Imágenes de páginas
PDF
EPUB

beneficium teneat, donec ipse cum suo seniore et paribus ante nostram praesentiam veniant. Senior autem aut miles qui culpatur, qui ad nos venire decreverit, sex hebdomadas antequam iter incipiat, ei cum quo litigaverit innotescat. Hoc autem de maioribus walvassoribus observetur. De minoribus vero in regno aut ante seniores aut ante nostrum missum eorum causa finiatur. Praecipimus etiam, ut cum aliquis miles, sive de maioribus sive de minoribus, de hoc seculo migraverit, filius eius beneficium habeat. Si vero filium non habuerit, et abiaticuma) ex masculo filio reliquerit, pari modo beneficium habeat, servato usu maiorum walvassorum in dandis equis et armis suis senioribus. Si forte abiaticum ex filio non reliquerit, et fratrem legitimum ex parte patris habuerit, si seniorem offensum habuit, et sibi vult satisfacere et miles eius effici, beneficium quod patris sui fuit habeat. Insuper etiam omnibus modis prohibemus, ut nullus senior de beneficio suorum militum cambium aut precariam aut libellum sine eorum consensu facere praesumat. Illa vero bona quae tenet proprietario iure, aut per praecepta aut per rectum libellum sive per precariam, nemo iniuste eos disvestire audeat. Fodrum de castellis quod nostri antecessores habuerunt, habere volumus, illud vero quod non habuerunt nullo modo exigimus. Si quis hanc iussionem infregerit, auri libras centum componat, medietatem camerae nostrae, et medietatem illi cui dampnum illatum est. Signum domni Chuonradi serenissimi Romanorum imperatoris

augusti.

Kadolohus cancellarius vice Herimanni archicancellarii re

cognovi.

Datum 5. Kalendas Iunii, indictione 5. anno dominicae incarnationis 1037, anno autem domni Chuonradi regis 13, imperatoris 11. Actum in obsidione Mediolani feliciter. Amen.

b) Heinrichs III. Gesetz über Lehenverlust.*)
(Mon. Germ. legg. II, 43 f.)

Imperator augustus Heinricus secundus. De militum beneficiis, quoniam dubias variasque causas in regno nostro esse cognovimus, ideoque ad rei publicae statum quaedam statuimus. Si quis ergo dominum suum interfecerit, vel vulneraverit, ipsum dominum suamve dominam obsederit, vel eume) cucurbitaverit), vel

a) Cas. Glosse, id est nepotes. b) Cas., p. sui vel fratris. c) Ardizone, Summa iuris Feudorum: eam d) vgl. Liber Feudorum III., tit. 2, § 1: si fidelis cucurbitaverit dominum, id est, cum uxore eius concubuerit. . . vel si cum filia etc.

*) Anm. Giesebrecht, Kaiserzeit II, 488 hält den Erlass dieses Gesetzes auf dem Reichstag zu Zürich Februar 1054 für wahrscheinlich, Steindorff, Heinrich III. II, 264 für nicht unmöglich.

contra ea quae in fidelitate nominantur fecerit, vel his supradictis consilium dederit, parium laudatione beneficium amittat. Si vero de supradictis se defendere voluerit, testibus a parte domini deficientibus, cum tribus paribus se expurget; si autem pares habere non potuerit, cum duodecim propinquioribus parentibus se defendat. Si quis autem suorum parium, idoneus tamen, exinde se veritatem scire dixerit, et per pugnam eum fatigare voluerit, ut per pugnam se defendat edicimus. Si quis autem fuit qui domino non servierit, parium laudatione beneficium amittat. Sed si hoc defendere voluerit, duos vel unum saltem parem ostendat, et cum his se servisse iuret; et si pares paremve habere nequiverit, cum tribus vel duobus propinquioribus parentibus se intra annum servire iuret. Si autem concorditer cum domino suo se habuerit dominum saepe videndo, tunc edicimus, ut probet per testes servitium fecisse, et per se non stetisse. Si autem aliqua inter dominum et vasallum discordia fuerit, vel si domicilia in longinquum habuerint, vasallus domino se repraesentando servitium promittat, et si necesse fuerit, hoc probet iureiurando, saltem ad finem controversiae vasallo a paribus dato. Si quidem intra annum servierit, quod levissimum fuerit, et dominus aliud servitium imposuerit quod vasallus neglexerit, unde damnum domino illatum fuerit, usque ad fruges feudatarius parium existimatione damnum resarciat. De aliis vero culpis unde beneficium non amittitur, parium laudatione defendat se, ut supra, vel emendet.

II. Brief Abt Bernos v. Reichenau an Heinrich III.

Ende 1044 oder Anfang 1045.

(Archiv f. öst. Geschichtsquellen Bd. XX, 191 ff.)

Epistola ad domnum Heinricum regem Bern abbatis.

Domino meo regum invictissimo Heinrico, pacifico, orthodoxae fidei propagatori gloriosissimo Bern, licet meritorum qualitate omnium suorum extremus, votivae servitutis assiduaeque orationis munus. Peritia legis divinae quantum in oris vestri alloquio valeat, re ipsa veritas satis probat. Spiritus domini, qui replevit orbem terrarum, replevit os vestrum, ut illam pacem praedicaretis. populo vestro, quam nascente Christo angeli nuntiaverunt mundo. Sicut enim in carne venturus pacem praemisit, ita ascensurus in coelum pacem eandem reliquit, ita inquiens: „Pacem meam

relinquo vobis; pacem meam do vobis". Unde mittens praedicatores suos in mundum praecepit dicens: „In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra". Vere filius pacis estis, ac ideo pax, quam veritas per apostolos misit, in corde vestro requiescit, ita ut convenienter de vobis dici possit: In domicilio pectoris vestri misericordia et veritas obviaverunt sibi iustitia et pax osculatae sunt. Misericordia novae gratiae et se veritas legalis observantiae sibi invicem obviantes statuta sua in vobis confirmaverunt; iustitia et pax fraternae Karitatis oscula praelibaverunt, cum universo regno vestro tanta concordiae foedera*) composuerunt, ut cunctis retro saeculis sint inaudita. Igitur nulla alicuius discordiae vestigia, nusquam fraudis machinamenta, abierunt furta, cessaverunt sacrilegia, pacata sunt universa, ita ut iuxta domini promissa inimici hominis sint domestici eius. Quis hoc optatissimae pacis donum archano pectoris vestri inspiravit, nisi ille, qui per prophetam pacem super pacem donare promisit? Ipse est", ut apostolus ait,,,pax nostra, qui facit utraque unum“. Ipse in evangelica testatur dicens: „Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur“. Ut vos igitur in numero filiorum dei censeri valeatis, misericorditer dominus concessit, ut in toto regno vestro foedera pacis *) coniungeretis implentes illud, quod dominus per psalmistam praecipit dicens: „Inquire pacem et persequere eam". Huic consona praecipit apostolus dicens: ,,Sequimini pacem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit dominum". Haec quia incessanter agitis et Christum in corpore vestro portatis, per illum ubique pugnando triumphatis ac coronam victorie domum reportatis, ita ut cum populo vobis commisso audire valeatis a domino: Dominus pugnabit pro vobis; vos tacebitis"; ut illa Joseph benedictio ad vos dirigatur, qua dicitur: „Deus patris tui erit adiutor tuus et omnipotens benedicet tibi“.

Hac benedictione ditatus nuper cum Ungariis fortiter decertastis et pugnando vicistis, ita ut plurima hostium multitudine tam gladio interemptis, quam aquis submersis canticum Moysi cantare valeatis: „,Cantemus domino, gloriose enim magnificatus est; equum et ascensorem proiecit in mare. Fortitudo mea et laus mea dominus, et factus est mihi in salutem".

*) Anm. Vgl. Hermann v. Reichenau ad ann. 1043: ,,In synodo Constantiensi precibus et adhortationibus omnes praesentes Suevigenas, postea in aliis regni sui provinciis idem actum iri satagens, dimissis debitis et inimicitiis sibi invicem reconciliavit pacemque multis saeculis inauditam efficiens per edictum confirmavit. Ebenso Annales Sangallenses maiores ad annum 1043 u. Lambert v. Hersfeld ad annum 1044. Ein Reichsedikt Heinrichs III. ist nicht auf uns gekommen. Vgl. übrigens Nr. 17 und 18, sowie Anhang b) und e).

Inter haec libet oculos fidei aperire et antiqua domini miracula considerare ac ea his, quae nunc accidunt, comparare. Legimus namque, quod Sennacherib, rex Assiriorum, ascendit super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas et misit Rapsacen in Hierusalem ad regem Ezechiam, qui blasphemavit dominum, Ezechiae multas minas fecit, convicia incussit, opprobria intulit. Sed rex cum haec audisset, scidit vestimenta sua et obvolutus sacco intravit in domum domini et per Esaiam prophetam rem omnem domino commisit. Et post multa consolatoria verba, quae per prophetam suum dominus Ezechiae mandavit, haec ad ultimum intulit: „In via qua venit, per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur, dicit dominus; et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum". Egressus est autem angelus domini et percussit in castris Assiriorum CLXXXV milia. Rapsaces iste dicitur Esaiae prophetae filius fuisse, qui relicto iudaismo apostata factus trasfugit ad Assyrios. Quem ille pseudorex Ovo, periurus, falsus, homicida, mendax imitatus, a diabolo velut ab Assiriorum rege missus christo domini, Petro, immo in Petro ipsi domino exprobravit, regnum domini sui invasit, supplantavit, possedit, praedas exercuit, homicidia perpetravit, scelera multa commisit, ius abnegavit, iura legis violavit, nobiles insontes obcaecavit, occidit, tyrannidem nimiam exercuit, ita ut ipsa terra adversus maliciam eius exclamet. Sed Petrus rex cum Ezechia se humiliavit, per sanctam Dei genitricem et per alios dei sanctos domino commendavit (sic namque etiam litteris nostris eum communuimus), ac idcirco est exauditus. Nam omnipotens deus secundum magnam misericordiam suam propter vos et per vos velut propter David illum liberavit. Et merito, domine mi rex, vos regi David comparamus, cuius nomen interpretatur „manu fortis" aut,,desiderabilis". Quae interpretationes quamvis ad Christum pertineant, eo quod manus suae potentia diabolum velut Goliam prostravit atque cunctis gentibus sit desideratus, tamen secundum literam extitit fortis suisque omnibus desiderabilis. Erat enim mitis, humilis, mansuetus, iam tunc sancti evangelii non surdus auditor, ubi dominus praecipit dicens: „Diligite inimicos vestros; beneficite his, qui oderunt vos." O quotiens inimico Saul pepercit! quando partem clamidis suae praecidit, quando soyfum et hastam abstulit, quando ingemiscendo dixit: ,,Propitius sit mihi deus, ne mittam manum meam in christum domini." Tanti igitur prophetae et regis non segnis imitator existitis, cum non solum inimicos diligitis, verum etiam omnes in regno vestro sub uno Karitatis et pacis vinculo constringitis. Enimvero vestri regni status ad hanc concordiam pervenit, ut veraciter tempori, sub quo Christus natus est, comparari possit. Huius rei indicia cum multa sint manifasta, ex hoc tamen ma

xime patet, quod praedicto regi Petro ad vos suppliciter confugienti sinum pietatis expandistis et non solum nullam vindictam de his, quae in vobis commisit, sumpsistis, sed miro Karitatis affectu fovistis, adiuvistis, quousque Christo adiuvante regno suo restituistis; ut iure fateamur, sicut propter David misertus est dominus regi Ezechiae et Hierusalem, ita propter vos et per vos misertus sit Petro et populo et regno suo. Recte in decem et septem legionibus diaboli exercitum superastis, qui decalogi mandatum per septiformem spiritus sancti gratiam implestis. Hoc tamen inter utrumque bellum distare videtur, quod Assiriorum exercitus ab angelo sit percussus absque adiutorio humano; iste a deo interfectus etiam preliante populo, ut, ubi fortior esset pugna, maior esset hominum victoria; ubi certamen durius, gloriosius appareret triumphus . . . Ut fama volante auditu percepimus, peracto victoriae triumpho gratiarum vota persoluistis regi omnium domino nudis pedibus incedendo et Kyrie eleyson in altum clamando ac mira et ineffabili clementia non solum his, qui in vobis aliquid deliquerunt tam praesentibus, quam absentibus indulgentiam solito more praestitistis, verum etiam omnes in unanimitatem pacis et concordiae identidem revocastis ... (Nunmehr kommt Berno zu dem eigentlichen Zweck des Briefes: er bittet um die Restitution der wegen Verletzung des Keuschheitsgelübdes entsetzten Aebtissin Hirmingarde von Zürich.)

III. Zu Heinrichs III. erstem Römerzug 1046/47.

[Vgl. Annales Corbeienses ad annum 1016, die zuverlässigste Quelle für diesen Römerzug. Da ausser einem auf den Rangstreit des Bischofs von Verona bezüglichen Synodalbeschluss die Akten der Synoden des Jahres 1046 zu Pavia, Sutri und Rom nicht auf uns gekommen sind, wurde nachstehendes Schreiben des neugewählten Papstes Clemens II. aufgenommen.]

a) Schreiben Papst Clemens' II. an die Bamberger Kirche, 24. September 1047.

(Mansi, Sacrorum Conciliorum Collectio XIX, 622 ff.)

Clemens episcopus servus servorum Dei sacratissimae nostrae Babebergensi ecclesiae, in filiis et filiabus eius, clero videlicet ac populo perpetuam in Domino salutem.

Dispensatio seculorum venit de principe coelorum, qui antequam secula efficerentur, praescivit, qualiter disponentur. Inde fit, ut non possit non impleri, quid ab aeterno illius oculo potuit provideri. Tanti numinis nutus te suam clarissimam filiam Babeberc nobis in sponsam legitimam desponsavit, et ante reges

« AnteriorContinuar »