Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quantum in nobis fuit, sua propitiatione donavit. Certe nulli marito circa uxorem purior fides et amor ardentior, quam circa te nobis: nec unquam vel in mentem venit, te destituere et alii adherere. Sed nescio quo divino consilio evenit, quo matri tuae omniumque ecclesiarum consociarer et aliquid non tamen omnino a te separer. Ecce igitur cum illud caput mundi illa Romana sedes haeretico morbo laboraret, et carissimi filii nostri domini H. imperatoris Augusti presentia ad hoc invigilaret, ad hoc instaret, ut huiusmodi aegritudinem propulsaret, explosis tribus illis, quibus idem nomen papatus rapina dederat, inter tot agmina sanctorum, qui aderant, patrum, dignatione caelestis gratiae nostram indignissimam mediocritatem, cunctis nisibus refragantem voluit eligi, et altissimi apostolorum principis vice fungi. Et vulsum me tunc a tuo gratissimo latere, dulcissima sponsa, quis dolor apprehenderit, quis moeror confecerit, quo nescio pacto liceat exprimi, cum nobis omnem modum videtur transgredi, plus honoris, plus decoris, plusque virium matri quam filiae, utpote cui omne genu terrestrium flectitur; pro cuius arbitrio coeli ianua aperitur et clauditur; adversus quam nec portae prevalent inferorum; non tamen tantae dominationis cupido ostio nostrae mentis irrepsit, cordisque cervicem libenter inflexit.

Satis nobis erat: activam bene, contemplativam quoquo modo ducebamus vitam, praesertim cum perfectus amor nec speciem ") alterius unquam, nec intueatur opulentiam.) Testem invocamus. aciem divinam, non commentari nos apologiam. Illa enim secreta cordis rimatur, cui nulla nox obtenebratur. Pro teste quoque utimur ipsa conscientia, ubi tua est sollicitudo continua. Interiorem. pupillam nunc tanta terrarum spaciositas, nunc tot retundunt opposita, quin amicam meam, sororem meam, sponsam meam, columbam meam, diligentiori cura circumspiciam, et undique munitam faciam. Concessum est nobis divinitus non ex nostris meritis, ut iam diximus, ius illud apostolicum, quod et coelis imperat et terris, unde dignum duximus et accommodum decrevimus ut de profectu nostro tu quoque proficias, et inde tibi amplius consulatur unde ipsa potestas nobis ampliatur. Piae recordationis dominus H. imperator Augustus te fundavit, te erexit, te et in altum culmen evexit: quo supplice, inexpugnabili muro et propugnaculis apostolici muniminis adversus omnes impias manus praevalentes bene circumvallata es per praedecessores nostros Johannem scilicet XIV. papam, et Benedictum. Quod et idem nos facere cupientes ut triplici tuitione circumcincta per virtutem S. Trinitatis nihil unquam paveas laesionis, nihil unquam ab aliquo molestationis, secura semper et quieta maneas in filiis, et filiabus tuis, semper Deo devote

a) Mansi hat species. b) Mansi, opulentia.

serviens, devote oboediens, statuimus per hoc nostrum apostolicum privilegium, ut de bonis illis omnibus quae tibi, sponsa carissima, virgo castissima, ecclesia speciosissima Babeberc summa liberalitas eiusdem orthodoxi imperatoris de summa devotione praecedens pio affectu contulit, et nominetenus illa per concambium convenientissimum, et acceptissimum a Vvirzeburgensi et Eigistetensi episcopis canonico et rationabili iudicio permutavit, vel quorumcumque post eum fidelium religiosa pietas obtulit et oblatura est usque in perpetuum, sive sunt mobilia, siva immobilia, nullus rex, dux, marchio, vicecomes, et praeterea non archiepiscopus, non episcopus, non abbas, nec ulla hominum persona audeat, temptet, praesumat, quicquam vel violentia vel fraude vel furto detrahere, minuere, mutilare. Quod si quis diabolico instinctu pulsatus *crudeli temeritate admittere non perhorruerit, et admissum, potius emendare neglexerit, huiusmodi hominem quicumque de communione sacrosancti sanguinis et corporis D. N. I. C. et a participio totius christianitatis non solum excludimus, sed et propulsamus. Quin et apostolici anathematis acutissima lancea eum transverberamus, ut pro male factis male perditus mortem gemat aeternam, associatus in gehena inferioris inferni daemonum principi mortis inventori, et Judae sacrilego et proditori, undique circumcinctus) draconibus tartareis in ultionem saevientibus, nec in ultimo tremendi Dei iudicio ad vitam resurgat sed crudelissimum corpus resumens duplici contrictione conteratur, infelicissimo et miserrimo vivendi genere mortem quaerens et non inveniens. Qui vero pio intuitu proprias manus ab huiusmodi temeritate subtraxerit, et si ita res exegerit, adversum omnes insurgentes, et quicquam auferre conantes ea bona defenderit ad tuum tuorumque opus, sanctissima Babenberc, illa scilicet ut praedictum est, quae tibi collata sunt vel de cetero in aeternum tibi conferenda sunt: talis ab illo benedicatur, qui super Cherubim sedet et gloriatur, pro eo quod hoc nostrae authoritatis privilegium studuit observare illaesum, suoque robore solidatur; quod nimirum consilio et voluntate nec non alacri promptoque animo clarissimi filii nostri iam superius memorati domini H. imperatoris Augusti de nostra apostolica sede tibi transmisimus eidem gratulari. Etenim ut te plantavit conditor tuus ille primus H. Caesar Augustus sic et hic secundus vestigia eius sequens, ut pari nomine parique dignitate, sic pari devotione te rigavit, tibi incrementum dedit, et adhuc dum usque vixerit Deo miserante et inspirante dabit. In quo te, dulcissima sponsa, optamus in saecula saeculorum crescere, pollere, vigere, dicentes: bene valete.

a) Mansi, circumcinctum.

b) Verbot der Simonie, Januar 1047.

(Mansi XIX, 627, nach einer fehler- und lückenhaften Aufzeichnung in der Bibliothek des Domkapitels zu Lukka.)

Lex concilii Clementis, quod detinuit Romae cum Henrico Imperatore, 1047.

Issum (sic) est antiquitus, et nos sub anathemate idipsum interdicimus, de haeresis simoniaca, quae . . . sancta Decretum Synodus (sic) nullum) aut ecclesiarum consecrationem aut clericatus ordinationem, aut archipresbyteratum, aut commendationes altarium, aut traditiones ecclesiarum, aut abbatias, aut praeposituras vendere. Quisquis contradixerit, aut vendiderit, anathema sit.

IV. Das Papstwahldekret von 1059 (April)
a) Päpstliche Fassung.

(Scheffer-Boichorst,,die Neuordnung der Papstwahl durch Nikolaus II.“ S. 14 ff.)*):

In nomine domini dei salvatoris nostri Jesu Christi, anno ab incarnatione eius MLIX., mense Aprili, indictione XII., praepositis) sacrosanctis evangeliis, praesidente quoque reverendissimo ac beatissimo Nicolao apostolico papa, in basilica Lateranensi patriarchi, quae cognominatur Constantiniana, considentibus etiam reverendissimis archiepiscopis, episcopis, abbatibus seu venerabilibus presbyteris atque diaconibus, idem venerabilis pontifex, auctoritate apostolica decernens, de electione summi pontificis inquit:

Novit beatitudo vestra, dilectissimi fratres et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit, defuncto piae memoriae domino Stephano decessore nostro, haec apostolica sedes, cui auctore deo deservio, quot adversa pertulerit, quot denique per simoniacae haeresis trapezitas malleis crebrisque tunsionibus subiacuerit, adeo ut columna dei viventis iamiam paene videretur d) nutare et sagena

a) Ich vermute: Iussum est antiquitus, et nos sub anathemate id ipsum interdicimus, de haeresi simoniaca, sequentes sanctae Decretum Synodi, nullum etc.

*) Anm. Sch. stellt hier die fehler- und lückenhafte Abschrift" her, aus welcher alle auf uns gekommenen Überlieferungen geflossen sind. Um dem Original selber möglichst nahe zu kommen, geben die folgenden Noten die sich offenbar empfehlenden Emendationen des Gratian und des Hugo v. Flavigny sowie die gut beglaubigten Einschaltungen des Sch. an.

b) Gratian, propositis. c) G., Lateranensis patriarchii. d) Sch., videretur concussa.

summi piscatoris procellis intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi. Unde, si placet fraternitati vestrae, debemus. auxiliante deo futuris casibus prudenter occurrere et ecclesiastico statui, ne rediviva - quod absit! mala praevaleant, in posterum praevidere). Quapropter instructi praedecessorum nostrorum aliorumque sanctorum patrum auctoritate decernimus atque statuimus:

§. 1 ut, obeunte huius Romanae universalis ecclesiae pontifice, inprimis cardinales episcopi diligentissima simul consideratione tractantes, mox sibi clericos cardinales adhibeant, sicque reliquus clerus et populus ad consensum novae electionis accedant.

§. 2 ut nimirum ne venalitatis morbus qualibet occasione surripiat, religiosi viri praeduces sint in promovendi pontificis electione, reliqui autem sequaces.

Et certe rectus atque legitimus hic electionis ordo perpenditur, si perspectis diversorum patrum regulis sive gestis, etiam illa beati praedecessoris Leonis sententia recolatur: „Nulla," inquit, ,,ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati." Quia vero sedes apostolica cunctis in orbe terrarum praefertur ecclesiis atque ideo super se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum antistitem ad apostolici culminis apicem provehunt.

§. 3. Eligant autem de ipsius ecclesiae gremio, si reperitur idoneus, vel si de ipsa non invenitur, ex alia assumatur.

§ 4. Salvo debito honore et reverentia dilecti filii nostri Henrici, qui inpraesentiarum rex habetur et futurus imperator deo concedente speratur, sicut iam sibi concessimus et successoribus ) illius, qui ab hac apostolica sede personaliter hoc ius impetraverint.

§ 5. Quodsi pravorum atque iniquorum hominum ita perversitas invaluerit, ut pura, sincera atque gratuita electio fieri in Urbe non possit, cardinales episco picum religiosis clericis catholicisque laicis, licet paucis, ius potestatis obtineant eligere apostolicae sedis pontificem, ubi congruentius iudicaverint.

§. 6. Plane postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas, vel qualiscunque hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is qui electus est in apostolica sede iuxta consuetudinem intronizari non valeat, electus tamen sicut papa auctoritatem obtineat regendi sanctam Romanam ecclesiam et disponendi omnes facultates illius, quod beatum Gregorium ante consecrationem suam fecisse cognoscimus.

a) G., providere. b) G., subrepat. c) Hugo v. Flavigny bessert

successorum.

Quodsi quis contra hoc nostrum decretum synodali sententia promulgatum per seditionem vel praesumptionem aut quodlibet ingenium electus aut etiam ordinatus seu intronizatus fuerita), auctoritate divina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, perpetuo anathemate cum suis auctoribus, fautoribus, sequacibus a liminibus sanctae dei ecclesiae separatus subiiciatur, sicut Antichristus et invasor atque destructor totius christianitatis; nec aliqua super hoc audientia aliquando ei reservetur, sed ab omni ecclesiastico gradu, in quocunque prius fuerat, sine retractatione deponatur. Cui quisquis adhaeserit vel qualemcunque tanquam pontifici reverentiam exhibuerit aut in aliquo illum defendere praesumpserit, pari sententia sit mancipatus. Quisquis autem huius nostrae decretalis sententiae temerator extiterit et Romanam ecclesiam sua praesumptione confundere et perturbare contra hoc statutum tentaverit, perpetuo anathemate atque excommunicatione damnetur et cum impiis, qui non resurgent in iudicio, reputetur. Omnipotentis scilicet dei patris et filii et spiritus sancti contra se iram sentiat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum praesumit confundere ecclesiam, in hac vita et in futura furorem reperiat. Fiat habitatio eius deserta, et in tabernaculis eius non sit qui inhabitet. Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua. Commotus amoveatur ipse atque filii eius et mendicent et eiiciantur de habitationibus suis. Scrutetur foenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. Orbis terrarum pugnet contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria, et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant. Observatores autem huius nostri decreti dei omnipotentis gratia protegat, et auctoritated) beatorum apostolorum Petri et Pauli ab omnium peccatorum vinculis absolvat.

Ego Nicolaus episcopus sanctae catholicae et apostolicae Romanae ecclesiae huic decreto a nobis promulgato, sicut superius legitur, subscripsi. Bonifacius dei gratia Albanensis episcopus subscripsi. Humbertus sanctae ecclesiae Silvae Candidae episcopus subscripsi. Petrus Ostiensis ecclesiae episcopus subscripsi. Et caeteri episcopi numero LXXVI cum presbyteris et diaconibus subscripserunt. b) Kaiserliche Fassung. [Scheffer-Boichorst S. 27 ff.*)]

In nomine domini dei salvatoris nostri Jesu Christi, anno ab incarnatione eius MLIX., mense Aprili, indictione XII., pro

a) nach Sch. ist hier ausgefallen: non papa sed sathanas, non apostolicus sed apostaticus ab omnibus habeatur et teneatur. b) G., abiiciatur. c) G., deputetur. d) G., auctoritas.

*) Anm.: Der folgende Text beruht auf den Codices v. Floreffe und Aachen, während Pertz M. G. legg. II b. 177 den Cod. Vat.,. Jaffé Bibliotheca V, 21 den Cod. Udalrici zu grunde gelegt hat.

« AnteriorContinuar »