Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fiunt, cum tempore sepius a memoria hominum elabuntur, necesse || est ea scriptis autenticis perhennare. Noverint igitur tam presentes quam posteri hanc cedulam inspecturi, quod, cum | VI. miles de Essendorf') ob anime sue et R. quondam uxoris sue remedium quandam curiam sitam in Ingerichingen), quam titulo feodi ab ecclesia nostra longo tempore possederat, in nostris manibus libere resignarit, tandem ad instantiam eiusdem Vl. dictam curiam viro discreto ac religioso C. preposito de Schuzenrieth') nomine monasterii sui ac per eum successoribus suis universis sub annuo censu corporalis unius, in festo sanctorum Cornelii et Cypriani ecclesie nostre presentandi, de mera liberalitate duximus concedendam. Ad hoc scire volumus universos, quod, cum Herkenburgis ecclesie nostre famula, Mahthildim villicam in Scammun) et Iudinteam sororem ipsius predicto monasterio contulerit, nos dicte donacioni consensimus tali condicione adiecta, ut idem monasterium ecclesie nostre in oblatis, de quibus conficitur eucharistia, quantum in maiori altari opus fuerit, imperpetuum debeat deservire. Ut autem supradicta rata et firma in posterum habeantur, nos tam ad peticionem dicte Herchenbugis "), quam etiam ex nostra deliberatione conmuni, dicto monasterio concessimus in testimonium veritatis presentes litteras sigillorum nostrorum munimine roboratas.

Acta Buchauge, anno domini Mo. CC°. XL°. II°. indictione XVa.

Die Siegel sind verloren, das Pergamentriemchen, an dem das zweite hieng, ist noch an der Urkunde befestigt. a) So hier die Urkunde.

1) Buchau, O.A. Riedlingen. 2) Stammburg, abgegangen, O.A. Laupheim, vergl. 3, 434. kingen, O.A. Biberach. - 4) Schussenried, O.A. Waldsee. 5) Langenschemmern, O.A. Biberach.

[ocr errors]

3) Inger

990.

Albert von Steusslingen entsagt seinem lehensherrlichen Rechte auf dem von Ramung von Schwarzach an die Frauen in Heiligkreuzthal verkauften Hofe zu Andelfingen.

1242. April 25.

In nomine sancte et individue trinitatis"). A., dei gratia dictus de Stviszelingen 1), omnibus presentem intuentibus peginam omne bonum cum salute. Noverint omnes presentes pariter et futuri, quod domine dicte de Valle Sancte Crucis a domino Ramungo de | Swarzhah) curiam quandam aput Andelfingen) sitam pro XVeim marcis comparaverunt. Ego vero propter discretionem predictarum dominarum, || etiam peticionem specialem, vitam ipsarum inspiciens), feoduitatem ) cum heredibus meis in remedium

animarum nostrarum humiliter resignavi et, ne nimia prolixitas temporis favori novercetur), cartulam istam, appensione sigilli nostri munitam, ipsis in testimonium concessimus habendam. Huius rei testes sunt: B. dictus Pomps et A. miles dictus Geprethe et Wer. miles dictus Velwe et miles dictus Alteshirn et Ortolfus dictus Wate et fratres sui Ber. et C. et miles Hertwigus.

Acta sunt hec aput Stuiszelingen, VII. kalendas Maii, anno M°. CC°. XL. II°.

Das Siegel verloren, ein Pergamentstreifchen noch durch die Urkunde gezogen.

[ocr errors]

b) Orig. verschrieben: inspiciente.

[ocr errors]

a) Im Orig. falsche Wortstellung: et individue sancte.
c und d) So das Orig.
1) Alt-Steusslingen, O.A. Ehingen. - 2) Schwarzach, O.A. Saulgau. 3) Andelfingen, O.A. Riedlingen.

991.

Bischof Heinrich von Constanz beurkundet, dass Graf Ulrich von Berg endlich genöthigt gewesen sei, gerichtlich anzuerkennen, er habe auf die Vogtei der dem Kloster Marchthal gehörigen Kirche in (Kirch-)Bierlingen keinerlei Recht.

Constanz 1242. Mai 15.

Heinricus, dei gratia Constantiensis episcopus, dilectis in Christo universis presentium inspectoribus salutem et noticiam subscriptorum. Noveritis, quod cum nobilis vir, comes Vlricus de Berga1), monasterium Marthellense multis gravaminibus affligeret et pressuris, vendicans sibi et usurpans advocatiam ecclesie in Bilringen), que ex largitione domini Hugonis, quondam palatini comitis de Tuwingen, ipsi congregacioni liberaliter fuerat collata et donata, verum etiam ex concessione et donatione nostrorum predecessorum, videlicet domini Diethalmi et domini Cunradi episcoporum, et a capitulo chori Constantiensis et a nobis ipsorum mense fuerat tradita et assignata, et super hec dominus papa Innocentius tercius predictam ecclesiam in Bilringen auctoritate apostolica ipsi monasterio confirmaverit ipsius mense in perpetuum deservire tandem Wal., pre

positus monasterii prefati, prenominatum comitem Vl(ricum) coram nobis traxit in causam et multis laboribus et expensis, iuris ordine compellente, ipsum induxit et coegit, coram nobis et multis aliis in palatio Constantiensi profiteri, se nullum ius habere ac nullius obsequii debitum sibi competere in advocatia ecclesie prenominate et, si quid huc usque iuris se habere estimavit, ut de anteactis iniuriis sibi indulgentia conferretur, plenarie resignare ac ipsi iuri finaliter renuntiare. In huius rei testimonium presentem cartulam sigillo nostro munitam ipsi monasterio tradimus et donamus.

Datum Constantie, anno domini M°. CC°. quadragesimo secundo, idus Maii, indictione XV

Nach dem bestätigenden Vidimus des Bischofs Heinrich von Constanz vom 3. November 1295.

1) Berg, abgeg. Stammburg bei dem gleichnamigen Dorf, einem Filial von 2) Kirchbierlingen, O.A. Ehingen.

992.

Bruder Johannes, Bischof und Meister des Predigerordens, weiht mit Bewilligung des Bischofs von Constanz einen Altar und den Kirchhof der Frauen in Heiligkreuzthal und ordnet die jährliche Weihefeier mit Ablassertheilung auf den Sonntag nach S. Gallen Tag. 1242. October 21.

Frater Iohannes, dei gratia episcopus et magister ordinis fratrum Predicatorum, universis presentem paginam in||specturis ") rei geste noticiam. Cum ea, que geruntur in tempore, labantur etiam cum eodem, oportet scripture testimonio || facta") hominum eis qui nascentur et exsurgent posteris indicari. Igitur tenore presentium pateat omnibus tam || presentibus quam) futuris, quod de licentia venerabilis patris H., dei gratia Constantiensis episcopi, sanctimonialibus de Valle Sancte Crucis, Cistertiensis ordinis“), altare dedicavimus in honore venerande crucis domini Ihesu Christi, anno gratie M°. CC. XLII., XIIII. kalendas Novembris. Cymiterium vero sequenti die consecravimus, statuentes predictam dedicationis sollempnitatem dominica die post festum sancti Galli perpetuo celebrandam. Sane ut fideles cumulo gratie ditentur) amplioris, omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius misericordia confisi, omnibus in anniversario dedicationis cum debita devotione ad locum memoratum venientibus quadraginta dies de iniuncta penitentia relaxamus.

Datum anno domini M°. CC°. XL. secundo, XII°. kalendas Novembris.

Die Urkunde ist in zwei Ausfertigungen vorhanden, die Abweichungen des Duplikats sind in den Anmerkungen angegeben. An dem oben zu Grunde gelegten Exemplare ist die durchgeschlungene, gelb und roth seidene Siegelschnur noch übrig, das Siegel verloren. Bei dem zweiten Exemplare hängt an roth und gelb seidener Schnur ein länglich rundes, grünes, in braunes Wachs mit erhöhtem Rande eingelassenes Siegel mit Christus am Kreuze, und einem links davon knieenden Mönche, nebst der Aufschrift über dem Haupte des Gekreuzigten: XPC. Umschrift: . FRatrIS IOHannIS SERVI ORDinIS FRatruM PREDICATO... (in SERVI E und R verbunden).

a) b) c) Schluss der ersten, zweiten, dritten Zeile des zweiten Originals.
e) ditentur gratie.

fehlen.

d) Die Worte Cistertiensis ordinis

993.

Abt Peter von Bebenhausen beurkundet, dass er unter Beirath seiner Klosterbrüder von Ritter Wernher von Ihlingen den Hof in Geisnang nebst der Vogtei samt aller Zubehör gegen Güter gleichen Ertragswerthes an verschiedenen genannten Orten eingetauscht, sowie dass insbesondere der Lehensverband, in welchem Geisnang gestanden, gelöst und dasselbe als freies Eigenthum an Bebenhausen übertragen worden.

Um 1243*).

Universis Christi fidelibus presentem paginam inspicientibus frater P., divina providentia dictus abbas in Bebinhůsen, in perpetuum. Que geruntur in tempore, ne similiter labantur cum tempore, poni solent in lingua testium et scripture memoria perhennari. || Declaretur ergo presentibus et sciant posteri, quod ego, frater P. dictus in Bebinhvsen abbas, assidente nobis conmuni fratrum consilio, emimus a Wernhero milite de Ihelingen1) bona quedam in Gisenanc), curiam scilicet et advocatiam cum omnibus suis pertinentiis, dantes sibi || in concambio alia predia, bonis, que nobis vendidit, in redditibus ad plenum equipollentia, que stilo duximus subnotanda: in Hohdorf 3) XX maltera siliginis Twingensis mensure, mensure, XIIII maltera avene eiusdem mensure, IIII solidos Tuingensis monete; in Vtingen) X maltera || siliginis et V maltera spelte mensure in Horiwe"), III solidos Twingenses; in Winoluishein 6) IIII maltera siliginis Twingensis mensure, IIII maltera spelte eiusdem mensure, IIII maltera avene eiusdem mensure, I malterum pise mensure in Horiwe, C ova; in Nallingeshein') XIIII solidos Twingenses et CC ova. Verum quia dictus Wer(nherus) bona nobis vendita a nobilibus viris Cinone de Stoffeln ) suisque duobus patruelibus possidebat sub titulo feodi, et illi nihilominus eisdem bonis ab illustri domino R. de Twingen pallatino et a fratre suo, W. comite eque illustri, fuerant infeodati, nos habito prudentum virorum consilio, ut contractus inter nos et dictum Wer(nherum) celebratus fine debito posset terminari, rogatu nostro prefatus C(no) de Stoffeln, assumpto secum Wer(nhero) milite ad placitum, quod dominus R. de Twingen pallatinus cum filiastro suo, B. comite, pro dote filie sue in Birhtinle), convenientibus ibidem multis nobilioribus, habuit, nobis occurrit. Sed quia dominus W. comes ad eundem diem, uti a nobis rogatus fuerat, aliis, ut assolet, prepeditus negociis venire non potuit, Reinhardum militem suis cum litteris, pro nobis fideliter ad dominum C(vnonem) de Stoffeln intercedentibus, illo direxit, ratum habiturus, quicquid frater suus super prefato negotio disponere decrevisset. Igitur dominus R. pallatinus comes nostris pio assensu precibus occurens, bona, que nos Wer(nhero) militi de Ihelingen in concambio tradidimus, a domino C(none) de Stoffeln et suis patruelibus sibi et R(einhardo) militi loco domini sui resignata suscepit, quibus illico vice priorum

eosdem infeodavit, a quibus etiam Wer(nherus) miles de Ihelingen memorata bona sub titulo feodi recepit. Bona vero in Gisenanc, que nos a Wer(nhero) milite in emptione recepimus, modo prescripto resignata, assentientibus sepedicto C(none) cum suis patruelibus et predicto Wer(nhero) similiter assensum prebente, sue manus fratrisque sui per robur nobis, secundum quod iuris ordo exigebat, ab omni molestia exactionis libera et iure possessionis tradidit perpetuo habenda. Ceterum ne qua in posterum super prefata emptione oriatur calumpnia, eam fecimus mandari litteris et a sigillis domini pallatini et fratris sui, C(nonis) de Stoffeln, pariter et nostri recipere firmamentum. Huius rei testes sunt: comes pallatinus et W. frater suus, Wolueradus comes de Veringen 10), liber de Gindeluingen"), Crafto de Haluingen 12), Reinhardus de Custertingen 13), Wolframmus de Vtingen, Wernherus de Phaffingen 14), et alii quam plures.

Von den vier Siegeln sind das erste und dritte, das des Pfalzgrafen Wilhelm und des Cuno von Stöffeln, ganz abgegangen und nur die gelblichen Seidenstränge, woran sie befestigt waren, noch vorhanden. Das zweite Siegel, das des Pfalzgrafen Rudolf, rund und von dunkelbraunem Wachse, hängt an roth-grün- und gelblichweissen Seidensträngen noch an; es ist nicht sehr deutlich ausgedrückt, lässt sich aber als das in Bd. 3, S. 185 beschriebene, von F. K. Fst. zu Hohenlohe-Waldenburg, ,,Ueber die Siegel der Pfalzgrafen von Tübingen," Nr. 3 abgebildete Siegel erkennen. Von der Umschrift sind die Buchstaben ... PA... DE. TVING.. noch am deutlichsten erhalten. Verdächtig ist übrigens bei diesem auffallend dicken Siegel, dass es auf der Vorderseite in mehrere Stücke zersprungen und wieder zusammengefügt erscheint, während auf der Rückseite hievon nichts zu bemerken ist. Das vierte Siegel, an rother Seide anhängend und aus demselben Stoffe, ist länglich rund und zeigt einen stehenden Abt, den Stab in der Rechten, mit der Umschrift: SIGILLVM ABBatIS DE BEBENHVSEN (die E gerundet). Abdruck bei Mone, Zeitschr. f. d. Gesch. d. Oberrheins, 3, 120. Gesch. der Pfalzgrafen von Tübingen. Urkb. 10.

*) Vergl. die folgende Urkunde.

-

Auszug bei Schmid,

1) Ihlingen, O.A. Horb. 2) Geisnang, einer der früheren Höfe, an deren Stelle jetzt Ludwigsburg steht. Vergl. 3, S. 255 Anm. 9. 3) und 4) Hochdorf und Eutingen, O.A. Horb. 5) Horb, O.A.St. 6) und 7) Wendelsheim und Nellingsheim, O.A. Rottenburg. 8) Stöffeln, Stoffelberg, bei Gönningen, O.A. Tübingen. - 9) Ein Wiesenfeld unterhalb Rottenburg, auf der linken Seite des Neckars am Wiesenbach. Vergl. Stälin 3, 74; Schmid, Pfalzgrafen von Tübingen (öfters), und Fr. Pfeiffer, Freie Forschung, Wien 1867, S. 287 ff. 10) Veringen, zerstörtes Stammschloss über dem Städtchen Veringen a. d. Lauchert, sigmar. O.A. Gamertingen. 11) Abgegangene Stammburg Hohengundelfingen, über Gundelfingen a. d. Lauter, O.A. Münsingen. - 12) Hailfingen, O.A. Rottenburg. 13) Kusterdingen, O.A. Tübingen. 14) Pfäffingen, O.A. Herrenberg.

« AnteriorContinuar »