Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DOCUMENTOS JUSTIFICATIVOS.

APENDICE NÚM. 1.

Himno de Visperas en la festividad de los siete varones apostólicos, segun el Breviario Mozárabe.

(Copiado del Breviario Mozárabe al dia 1.o de mayo, fol. CCXXXIV).

Urbis Romuleae jam toga candida
Septem Pontificum destina promicat
Missos Hesperiae quos ab Apostolis
Adsignat fidei prisca relatio.
Hi sunt perspicui luminis judices
Torquatus, Tesifons, atque Hesicius.
Hic Indalecius, sive Secundus.
Juncti Eufrasio, Caecilioque sunt.
Hi Evangelica lampade praediti,

Lustrant occiduae partis arentia,
Quò sic catholicis ignibus ardeant,
Ut cedant fascibus furna nocentia.

Accis continuò proxima fit Viris

Bis senis stadiis, quâ procul insident,
Mittunt asseclas esculenta quaerere,
Quibus fessa dapibus membra reficerent.

Illic discipuli Idola Gentium

Vanis inspiciunt ritibus excoli:
Quos dùm agere fletibus immorant,
Terrentur potiùs ausibus impiis.

Mox insana fremens turba satellitum
In his cum fidei stigmata noscerel,
Ad pontem fluvij usque per ardua
Incursu celeri hos agit in fugam.
Sed pons praevalido murice fortior

In partes subitò pronus resolvitur,
Justos ex manibus hostium eruens
Hostes flumineo gurgite subruens.
Haec prima fidei est via plebium,

Inter quos mulier sancta Luparia Sanctos adgrediens cernit et obsecrat, Sanctorum monita pectore conlocans. Tunc Christi famula adtendens obsequio Sanctorum, statuit condere fabricam, Quo Baptisterij undae patescerent, Et culpas omnium gratia tergeret. Illic Sancta Dei foemina tingitur,

Et vitae lavacro tincta renascitur. Plebs hîc continuò pervolat ad fidem, Et fit catholico dogmate multiplex. Post haec Pontificum chara sodalitas Partitur properans septem in Urbibus, Ut divisa locis dogmata funderent, Et sparcis populos ignibus urerent.

Per hos Hesperiae finibus indita

Inluxit fidei gratia praecox: Hinc signis variis, atque potentia Virtutum, homines credere provocat. Ex hinc justitiae fructibus inclyti, Vitam multiplici foenore terminant, Consepti tumulis urbibus in suis,

[blocks in formation]

Patri cum Genito, atque Paraclito,

Qui solus Dominus Trinus et Unus est
Saeculorum validè saecula continens. Amen.

APÉNDICE NÚM. 2.

Aurelii Prudentii Clementis Viri Consularis Hymnus IV Peristephanow in laudem decem et octo Martyrum Caesaraugustanorum.

Bis novem noster populus sub uno
Martyrum serval cineres sepulchro,
Caesaraugustam vocitamus urbem,
Res cui tanta est.

Plena magnorum domus angelorum
Non timet mundi fragilis ruinam,
Tot sinu gestans simul offerenda
Munera Christo..

Quum Deus dextram quatiens coruscam
Nube subnixus veniet rubente,
Gentibus justam positurus aequo
Pondere libram.

Orbe de magno caput excitata
Obviam Christo properantèr ibit,
Civitas omnis pretiosa portans
Dona canistris.

Afra Carthago tua promet ossa
Ore facundo, Cypriane doctor,

Corduba Acisclum dabit, et Zoellum,
Tresque coronas.

Tu tribus gemmis diadema pulchrum

Offeres Christo genitrix piorum

Tarraco, intexit cui Fructuosus
Sutile vinclum.

Nomen hoc gemmae strophio illigatum est,

Emicant juxta lapides gemelli,

Ardet et splendor parilis duorum

Igne corusco.

Parva Felicis decus exhibebit
Artubus sanctis locuples Gerunda,
Nostra praestabit Calagurris ambos
Quos veneramur.

Barchinon claro Cucufate freta
Surget, et Paulo speciosa Narbo
Teque praepollens Arelas habebit
Sancte Genesi.

Lusitanorum caput oppidorum
Urbs, adoratae cineres puellae
Obviam Christo rapiens, ad aram
Porriget ipsam

Sanguinem Justi cui Pastor haeret,
Ferculum duplex, geminumque donum
Ferre Complutum gremio juvabit
Membra duorum.

Ingeret Tingis sua Cassianum

Festa, Massylum monumenta regum
Qui cinis gentes domitas coëgit
Ad juga Christi

Singulis paucae tribus aut duobus
Forsàn et quinis aliquae placebunt,
Festibus Christi priùs hostiarum
Pignore functae.

Tu decem sanctos revehes et octo
Caesaraugusta studiosa Christi,
Verticem flavis oleis revincta,
Pacis honore.

Sola in occursum numerosiores
Martyrum turbas Domino parasti,
Sola praedives pietate multa
Luce fruèris

Vix parens orbis populosa Poeni,
Ipsa vix Roma in solio locata,

Te decus nostrum superare in isto
Munere digna est.

Omnibus portis sacer immolatus

Sanguis exclusit genus invidorum
Daemonum, et nigras pepulit tenebras
Urbe piata.

Nullus umbrarum latet intus horror,
Pulsa nam pestis populum refugit,
Christus in totis habitat plateis
Christus ubique est.

Martyrum credas patriam coronis
Debitam sacris chorus unde surgens
• Tendit in coelum niveus togatae
Nobilitatis.

Inde Vincenti tua palma nata est,
Clerus hinc tantum peperit triumphum,
Hinc sacerdotum domus infulata
Valeriorum.

Saevus antiquis quotiés procellis
Turbo, vexatum tremefecit orbem,
Tristior templum rabies in istud
Intulit iras.

Nec furor quisquam sine laude nostrûm
Cessit, aut clari vacuus cruoris,
Martyrum semper numerus sub omni
Grandine crevit.

Nonne Vincenti peregrè necandus
Martyr, his terris tenui notasti
Sanguinis rore speciem futuri
Morte propinqua?

Hoc colunt cives, velut ipsa membra
Cespes includat suus, et paterno
Servet amplectens tumulo beati
Martyris ossa.

Noster est, quamvis procul hinc in urbe

Passus ignota, dederit sepulchro

Gloriam victor, prope litus altae

Forte Sagunti.

Noster et nostra puer in palaestra
Arte virtutis, fideique olivo

« AnteriorContinuar »