Imágenes de páginas
PDF
EPUB

len habent, et preter quartam partem decimarum, que ob ius patronatus in usum fratrum cedere agnoscitur, quartam preterea partem ad ius episcopale singulis annis pertinentem, sicut a predecessoribus nostris eis concessa, ac privilegiis roborata, usque ad tempora nostra in eorum ditione iuste durauit, ita nos quoque factum predecessorum nostrorum rationabile et laudandum auctoritate nostra et sigilli nostri caractere stabilimus et confirmamus. Si qua igitur secularis uel ecclesiastica persona hanc nostre constitutionis paginam temere infringere temptauerit, secundo, tertioue commonitus, si non resipuerit, a communione ecclesie sit alienus et a corporis et sanguinis Domini perceptione exclusus, diuine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco debita servantibus sit pax et gaudium in perpetuum. Amen. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini M°. CCo. V. Indictione octava feliciter.

23.

Lutholde de Rötheln, évêque de Bâle, confirme à l'église de St-Léonard en cette ville la possession de la dime épiscopale et de la dime du droit de patronage au lieu de Stellen, droit que celle église possède alternativement avec l'abbaye d'Einsidlen, par une prescription plus que sexagénaire.

1206.

(Cartulaire de St-Léonard, à Bâle, fol. 4. a.)

Lotoldus Dei gratia Basiliensis episcopus. Vniversis fidelibus ad quos littere iste peruenerint, in uero salutari salutem. Scriptura autentica super quibuslibet negoliis iuri consentanea, ab his quorum interest legitime edita ac roborala, fugacem posterorum memoriam oblivionis caligine extinctam reaccendere, ac plerumque et temerariam et iniustam presumptionem malignantium retundere ac eneruare assolet. Qua propter nos quoque licet indigni cathedralis sedis auctoritate fulti, beneficium quod pie memorie predecessor noster Bertholdus, olim Basiliensis episcopus, cenobio sanctorum

Bartholomei apostoli et Leonardi confessoris, infra muros ciuitatis nostre sito, pro salute anime sue ac successorum suorum, consensu matricis ecclesie contulit, eidem cenobio, devotionis eius emuli, stabilimus et sigillo nostro confirmamus quartam uidelicet nostram episcopalem in ecclesia Stetin et in uillis appendicibus, singulis annis exsoluendam. Preterea alteram quartam in eadem ecclesia prefatum cenobium habere dinoscitur, quam iure fundationis et patronatus, quod commune cum cenobio in Einsidele habet possidere, plus quam sexagenaria prescriptione non ambigitur. Vt igitur hec rata et inconuulsa deinceps sistentur, litteris nostris mandare et sigilli nostri impressione confirmare dignum duximus. Data anno Domini Mo. CC. VI. Indictione...

24.

Rodolphe, comte de Thierstein, vend à l'église du Petit-Lucelle, pour 80 marcs d'argent, un alleu avec ses dépendances situé près de Kiflis et de Roggenbourg, avec le droit de patronage des églises de cette dernière localité et de Movelier, en se réservant le droit d'avocatie de ces églises pour lui et pour l'aîné de ses héritiers légitimes.

1207. 11 février.

(Cartulaire de St-Léonard, à Bâle, fol. 5. a.)

3

Ridolfus comes de Tierstein, vniuersis Christi fidelibus, ad quos littere presentes peruenerint, in perpetuum. Sciant presentes et posteri quod ego Ridolfus comes de Tierstein allodium meum cum omnibus appendiciis suis apud Rocgenberc1 et apud Couis, cum toto iure patronatus ecclesiarum in Rocgenberg et Moderswilre, de assensu uxoris mee et liberorum meorum, uendidi pro LXXX marchis argenti eclesie beate Marie de Minori Locela," sola mihi et heredibus meis aduocatia reseruata. Quicunque autem inter legitimos heredes meos, post decessum meum maior elate fuerit, in eandem aduoca

'Roggenbourg, dans le district de Delémont. Kiffis, village du canton de Ferrette, près de Roggenbourg. 3 Movelier, district de Delémont. Le Petit-Lucelle, en allemand Klein Lutzel, sur la Lucelle, au canton de Soleure.

[ocr errors]

tiam succedat, nullo alio reclamante : et hic ordo perhempniter obseruetur. Preterea de quibusdam hominibus meis nobilibus, qui in parte predicti allodii a me infeodati sunt, id perpetuo seruandum statui, ne aliquid, quod ad iam dictum allodium pertinet, impignorare uel uendere uel dare presumant, nisi pretaxate ecclesie; et si aliquis eorum sine legitimo herede mori contigerit, ipsum feudum libere ad eandem ecclesiam reuertatur. Vt autem nullus in posterum hoc factum nostrum temerario ausu ualeat infirmare, ipsum presenti scripto conmittendo sigillorum domini Lutoldi venerabilis Basiliensis episcopi et mei testimonio dignum duxi roborare. Testes huius rei sunt: Heinricus de Steinbrunne. Chinradus de Falchenstein. Côno de Reno et alter Côno de Reno. Côno de Telsberc.1 Cinradus de Meisprache. Rotherus de Lotro. Borchardus de Sogeron.2 Wernherus de Ratolsdorf. Cino de Moderswilre. Vlricus plebanus de Rocgenberc. Ridolfus presbiter. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini M°. CCo. VII. III° idus februarii.

Le

pape

25.

Honorius III confirme à l'église de St-Léonard, à Bâle, le droit de recevoir la sépulture des personnes qui désirent y être inhumées, de baptiser les enfants, de visiter les malades et d'entendre à confesse les pénitents.

[blocks in formation]

Honorius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis... preposito et conuentui sancti Leonardi in Basilca salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis precibus inclinati personas uestras et locum in quo

[blocks in formation]

divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que in presentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis prestante Domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Cum autem bone memorie... Basiliensis episcopus, capituli sui accedente consensu, sicut in litteris conspectis exinde dicitur contineri, ecclesie uestre concesserit ut liceat in civitate Basiliensi eiusdem ecclesie fratribus sepelire libere corpora defunctorum apud uos eligentium sepulturam, et sacerdotibus paruos baptizare, uisitare infirmos, penitentium confessiones audire: nos predicta sicut ea iuste ac pacifice obtinetis, uobis et per uos eidem ecclesie uestre, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum, IIII Idus maii, Pontificatus nostri anno secundo.

26.

Henri de Thoune, évêque de Bâle, atteste que Jean dit Vidôme a donné à l'église de St-Léonard une maison, pour la fondation d'une messe quotidienne dans ladite église.

1217.

(Cartulaire de St-Léonard, à Bâle, fol. 7. b.)

H. Dei gratia Basiliensis episcopus omnibus presentem paginam inspecturis rei geste noticiam. Nouerint quos nosse opportunum fuerit quod Johannes dictus Vice dominus consulens saluti anime sue, pro remedio parentum suorum, quandam domum onder bølgen ecclesie Sancti Leonardi contulit, ea porro conditione, quod canonici eiusdem ecclesie missam cottidie pro defunctis, nisi in festis nouem lectionum, in principali altari ordinent celebrari. Prepositus uero et fratres eius deuotionem ac dilectionem erga prefatam eccle

siam non modicam considerantes, hoc quod pie petebat se completuros fideliter compromiserunt. Vt autem ista inconuulsa permaneant, sigilli nostri impressione decreuimus roborari. Facta sunt autem hec anno Domini Mo. CC°. XVII. presente Ollone eiusdem loci preposito.

[blocks in formation]

27.

Honorius III confirme au couvent de St-Alban, à Båle, toutes ses possessions, notamment celle des églises du Petit-Bâle et de Lörrach.

[blocks in formation]

Honorius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis preposito et conuentui Sti Albani salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus annuentes, locum in quo diuino estis obsequio mancipati, et personas vestras, cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, que impresentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis prestante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus : specialiter autem de inferiori Basilea et de Lorracho ecclesias cum pertinentiis suis, quas venerabilis frater noster episcopus constantiensis, loci dyocesanus, capituli sui accedente consensu, vobis pleno iure possidendas, pia liberalitate concessit, prout in ipsius auctentico confecto exinde dicitur contineri, ac alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo

Cet acte y est rapporté en vidimus de l'official de Bâle,« sub anno a nativitate Domiui 1372, feria secunda, seu die Lunæ proxima post Dominicam qua in ecclesia Dei cantabatur: Misericordia Domini, » c'est-à-dire le lundi, suivant le 2e dimanche après Pâques, soit le 12 avril.

D

« AnteriorContinuar »