Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bentis persona: ab alio quam [IV] itineris comite, scribi non potuere. [IV] Tum quae ad annum MCCXIX. de Henrico, Lettorum Ministro in Wironiam vadente, lites de dominio terrarum parum curante, sed cum collega totam prouinciam obeunte, et officium sedulo faciente, et per ingruentes Estones excitato incendio domum et omnia bona amittente, prolixiuscule narrantur, quis alius tam multis verbis referre pretium operae iudicasset, quam ipse Henricus? Fieri enim vix potest, vt in scribendis rebus, quarum pars aliqua scriptor fuit, per transennam non pelluceat, quid ipse egerit; quid passus sit.

Codicem nactus sum nec optimum, nec deterrimum. Chartaceus est formae maximae, et ante hos ducentos et quinquaginta, ni fallit adspectus, annos exaratus, ab homine, vt videtur, ductibus literarum magis, quam rebus, quae narrantur, intento: adeoque a mendis non vacuus. Spolium Liuonicum, rapacis et thesauri pretium parum intelligentis militis e manu seruatum, vulnus ostendit chartis inflictum. Nam manipulus, e quo folia quatuor, gesta anni MCCXX. continentia, euulsa sunt, calcantium pedum et pulueris nitrati vestigia apertus exhibet. Inter plura alia minoris pretii, superiore aestate publice venum exposita, repertum auidis cum oculis perlustrarem; illico animaduerti, Liuoniae sacrae et ciuilis primordia non copiosius solum, sed et longe aliter hic narrari, ac vulgo fit, dignumque habui, qui publice legeretur, veniretque in manus omnium, qui norunt, praecipuum historiae fructum in noscendis rerum hodiernarum originibus, caussisque praesentium a praeteritis repetendis, consistere: quas nulla rationis vi, nulla mentis, quantumuis intensae, ope assequaris. Quae res facit, vt caussas Principum tractantibus et scire auentibus vtilior sit lectio scriptorum barbarorum, origines nostras nobis pandentium, quam Romanorum et Graecorum: qui licet dictionis elegantia, luminibus sententiarum, et rerum, quas narrant, varietate [V] et magnitudine mirifice legentem delectent atque [V] instruant; nihil tamen conferunt ad notitiam regnorum et rerum publicarum, quae post res Romanas pessum datas per Europam efflorescere passim coeperunt, atque florent etiam nunc.

Ne tamen liber crudus et indigestus exiret; siquidem solis annis Alberti Episcopi distinctus erat: gesta cuiusque anni per sectiones, in margine suis numeris indicatas, dispescui, harumque argumenta certis lemmatibus comprehensa singulis annis praemisi. Tum quia obscura multa deprehendi, annotationum quarundam periculum feci, praeter morem eorum, qui scripta nondum edita protrudunt in lucem. Cum enim hoc plerumque emissis maioris molis voluminibus fieri soleat; plus temporis notarum congestio absumeret, quam impendere possunt homines occupati. Non tamen res sine omni exemplo est. Bangertum, Gelenium, Hartknochium, ob oculos habui. Hos duces secutus

sum; sed secutus sum ex longo interuallo. Scio equidem boni interpretis et editoris esse, varios inter se codices contendere, ad eruendam et restituen dam veram vbique et primigeniam auctoris cuiusque lectionem; tum locis non vbique perspicuis satis affundere lucem; denique ad historiam eius temporis et vicinorum populorum dicta auctoris examinare, et vicissim ex dictis auctoris historicos alios vel refellere, vel conciliare, vel illustrare. Primam officii partem implere mihi non licuit. Alium enim, praeter hunc vnum codicem, non habui, neque vsquam exstare scio; quippe ab nullo scriptore vllibi indicatum. Qua in re pari cum Hartknochio fato confligor, cui itidem non nisi vnus Duisburgensis codex, itidemque non satis vetustus, ad manum fuit, cum ad edendum Chronicon Prussicum animum adpelleret. Ast illi versiones nonnullae germanicae Chronici sui profuerunt. Mihi etiam ab hoc praesidio destituto in tenebris ambulandum. Vnde contingit, vt editionem omnibus suis [VI] [VI] numeris absolutam et correctam promittere nequeam. Licet enim nonnullibi aberrasse ab autographo scriptorem manifestum sit; malui tamen in nota subiecta, quid sentiam, indicare, quam mutare, quod scriptum offendi. Cui scrupulo fere vsque ad superstitionem indulsi. Vtut enim, verbi gratia, Wendeculle, Memmeculle, Immeculle vnum eundemque locum significare videantur; diuersas tamen scribendi eius rationes modosque necessario retinui, cum meum non sit diuinare, quodnam verum loci nomen, quae genuina lectio sit. Alterum, quantum licuit, assecutus mihi videor, ni lectio, quam necessario secutus sum, nonnunquam fallit. Sed tamen et hic nonnulla magis attingenda erant, quam exhaurienda. Exemplum habetote ex Neronia, in qua Philippus Raceburgensis Episcopus mortuus et sepultus dicitur. Contra exposui nonnumquam vocabula barbara, quae subinde admiscet Noster, et plura Estonica. Qua in re multum profuit nomenclator Estonicus et topographia Estonica, adiuncta Grammaticae Estonicae, quam ab Anonymo compositam luci publicae exposuit Eberhardus Gustleff, verbi diuini apud Reualienses in Estonia minister. Si de Liuonia vel Lettia simile quid exstaret, vsum eius non spreuissem. Nunc exspectandum, dum Rigenses, Reualiensium exemplo excitati, suae linguae et prouinciae parem emittant notitiam. Tertium me quam maxime occupatum detinuit. Namque inter legendum similia multa alibi lecta memoria suppeditauit, quae diligenter annotaui, et ex quibus hic veluti commentarius natus est, qui nonnihil facere poterit ad huius temporis historiam non Saxonicam solum; sed et Ruthenicam, Suecicam et Danicam illustrandam. Et Saxonicae quidem eam partem, quae nondum satis in aprico posita est, nouo lumine perfundendi locum dederunt Triumuiri illi, qui liberis Henrici Leonis per vices patrimonium trans[VII] albinum eripuere. Testimoniis vsus sum scriptorum cum tem-[VII]pore,

tum locis vicinorum. In his familiam ducit Arnoldus Lubecensis. Cui succenturiantur Albertus Stadensis: Godefridus Coloniensis: Albericus monasterii trium fontium monachus: Caesarius Heisterbacensis: Petrus Duisburgensis: et si qui sunt alii aetatis eiusdem: adhibitis simul diplomatibus, editis, ineditis: qui nerui atque artus omnis historicae scriptionis sunt. Danorum et Suecorum res plus luminis ex Nostro accipiunt, quam affundunt Nostro eorum scriptores, qui hanc aetatem non nisi strictim attingunt.

Abbatis Theodosii Chronicon Kiouiense, et e e seculo decimo Chronicon incerti auctoris, quorum flores delibat Cl. Dn. Mullerus in collectione Rerum Russicarum, magno adiumento forent, si prostarent, superarentque multis parasangis volumen ieiunum, quod circumfertur, Scriptorum rerum Moscowiticarum. Namque in his non nisi bella inde a duobus seculis gesta; in illis fata priorum Ducum et Regulorum et amplissimi tractus terrarum ab vltimis originibus repetuntur, quas scire magis prodest, quam recentium bellorum quam exactissimam habere notitiam. Neque exteris lectu iniucunda forent, cum stilo latino sint exarata. Spes est, fore, vt Academia Scientiarum Petropolitana, quam inter ceteras magnorum ingeniorum exercitationes Geographiae eius regni, cuius fines non terrae, sed caeli regionibus terminantur litare videmus, animum appellat quoque ad Russicam medii aeui historiam, a Geographia vix diuellendam, atque horum annalium editione bene mereri pergat de omnis generis recondita doctrina.

Reliquum est, vt de silua documentorum dicamus. Huius congestionem suasit rei ipsius cum necessitas, tum vtilitas. Necessitatis caussa exhibendae erant narrationes principes de initiis Liuonicis, vt constaret, in quo discrepent hactenus tradita, in quo [VIII] conue-[VIII] niant, cum Chronographo nostro. Harum sunt tres. Prima, Arnoldi Lubecensis, vera est; sed a scriptoribus Liuonicis parum consulta. Altera, inserta Chronico Magistrorum ordinis Teutonici, quod calamo exaratum diu circumlatum est ante, quam Antonius Matthaei typis traderet, falsa multa habet. Sed quia Russovius in antiquis hanc vnice secutus est, quemadmodum sequiores Russouium ipsum; fons aperiendus erat, e quo bibere omnes, et, quo degustato, riuulorum assectatione supersedere poteris, quod ad huius circumscriptum temporis ambitum attinet. Nam in rebus nouioribus neque Russouii, neque cuiusquam alterius rerum Liuonicarum scriptoris laudi quidquam detractum cupio. Tertia ostendit, in ipsa pace Oliuensi, vbi cum maxime de Liuonia agebatur, Liuoniae sacrae initia non distincte satis fuisse cognita. Quae tum productis diplomatibus fides sit habita, nolo rimari; licet non assequar, quomodo anno MCCXXIV. aedificandae vrbis Rigensis potestas fieri potuerit, quae inde ab ineunte seculo condita

iam erat. Cetera, quae sequuntur, instrumenta dictis in notis fidem faciunt, pertinguntque vsque ad initia Archiepiscopatus Rigensis. Qua in re propositum fuit, vt nihil documentorum ad origines Livoniae sacrae pertinentium, quod quidem in potestate nostra sit, et ad nostram notitiam peruenerit, omitteretur, lectorque Liuonicus, a libris forsan remotior, haberet quamdam bibliothecam Liuonicam, exponentem fideliter, quibus gradibus Liuonia facta sit Christiana et Saxonica, et quemadmodum et quando Rigensis cathedra coeperit esse Archiepiscopalis. Has veluti ex naufragio seruatas tabulas e libris partim excusis, partim calamo exaratis propterea in conspectum damus, quod earum in ipsa Liuonia nihil amplius superesse dicatur, igni deleto iam olim in arcis Kokenhusanae expugnatione Rigensium Praesulum tabu[IX] lario, et ce-[IX ]teris vetustis documentis per continua plurium seculorum bella passim incendio haustis

Libro quem titulum praescriberem, initio dubitaui. Auctor ipse HISTORIAM vocat. Librarius CHRONICON LIVONICVM VETVS inscribere maluit. Sed cum ita contra vota scribentis nuncupetur neque tamen iusta historia sit: caussa ex re sumta, ORIGINES LIVONIAE SACRAE ET CIVILIS denique inscribendum duxi; retento tamen simul vtroque, et Historiae et Chronici, nomine. Idque in opere alieno sine circulatoriae iactationis vanitate licere putaui, quo abstinuissem in meo. Etenim si vulgo Originum cerussa nitent libelli, quorum lectione certiores reddimur, origines promissas ab scriptore nesciri; cur Originum nomen non deceat opus, quod origines aperte loquitur, etiamsi ab auctore suo Originum hedera non sit ornatum?

Vna me res male habet. Quod typis ipse praesidere non potui; irrepsere quaedam menda, in numeros praesertim: ab attento Lectore tanto faciliora correctu; quanto sunt exstantiora. Trecentesimus hic annus esse fertur ab inuenta arte; quamquam decennium numero detrahit, qui ex ore primi artificis originem in literas retulit, Trithemius **). Trisecularis laetitiae pulcherrimum et omni aere perennius monumentum foret, si plebiscito, vel, si mauis, senatus consulto cauerent, ne quis in posterum puer operis adiungatur, qui praeter verna— culam latine saltem doctus non esset. Quo instituto et rebus suis egregie consulerent Typographi, et librorum editores magna molestia liberarent. Nunc hoc Catone contenti simus oportet. Scripsi Hanouerae a. d. x. kal. Iul. c1010CCXL.

*) Teste Christiano Kelchio histor. Liuon. p. 142.
**) Chron. Hirsaug. plenior. ad annum MCCCCL.

I.

Der Verfasser der origines Livoniae.

Die Frage über den Verfaffer der origines Livoniae ist noch nicht mit voller Ent

schiedenheit beantwortet, jedenfalls seit Gruber's Zeit der Gewißheit nicht näher gebracht.

Der Verfasser hat sich nirgend als solchen genannt, giebt sich aber deutlich genug als Augenzeugen zu erkennen, schon im Laufe der Erzählung, aber ganz absichtlich 29, 9: placuit historiam eam conscribere et posteris relinquere. Nihil autem hic superadditum est, nisi ea omnia, quae vidimus oculis nostris fere cuncta; et quae ipsi non vidimus propriis oculis, ab iis intelleximus, qui viderunt et interfuerunt.

Gruber vermuthete aus dem Inhalte des Werkes und den betreffenden Stellen insbesondere, daß der Verfasser ein Priester von untergeordneter Stellung gewesen. Auf den Priester führt zunächst der allgemeine Stand der Literatur jener Zeit; und die häufige Anwendung biblischer Redeweise bestärkt das; gradezu aber führt uns darauf nur der Ausdruck 24, 5. in aliis villis a nobis baptizatis. Daß die Stellung des Mannes keine bedeutende gewesen, schließt Gruber aus der Beobachtung, daß sich nirgend etwas von den tieferen Absichten der handelnden Personen finde, zu deren Besprechungen er demnach nicht zugezogen scheine; er erzähle nur, was jeder bemerken fonnte, was man sich um den Bischof her erzählte.

Alles dieses nun und einiges, was er noch anführen werde, passe auf niemand als jenen Heinrich den Letten, den scholaris Episcopi, welcher im Iten Jahre Alberts (11, 7.) zum ersten Male genannt wird. Von dem sei weiterhin so häufig die Rede, von ihm werde manches erzählt, was außer ihm niemand habe wissen können; er sei Dolmetsch gewesen bei dem Bischofe Philipp von Razeburg in Livland, begleite ihn auf seiner gefahrvollen Rückfahrt, erzähle ihre Noth im Hafen von Defel (19, 5.); davon, wie von seiner Krankheit und seinem Tode in fremden Landen. könne nur ein Augenzeuge so sprechen.

Gewiß richtig. Aber grade in diesem Abschnitte ist zwar der Verfasser offenbar Augenzeuge, mit leidend und mit handelnd, aber der Name Heinrichs ist nicht genannt, und für seine bestimmte Person ist damit nichts gewonnen. Alles von Gruber angeführte paßt auf viele von den vielen Priestern niedern Ranges, die hier genannt werden; und daraus, daß Heinrich den Bischof von Razeburg auf einer Geschäftsreise zu Liven und Letten begleitet, folgt doch noch nicht, daß er derselbe ist, welcher ihn nach Gotland begleitet und in der Erzählung von den Fährlichkeiten dieser Reise in der ersten Person (des Plurals) spricht. Eben so wenig schlagend ist die Bemerkung, die Missionsreise Heinrichs nach Wirland (24, 5.) werde so sorgfältig beschrieben, wie es kein anderer als der Missionar selbst der Mühe werth gehalten haben würde. Denn auf diesen Laufreifen ist ja Heinrich immer in Begleitung eines anderen Priesters gewesen; die Aufgabe Grubers wäre also gewesen, zu zeigen, was dort

« AnteriorContinuar »