Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Hiltofte, Haydock, Hochyn, Bele, Blessot, Edward, Charles, Sclatter, Grove, Waterman, Typlyn, quilibet istorum

XX S.

Tenore presencium nos David Wittim decretorum doctor prerogative ecclesie Christi Can? custos ac Venerabilium Religiosorumque virorum Prioris et capituli ecclesie Christi Cantuar? ad quos omnis et omnimoda jurisdiccio spiritualis et ecclesiastica que ad archiepm Can? pertinent sede plena ipsa sede jam vacante notorie dinoscitur pertinere commissarius generalis notum facimus universis quod vicesimo quarto die mensis augusti anno Dni м cccc lxxxvi apud Winton probatum fuit coram nobis ac per nos approbatum et insumatum testamentum bone memorie Dni Willmi nuper Winton Epi una cum co

[blocks in formation]

dicello ejusdem presentibus annexo ac pro vero valore ejusdem pronunciatum et declaratum commissaque fuit administracio omnium et singulorum bonorum et debitorum dom? defunctum et ipsius hujusmodi testamentum concernentium venerabilibus viris magistris Willmo Gifford rectori de Cheriton et Stephno Tyler rectori de Alverstoke executoribus in dicto testamento nominatis de bene et fideliter administrand' eadem ac de pleno et fideli inventario omnium et singulorum bonorum et debitorum dicti defuncti conficiend' et nobis ante festum sancti Michaelis Archangeli proximo futurum exhibend' necnon de plano et vero compoto calculo sive raciocinio nobis aut dictis priori et capitulo in ea parte reddend' ad sancta Dei evangelia juratis Reservata potestate committend' administracionis bonorum et debitorum hujusmodi aliis executoribus in eodem testamento nominatis cum eam venerint in

debita juris forma admissur Da? die mense anno Domini et loco predictis.

Mem.-The Will is copied from the Register, and has been compared with the Probate, and also with the copy preserved at the Prerogative Office, Doctors' Commons. Some small variations occur, not worth noting, except that the name of an executor omitted in the Register is interlined in the copy annexed to the Probate, and is in the text of that in the Prerogative Office. The Codicil is not in the College Register. Inquiry was made for the Original at the Prerogative Office, but in vain.

N° XXIX.

[blocks in formation]

TRUSTY and Welbeloved We grete you wele. Lettyng you to witte that for the gode and virtues disposicion that is reported unto us of Maister William Hewster chapeleyn in our College by diverse of his frendis and of his long contynuaunce there of the which we have had experience and prove att such seasons as we have been at Oxenford in our seid College Wee considering thees premisses will that at our next election among other and before all other the seid Maister William be elected unto the more and greter number contrary statutes by us made notwithstanding. Geven under our signet at our manour of Waltham the xvth day of March.

W. B. of Winchester.

To our Trusty and Welbeloved Master Ric. Mayewe president of our College and to the Scolers of the same.

No XXX.

Ex Originali in Archivis Coll. Magd. Oxon. Instrumentum Fundationis Coll. Magd. per Wilhelmum Waynflete Episcopum Wintoniensem 12 Junii 1458. Anno 36 Hen. 6.

UNIVERSIS et singulis sancte Matris Ecclesie Filiis ad quos et quorum notitiam presentes litere perve

nerint,

nerint, et quos infra scripta tangunt seu tangere poterunt in futurum, Wilhelmus Waynflete permissione divina Wintoniensis Episcopus Salutem in Domino sempiternam. Cum christianissimus et illustrissimus Princeps et Dominus noster Dominus Henricus nunc Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie sextus post conquestum ad laudem glóriam et honorem omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti ac intemerate beatissime Virginis Marie Matris Christi necnon beate Marie Magdalene Sancti Johannis Baptiste et Apostolorum Petri et Pauli ac aliorum Patronorum Ecclesie Wintoniensis, extirpationemque heresium et errorum, augmentationem Cleri, decoremque sacrosancte Matris Ecclesie cujus ministeria personis sunt idoneis committenda que velut stelle in custodiis suis lumen prebeant et populos illuminent doctrina pariter et exemplo, de gratia sua speciali et ex mero motu et certa scientia suis nuper per literas suas patentes concesserit et licentiam dederit nobis pro se heredibus et successoribus suis quantum in ipso fuit, quod nos ad laudem gloriam et honorem Dei et dicte beatissime Virginis Marie Matris Christi ac beate Marie Magdalene prelibate Sancti Johannis Baptiste et Apostolorum Petri et Pauli et aliorum Patronorum Ecclesie Wintoniensis predicte quoddam Collegium perpetuum eruditionis scientiarum sacre theologie et philosophie de uno Presidente et certis scolaribus graduatis easdem scientias addiscentibus juxta ordinationes et statuta inde per nos in hac parte condenda statuenda facienda et stabilienda in Universitate

« AnteriorContinuar »