Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in futurum deo propitio poterit adipisci, illibata tam tibi quam tuis successoribus conservari sancimus.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat Toletanam ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; Set omnia integra conserventur tam tibi quam clericorum et pauperum usibus profutura, Salva Sedis apostolice auctoritate. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini nostri ihesu christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesie sua iura servantibus sit pax domini nostri ihesu christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

Ego Alexander, catholice ecclesie episcopus, subscribo.
Ego Hubaldus, Hostiensis Episcopus, subs.

Ego Julius, prenestinus Episcopus, subs.

Ego Bernardus, Portuensis et Sancte Rufine Episcopus, subs.
Ego Astaldus, presbiter Cardinalis tit. Sancte prisce, subs.
Ego Johannes, presbiter Cardinalis tit. Sancte Anastasie, subs.
Ego Oddo, diaconus Cardinalis Sancti Georgii ad velum au-
subs.

reum,

Ego Jacintus, diaconus Cardinalis Sancte Marie in cosmydyn, subs.

Ego Arditio, diaconus Cardinalis sancti Theodori, subs.

Ego Petrus, diaconus Cardinalis Sancti Eustatii iuxta templum agrippe, subs.

Ego Johannes, diaconus Cardinalis Sancte Marie in porticu, subs.

Dat. Anagnie per manum Hermani, Sancte Romane ecclesie Subdiaconi et notarii, v kalendas Martii, Indictione vIII, Incarnationis dominice Anno м° c" LX° 1°, Pontificatus vero domini Alexandri pape III Anno 11o.

1

Tan propio era, á la sazón, de la mitra de Toledo el santuario de Atocha, que un año después de haber obtenido el arzobispo D. Juan la bula que se acaba de leer, lo adjudicó (Ecclesiam sancte marie de tocha iuxta magerritum) con todas sus pertenencias ó posesiones á la dotación de la Colegial de Santa Leocadia. El instrumento de fundación y dotación está fechado en 11 de Marzo de 1162. Tráelo el Liber privilegiorum, fol. 51 recto.

3) Verona, 6 Mayo 1186. Bula de Urbano III.-Liber privil., folio 81 vuelto-82 vuelto.

Urbanus Episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri Gundisalvo Toletano Archiepiscopo et Hyspaniarum primati, eiusque successoribus Canonice substituendis, in perpetuum.

Sacrosancta Romana et apostolica ecclesia ab ipso Salvatore omnium, domino ihesu christo, capud et cardo est ecclesiarum constituta. Non decet igitur a capite membrum dissidere, sed eminenti rationi et superne provisioni capitis obedire. Moderatrix autem discretio capitis, singulorum membrorum officiosas actiones considerans, unicuique ius et ordinem a natura constitutum conservat, et quibusque nobilibus venustatis sue dignitatem, sine invidia, sociali caritate custodit. Hac igitur inducti ratione, honorem nobilis et famose Toletane ecclesie, apostolice sedis proprie et specialis filie, volumus conservare. Ideoque, venerabilis frater Gundisalve, quem vera in christo caritate diligimus, tuis rationabilibus postulationibus, paterne pietatis affectu, duximus annuendum.

Per presentem igitur privilegii paginam, ad exemplar felicis recordationis Alexandri pape predecessoris nostri, primatus dignitatem per Hyspaniarum regna tibi et ecclesie Toletane, auctoritate apostolica, confirmamus. Et primatem te presules Hyspaniarum respicient, et ad te, siquid inter eos questione dignum exortum fuerit, referent, Salva tamen in omnibus apostolice sedis auctoritate. Verum personam tuam in manu nostra propensiori gratia retinentes, censemus ut solius Romani pontificis iudicio eius causa, siqua fuerit, decidatur. Sane Toletanam ecclesiam presentis privilegii stabilitate munimus; Complutensem ei parrochiam cum terminis suis, nec non ecclesias omnes, quas

iure proprio ab antiquo possedisse cognoscitur, confirmantes. Episcopales preterea sedes, quas in presentiarum iuste et quiete possides, scilicet, Palentiam, Segobiam, Oxomam, Segunciam et Concam, eidem Toletane ecclesie, tamquam metropoli, subditas esse decernimus. Reliquas vero, que antiquis ei temporibus subiacebant, cum dominus omnipotens christianorum restituerit potestati sue dignatione misericordie, ad capud proprium referendas decreti huius auctoritate sancimus. Porro illarum dioceses civitatum, que Sarracenis invadentibus metropolitanos proprios amiserunt, eo tenore vestre subicimus dicioni, ut quoad sine propriis extiterint metropolitanis, tibi ut proprio debeant subiacere; ita quidem ut in sedibus episcopalibus liberam habeas potestatem episcopos, in castellis vero et villis presbiteros auctoritate nostra instituere, et prout tibi dominus administraverit ordinare; Scilicet tam in his episcopatibus, qui de antiquis ecclesie tue terminis esse noscuntur, quam in illis qui proprium non habuerint metropolitanum. Sique autem metropoles in statum fuerint proprium restitute, sue queque diocesis metropolitano restituatur, ut sub proprii regimine pastoris super divini collatione beneficii glorietur.

Preterea quascumque possessiones, quecunque bona, predicta ecclesia Toletana in presentiarum iuste et Canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione Regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, prestante domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Sanctorum Justi et Pastoris, Abbatiam Sancte Leocadie, Ecclesiam Sancte Marie de Tocha, Ecclesiam Sancte Marie de Batres, Ecclesiam Sancti Vincentii de monte, Ecclesiam Sancte Marie de Valle ecclesiarum, Ecclesiam sancte Marie de Valdalmelc; Castrum quoque alcala, Castrum Canales, Castrum Alfamin cum pertinenciis eorum; Domum Regine in Toleto cum hereditate sibi pertinente, Domum Sancie sororis illustris memorie Regis Aldefonsi cum hereditate patris sui Raymundi comitis, quam ipsa consensu fratris sui ecclesie tue donavit et scripto confirmavit; Decimas quoque omnium regalium reddituum de Sancta eulalia, de Maqueda, de Ascalona. Statuimus

etiam ut universi parrochie tue fines, qui iam deo auctore a christicolis habitantur, vel qui in futurum a sarracenorum potestate auxiliante domino eripientur, omnino integri tam tibi quam tuis successoribus in perpetuum conserventur. Nomina vero opidorum, que in tua dyocesi a dei fidelibus incoluntur, in presenti pagina duximus annotanda: Talavera, Alfamin, Maqueda, Sancta Eulalia, Ulmus, Canales, Mageritum, Alcala, Gadalfaiara, Fita, Pennafora, Belegna, Uzeda, Talamanca, Butracum, Calatalifa, Ascalona, Zurita, Calatrava.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit prefatam ecclesiam Toletanam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; set omnia integra conserventur eorum, quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, Salva sedis apostolice auctoritate. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri ihesù christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri ihesu christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

Ego Urbanus catholice ecclesie episcopus subscribo.

Ego Henrricus albanensis episcopus subs.

Ego Paulus prenestinus episcopus subs.

Ego Theobaldus hostiensis et velletrensis episcopus subs. Ego Petrus presbiter cardinalis, tit. Sancte Susane subs. Ego laborans presbiter cardinalis Sancte Marie transtiberi[m], tit. Calixti, subs.

Ego Pandulfus presbiter cardinalis, tit. xII apostolorum, subs. Ego Adelardus, tit. Sancti Marcelli, presbiter cardinalis subs. Ego Jacinctus, Sancte Marie in cosmydin diaconus cardinalis subs.

Ego gratianus sanctorum cosme et damiani diaconus cardinalis subs.

Ego Rolandus Sancte Marie in porticu diaconus cardinalis subs. Ego Petrus Sancti Nycolay in carcere Tuliano diaconus cardinalis subs.

Ego Radulfus Sancti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis subs.

Ego Melior presbiter cardinalis sanctorum Johannis et Pauli, tit. Pamachii, subs.

Datum Verone, per manum Moysi, lateranensis Canonici, vicem agentis Cancellarii, II Nonas May, Indictione quinta, Incarnationis dominice Anno м° Co LXXXo VIIo, Pontificatus vero domini Urbani pape III Anno Secundo.

4) Roma, en San Pedro, 6 Junio 1192. Bula de Celestino III. — Liber privil., fol. 90 v.-91 v.

Celestinus episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri Martino, Toletano archiepiscopo et Hyspaniarum primati, eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Sacrosancta Romana ecclesia et apostolica ab christo salvatore omnium domino ihesu christo caput et Cardo est ecclesiarum constituta. Non decet igitur a capite membra desidere; set eminenti rationi et superne provisioni capitis obedire. Moderatrix autem discretio capitis singulorum membrorum officiosas, actiones considerans unicuique ius et ordinem a natura constitutum conservat, et quibusque nobilibus venustatis sue dignitatem, sine invidia, sociali caritate custodit. Hac igitur inducti ratione honorem nobilis et famose Toletane ecclesie, apostolice sedis proprie et specialis filie, volumus conservare. Ideoque, venerabilis frater martine, quem vera in christo caritate diligimus, tuis rationabilibus postulationibus paterne pietatis affectu duximus annuendum.

Per presentem igitur paginam, ad exemplar felicis recordationis Urbani, Gelasii, Calixti, Honorii, Eugenii, Adriani, Alexandri (1)

(1) En el códice con vestigios de raspadura: «Alexandri Primi, alexandri secundi, Alexandri tercii.»>

« AnteriorContinuar »