bonum.

Monogramma:] benevalete.

ego jnnocentius catholice ecclesie episcopus SubScripsi. tego petrus portuensis et Sancte rufine episcopus SubScripsi. tego johannes albanensis episcopus SubScripsi.

ego johannes sabinensis episcopus SubScripsi.

tego nicholaus tusculanus episcopus SubScripsi.

tego hugo hostiensis et velletrensis episcopus Subscripsi.

ego cinthius tituli Sancti laurentii in lucina presbyter cardinalis SubScripsi.

ego goffredus tituli Sancte praxedis presbyter cardinalis Subscripsi.

tego cencjus Sanctorum johannis et pauli presbyter cardinalis tituli pamachij Subscripsi. ego benedictus tituli Sancte susanne presbyter cardinalis Subscripsi.

ego leo tituli Sancte crucis in ierusalem presbyter cardinalis Subscripsi.

ego gregorius Sancti georgii ad velum aureum diaconus cardinalis Subscripsi.
ego guido Sancti nycholai in carcere tulliano diaconus cardinalis Subscripsi.
ego johannes Sancte marie in via lata diaconus cardinalis Subscripsi.

ego gvala Sancte marie in porticu diaconus cardinalis SubScripsi.

ego octauianus Sanctorum sergii et bachi diaconus cardinalis Subscripsi.

datum laterani per manum johannis Sancte marie in cosmidin diaconi cardinalis Sancte romane ecclesie cancellarij, III jdus aprilis jndictione XII jncarnationis dominice anno MCCVIII pontificatus uero domnj jnnocentij pape III. anno vndecimo.

Fasc. V. Tab. XIX.

Litterae protectionis Friderici II imper. a. MCCXXXVI er Museo ftir. dicto Johanneo.

Fridericus dei gratia romanorum jmperator semper augustus jerosolyme et sicilie rex. per presens scriptum notum esse uolumus vniuersis jmperij fidelibus tam presentibus quam futuris, quod nos diuine pie- | tatis intuitu quo personas deo dicatas respicimus venerabilem abbatem et conuentum Sancti lam- | berti in grazlovp homines suos et bona que iuste et racionabiliter possident et in antea || iusto aquisicionis titulo poterunt adipisci sub nostra et jmperij protectione recepimus speciali, mandantes et precipientes vniuersitati uestre firmiter et districte, quatenus nullus sit | qui predictum abbatem et conuentum cum hominibus et bonis suis contra huius protectionis nostre tenorem temere perturbare presumat, quod qui presumpserit, jndignacionem nostri culminis se nouerit incursurum. ad huius itaque nostre protectionis memoriam || presens scriptum fieri et sigillo maiestatis nostre jussimus communirj.

datum apud grez anno dominice jncarnacionis millesimo ducentesimo trecesimo septimo mense decembris decime jndictionis.

10

5

Fasc. V. Tab. XX.

Priuilegium Friderici II. imperatoris a. MCCXXXVII er Arch. Scotorum Vindob.

[Chrismon.] In nomine sancte et jndiuidue trinitatis. fridericus secundus diuina fauente clementia romanorum jmperator semper augustus jerusalem et sicilie rex. | jmperialis thronus extollitur et augustalis honoris titulus decoratur, cum ad loca religiosa consideratio benigna porrigitur et eorum status et comoditas liberali munificentia promouentur. eapropter notum fieri uolumus fidelibus nostris tam modernis quam posteris | uniuersis, quod nobis wienne presentibus, promouente domino feliciter nostri culminis incrementum et ducatibus austrie et styrie dominio nostro prospera sorte subactis, frater felix venerabilis abbas et conuentus monasterij Sancte marie de scottis in wienna fideles nostri | quoddam priuilegium quondam henrici ducis austrie dicto monasterio clementer indultum nostre celsitudini presentarunt suppliciter postulantes, ut ipsum priuilegium de uerbo ad uerbum transcriptum innouare et que 5 continentur in eo confirmare de nostra gratia dignaremur, || cuius tenor est per omnia talis: jn nomine Sancte et indiuidue trinitatis. hainricus dej gratia dux austrie vniuersis fidelibus salutem im perpetuum. pia et salubris est intentio qua quisque ad seruiendum deo mouetur et ad bene agendum intentam habet uoluntatem. que quidem | uoluntas in leuioribus personis et hiis quibus rerum non suppetit facultas sufficit et est meritoria, quippe cum uoluntas pro facto reputetur; jn magnatibus uero et uniuersis quibus copia rerum et auctoritas agendi quidlibet amminiculantur, hec eadem laudabilior est | et maiorem habet efficatiam, cum ipsi hoc quod per bonam uoluntatem concipiunt in mente, ad exequendum in opere habeant facultatem. nobis igitur vniuersis principibus, quibus plus est commissum ut et plus a nobis exigatur, expedit ut bonam uoluntatem et opera caritatis habundantius quam ceteri ad vniuersos extendamus, maxime tamen ad religiosos et monastice professionis uiros, quos secularia negotia postponentes ad obsequia diuina et cultum religionis obseruandum propensiori cura et beniuo- | lentia fouere debemus et amplectj. pietatem itaque antecessorum nostrorum quam circa ecclesias accurata sollicitudine iugiter intendere consueuerunt imitari cupientes, vniuersas ecclesias precipue 10 tamen eas quarum fundatores ipsi extiterunt pro posse manute- || nere et promouere intendimus, et si non eis conferendo plura, saltim ab antecessoribus nostris et aliis ipsis collata patrocinatus nostri defensione eisdem conseruando. cum autem nos quosdam exules et simplices scotos uidelicet diuine pietatis intuitu collegissemus, wien- | ne in predio nostro libere fundationis iure eos collocauimus monasterium ibidem in honore beate ac gloriose dei genitricis marie e beati gregorij eisdem construendo et redditus ad subsidium ibidem deo famulantibus eisdem scotis benigna deuotione do- | nauimus quos in presenti pagina exprimi iussimus, una sepulture et aliorum quam essent habituri iusticiam ascribendo: decimam coquine nostre, duas parrochias pulca uidelicet et echendorf cum attinentibus et cappellas wiennenses et cappellam Sancti pancratij et | capellam beati petri et capellam beate marie et capellam beati rudbertj et in chremse capellam beati stephani, jn tuln capellam sancte crucis et unam mansum, capellam beatj cholomannj in lovp, jn wirochperge duodecim mansus cum attinentibus, | jn ebersdorf duodecim mansus et unum dominicale, jn ladendorf sedecim mansus cum attinentibus, in hippelinsdorf decem et nouem mansus cum attinentibus, jn grihtsansteten curiam

« AnteriorContinuar »