Imágenes de páginas
PDF
EPUB

positi, ecclesie Sancti Petri patroni, Conradi decani, eiusdem ecclesie plebani, et tocius capituli nostri, inter Sancti Leonardi et iam dicti sancti Petri ecclesias in civitate nostra sitas, que hactenus eidem plebi ecclesiastica sacramenta passim et confuse ministrabant, de uoluntate parcium, certos terminos posuimus, limites distinximus et utrique suam parrochiam quum in preiudicium alterius non egradiatur assignauimus, statuentes: ut si qui ministerialium uel eorum uxores, uel filii in parrochia sancti Petri commorantes, sibi apud sanctum Leonardum sepulturam elegerint, uerus pastor seu eius uicarius confessiones audiat, penitentiam iniungat, uiaticum tribuat, extremam unctionem impendat, mortuos ad ecclesiam suam deferri faciat, missam decantet, cum consuetis orationibus funus aspergat, deinde ad Sanctum Leonardum deferantur tumulandi, Ceterum si qui talium utrique ecclesie aliquid contulerint, utraque sibi collatum habeat. Si autem sancti Leonardi et non sancti Petri ecclesie aliquid donauerint, siue sit mobile, siue immobile, inter iam dictas ecclesias ex equo diuidatur. Si uero soli ecclesie seu prelato Sancti Petri aliquid erogauerint, solus hoc habeat et in privilegium matricis ecclesie cum nullo parciatur. Eadem lex erit in omnibus et per omnia, si quando huius modi nobiles in parrochia sancti Leonardi domicilium habentes sibi apud ecclesiam sancti Petri elegerint sepulturam. Sunt autem parrochie sic distincte: Omnes domus in uico Spalee, in latere uersus sanctum Petrum, prout per publicam stratam a sibi oppositis diuiduntur, a porta usque ad superiores macellos, et si que sunt uel fient ante portam, in eodem latere; et uicus sellarum cum suis angulis, usque ad rivulum uersus forum frumenti in quo factus est de nouo pons lapideus, et quicquid est inferius, de cetero, ad sanctum Petrum, sine inpedimento et absque perturbatione qualibet, pertinebit. Quicquid uero est a superioribus macellis et a riuulo prelibatis sursum, et omnes domus in uico spalee, in latere uersus sanctum Leonardum, intra et extra portam, totum ad ecclesiam sancti Leonardi pertinebit, et ab ea tanquam a matrice ecclesia omnia sacramenta ecclesiastica percipiet in perpetuum. Sciendum tamen est, quod neutra istarum parrochiarum ultra Birsicum protenditur, qui istas ab aliis dividit cursu naturali. Nos igitur sub interminatione tremendi iudicii inhibemus, ne de cetero prepositus uel canonici sancti Leonardi ecclesiastica sacramenta parrochianis sancti Petri uiuis uel mortuis ministrent, nec eos sanos uel egrotos ad confessionem reci

piant, sed plebano sancti Petri remittantur audiendos. Certum est enim quod nemo parrochianum alterius, absque proprii sacerdotis licentia speciali, soluere poterit uel ligare, cum apostolus dicat: Tu quis es qui alienum seruum iudicas? Suo domino stat aut cadit. Idem et sub eadem interminatione sibi sciat inhibitum plebanus sancti Petri. Si quis autem ausu temerario huic ordinationi nostre contraire, uel eam infringere presumpserit, anathema sit et indignationem omnipotentis Dei, sancti Petri et sancti Leonardi se nouerit incursurum. Datum anno dominice incarnationis M°.CC°.XXX°. octauo decimo kalendas octobris. Indictione tertia. Testes: Willehelmus camerarius. Heinricus archidiaconus. Heinricus de Lutenbach. Wernherus

1

de Tierstein Vlricus de Chiburch. Hugo cantor. Viricus cellelarius, Chrafto de Lutenbach. Iohannes de Reno. Burchardus Lallo. Berchtoldus de Phirreto. Conradus Goli. In assertionem huius rei presentem paginam sigillo nostro et sigillo capituli nostri et sigillo capituli Sancti Leonardi fecimus communiri.

32.

Le pape Grégoire IX informe le couvent de St-Léonard, à Bâle, qu'il ratifie pleinenement la délimitation des paroisses de St-Léonard et de St-Pierre, établie par l'évêque de Bâle.

[merged small][ocr errors][merged small]

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis.. preposito et conuentui Sancti Leonardi in Basilea, ordinis Sancti Augustini, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis uotis et honestis petentium precibus fauorem beneuolum, impertiri. Ex parte siquidem uestra nobis humiliter supplicatum, ut cum uenerabilis frater noster.. Basiliensis episcopus loci dyoce

--

'On lit dans le Liber Vitæ de l'église cathédrale : « XVI Kal. maii. (16 avril), Wernherus de Thierstein, canonicus hujus ecclesiæ obiit. » — 2 Plus tard évêque de Bâle. III. Kal. februarii. Conradus dictus Goli, decanus hujus ecclesiæ obiit. » Lib. Vitæ, ibid.

sanus uestre ac Sancti Petri in Basilea ecclesiarum parrochias, que nullo fuerant limite consignate, propter quod cum essent dicte parrochie contigue ac confuse, inter uos ex parte una et.. plebanum ipsius ecclesie Sancti Petri ex altera, scandalum non modicum suboriri et curam animarum ecclesiis eisdem annexam negligi frequentius contingebat, duxerit limitandas; quod ab eodem episcopo super hoc factum est, sicut prouide factum esse dinoscitur, auctoritate dignaremur apostolica confirmare: Nos igitur uestris deuotis precibus inclinati, quod a prefato episcopo factum est in hac parte, sicut iuste, prouide et ad utilitatem earundem ecclesiarum factum esse dinoscitur, et in litteris exinde confectis dicitur plenius contineri, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc altemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se nouerit incursurum. Datum Laterani, II. nonas maii, Portificatus nostri anno V°

35.

Le pape Grégoire IX confirme à l'église de St-Léonard, à Bâle, la paroisse qui lui est assignée par l'évêque de Bâle avec le consentement du chapitre.

[blocks in formation]

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis, preposito et conuentui Sancti Leonardi Basiliensis, ordinis Sti Augustini, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, parrochiam ecclesie uestre Sancti Leonardi Basiliensis a venerabili fratre nostro.. Basiliensi episcopo, capituli sui accedente consensu, prouide ut asseritis limi

tatam, sicut eam iuste ac pacifice obtinet, et in ipsius episcopi litteris confectis exinde plenius dicitur contineri, uobis et per uos eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Reate, XV. Kal. Augusti, Pontificatus nostri anno quinto.

Le

34.

pape Grégoire IX confirme les possessions du monastère de St-Alban, à Bâle.

[merged small][ocr errors][merged small]

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis priori et conuentui monasterii Sancti Albani, Cluniacensis ordinis, Basiliensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota, que a racionis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis precibus inclinati personas uestras et monasterium Sancti Albani, in quo diuino estis obsequio mancipali, cum omnibus bonis, que in presenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum iustis modis, prestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem de Chandra, Sancti Martini Basiliensis, de Howingen, et alias ecclesias, quas ex concessione bone memorie B. episcopi Basiliensis, capituli sui accedente consensu, proponitis uos adeptos, nec non de Lörracha3, Rinwilre", Sirrinco, et alias uillas, curtes, vineas, molendina, et alia bona ues

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]
[blocks in formation]

tra sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis, uobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre 'protectionis et confirmationis infrigere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se nouerit incursurum. Datum Laterani, III. Jdus maii, Pontificatus nostri anno septimo.

35.

Le pape Grégoire IX charge l'archevêque de Mayence, ses suffragants, et les prélats de cette province ecclésiastique, de protéger les nones de l'abbaye d'Olsperg contre les vexations et les outrages de qui que ce soit.

[blocks in formation]

Gregorius episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus archiepiscopo Maguntinensi, suffraganeis suis, ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prælatis per maguntinensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima perturbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonicæ sententiæ severitas enervatur, ut personæ religiosæ et hæ maximè, quæ per sedis apostolicæ privilegia majori donatæ sunt libertate, passim à malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilectæ in Christo filiæ abbatissa et sorores monasterii Orti Dei, cisterciensis ordinis, Constantiensis diocesis, tam de

Il y a erreur dans l'indication du diocèse. Ce monastère faisait partie du diocèse de Bâle et non de celui de Constance. Il existe une bulle d'Innocent VI, identique à celle-ci, datée du 8 décembre 1249, adressée : « Venerabilibus fratribus archiepiscopo Bisuntin.

« AnteriorContinuar »