Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Verein für meklenburgische Geschichte und Alterthumskunde die Druckkosten für diesen zweiten Band übernommen; diesem wird bald, aus dem Erlöse der beiden ersten Bände, der dritte und letzte Band folgen, welcher die vielbesprochenen Dotations- und Confirmations-Urkunden und einige andere Fundamental-Urkunden des Bisthums Schwerin in möglichst reiner Gestalt und gewünschte Register über alle drei Bände enthalten wird.

Die Revision des gegenwärtigen Bandes hat ebenfalls der Herr Pastor Masch zu Demern gütigst übernommen.

Schwerin, im Monat Julii 1841.

G. C. F. Lisch.

URKUNDEN

DES

CISTERCIENSER - NONNEN-KLOSTERS

SONNENKAMP

ODER

NEUKLOSTER.

Nr. I.

Der Fürst Borwin I. von Meklenburg gründet und bewidmet das Kloster Sonnenkamp.

D. d. 1219.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Scientes quod cui plus committitur, plus ab eo exigitur, oportet nos patrem misericordiarum, a quo est omne datum optimum, de collata nobis ab eo substantia honorare, quod ipsius retribuente clementia fructificet in centuplum. Vnde, quia scimus, ad eos potissimum recurrendum, de quibus fidutialius speratur auxilivm, ego Heinricus Burwinus dei gratia princeps Slavorum cvm filiis meis Heinrico et Nicolao et voluntate vxoris mee Adeleidis, eligentes patrocinium beate Dei genitricis Marie sanctique Johannis apostoli et euangeliste, ob gratiam ipsorum promerendam, construximus monasterium in honorem ipsius piissime virginis et dulcissimi comitis eius beati Johannis, statuentes vt sanctimonialium sub regula beati Bene dicti militantium ibi collegivm habeatur. Ad quarum sustentationem de nostro patrimonio contulimus villam Cuszin, ubi locus idem fundatus est, qui nunc campus solis vocatur. Hiis adiecimus villas Marutin, Gusni cum lacu adiacenti, preterea villam Parcowe, ubi primo claustrum situm fuit, XXti VI mansos continens, villam XVII man

sorum, quam Zurizlaf habuit, quam pro villa Jordanis commutauimus, in villa, que dicitur Malbodendorf, VI mansos et dimidietatem molendini et dimidietatem piscature prope mare, stagnum prope Wichmannesdorp, in indagine in uilla, que dicitur Bruneshovede, XXX mansos et piscaturam dimidiam etiam iuxta mare; in provincia etiam Rodestoch in minori Zwerz VIII mansos, in villa, que dicitur Camin, VI mansos; contulimus eciam eidem monasterio locum, qui dicitur Colche, cum omnibus pertinentiis suis eodem ivre, quo habebatur tempore patris nostri, sicut etiam habebant illi, qui dicebantur Retiburize, insuper ibidem locum molendini et totaliter piscaturam, preterea superius et inferius, usque ubi ager eiusdem loci terminatur, dimidiam piscaturam; piscaturam etiam Modentin et X mansos Kerstane; in terra Cutsin in uilla, que dicitur Techutin, XX mansos et stagnum cum adiacente silua. Hec omnia, iuri nostro sponte renuntiantes, pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum beate Dei genitrici Marie et beato Johanni euangeliste in predicto cenobio seruientibus eodem iure contulimus, uelut collata sunt Doberanensibus que possident, ut per hec religio ibidem in futura secula propagetur et earum necessitatibus in finem mundi consulatur. Vt igitur hec rata et inconuulsa permaneant, hanc, paginam conscriptam sigillorum nostrorum impressione fecimus communiri, Dei omnipotentis indignationem et iuste sententie dampnationem imprecantes eis, qui forte huic tam legitime ac religiose ordinationi nostre ausu temerario contraire attempta

« AnteriorContinuar »