Imágenes de páginas
PDF
EPUB

poterit communionem. Si catechumenus fuerit, post quinquennii tempora, admittatur ad baptismum.

74 De falsis testibus.

Falsus testis, prout est crimen abstinebitur: si tamen non fuerit. mortale quod objecit, et probaverit; quòd non tacuerit, biennii tempore abstineatur: si autem non probaverit conventui clerorum, placuit, per quinquennium abstineri.

75. De his, qui sacerdotes vel ministros accusant, nec probant. Si quis autem Episcopum, vel Presbyterum, aut Diaconum falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nec in fine dandam ei communionem.

76. De Diaconibus, qui, ante honorem, peccasse probantur.

Si quis Diaconum se permiserit ordinari, et posteà fuerit detectus in crimine mortis, quod aliquando commiserit; si spontè fuerit confessus, placuit, eum, actâ legitimâ poenitentiâ, post triennium, accipere communionem. Quòd si alius, eum detexerit, post quinquennium, actâ poenitentiâ, accipere communionem laicam debere.

77. De baptizatis, qui nondum confirmati moriuntur.

Si quis Diaconus regens plebem, sine Episcopo, vel presbytero aliquos baptizaverit, Episcopus eos per benedictionem perficere debebit. Quod si ante de seculo recesserint, sub fide, qua quis credidit, - poterit esse justus.

78. De fidelibus conjugatis, si cum Judaea, vel Gentili, moechati fuerint.

Si quis fidelis, habens uxorem, cum Judaea, vel Gentili, fuerit moechatus, à communione arceatur. Quòd si alius eum detexerit, post quinquennium, actâ legitimâ poenitentiâ, poterit Dominicae sociari communioni.

79. De his, qui tabulâ ludunt.

Si quis fidelis aleâ, id est, tabulâ luserit nummos, placuit, eum abstineri: et si emmendatus cessaverit, post annum poterit reconciliari communioni.

80 De libertis.

Prohibendum est, ut liberti quorum patroni in seculo fuerint, ad clerum non promoveantur.

81. De foeminarum epistolis.

Ne foeminae suo potiùs, absque maritorum nominibus, laicis scri

bere audeant, quae fideles sunt, vel litteras alicujus pacificas ad suum solum nomen scriptas accipiant.

APÉNDICE NÚM. 5.

Persecucion de Osio segun san Atanasio.

(Sancti Athanasii opera. · Historia Arianorum ad Monachos: ex edit. Maurina: Paris, 1698, t. 1, pag. 368).

S 42, 43, 45 et 46.-Post talia tamque multa facinora nibil se perfecisse rati impii, quamdiù magnus Osius eorum malignitatem expertus non esset; ad tam venerabilem senem furorem suum propagare studuerunt: non patrem Episcoporum, non confessorem virum reveriti sunt, non Episcopatûs tempus, in quo plus sexaginta annos exegerat, erubuêre, sed posthabitis despectisque caeteris omnibus, sola haeresis cordi fuit: homines sanè, qui nec Deum timent, neque hominem reverentur. Constantium igitur adeuntes, his sermonibus alloquuntur.Nihil non egimus: Romanorum Episcopum in exsilium ablegavimus, et ante illum permultos alios Episcopos: omnia loca formidine replevimus. Sed nihil nobis tanța sua gesta juvabunt, nihil dùm à nobis rectè factum, quamdiù Osius illaesus remanserit. Nam dùm apud suos ipse degit, omnes in suis Ecclesiis remanent, potest quippe ille verbo fideque sua omnes adversum nos inducere. Hic et synodis praeesse solet, ejusque litteris ubique omnes obtemperant. Hic Nicoenam fidem edidit, Arianosque ut haereticos ubiquè habuit. Si igitur remanserit ille, inutile nobis fuerit aliorum exsilium: mox enim de medio tollenda nostra haeresis est. Et hunc ergo persequi incipias: nec virum quamvis aetate grandaevum miserere, nescit quippè nostra haeresis vel senum canitiem venerari.

His auditis Imperator, nihil cunctatus, cum virum senisque gravitalem probè nosset litteris illi suis praecepit ut se conveniret, quo tempore Liberium pertentare incipiebat. Accedentem illum rogabat solitisque verbis, quibus scilicèt alios decipere consueverat, hortabatur, ut adversùm nos scriberet et cum Arianis communicaret.

Senex qui rei hujusce vel auditum aegrè ferret, indignatus quod hujusmodi quidpiam vel proferre ausus fuisset; Imperatorem verbis

suis perculsum de sententia deduxit, atque ita in patriam et in Ecclesiam suam remigravit. Sed cùm haeretici haud sine querelis et lamentis denuò instigarent, hortarenturque Eunuchi ut magis, magisque concitarent, litteras demum Imperator mittit, interminaturque: hinc Osius afficitur contumeliis neque tamen insidiarum metu de sententia dimovetur. Sed cùm perstaret firmus in proposito suo: cùm fidei suae domum supra petram aedificasset, nihiloque validiores quam stillas, ventorumque flatus epistolarum minas reputaret, cum fiducia adversus haeresim loquutus est. Plerisque igitur à Constantio missis epistolis, ubi modò virum adulabatur quasi patrem, modò minabatur, exulesque nominabat, haec aiens: Tu ne solus etiamnum haeresi infestus permanebis? Obsequere ac scribe contra Athanasium: quicumque enim adversus illum scripserit, hic planè arianicè nobiscum sentiet; nihil deformidavit Osius, sed, tametsi contumeliis lacessitus, haec scripsit. Ejusque nos epistolam legimus... (La carta de Osio que san Atanasio colocó al fin de la Historia del Arrianismo la intercalaron los copistas en este paraje: puede verse traducida al castellano en el tomo X de la España sagrada, trat. 33, cap. 5, n. 37, por lo que no la insertamos aquí).

45. Haec illa fuit Abrahamici senis verè Osii, id est, Sancti, sententia. Ille verò nec insidiarum finem fecit, neque desiit obtentum adversùs illum perquirere; sed perstitit gravitèr interminando, ut eum aut vi à sententia deduceret, aut non obsequentem pelleret in exsilium. Ac quemadmodum Babylonici Duces et Satrapae, cùm incusandi Danielis occasionem captarent, nonnisi in lege Dei sui ilJam invenere; ita et nunc impietatis Satrapae nullam aliam potuere adversùs senem vel cominisci.

Nulli quippè notus non erat ille verè Osius, id est, Sanctus, cujus inculpata vita erat, nisi eo nomine, quod haeresim odio haberet. Hunc itaque calumniantur, non perinde atque ille Dario delatus fuit, invitus quippè Darius criminationem in Danielem audivit: sed sicut Jezabel Nabothum ac ut Judaei apud Haerodem, his verbis: Non modò non subscripsit ille adversùs Athanasium, sed nos etiam ejus gratia damnat: itaque haeresim aversatur, ut caeteros litteris hortetur, necem ut potiùs subeant, quam veritatis proditores evadant. Nam,

1

Obsérvense estas palabras de san Atanasio que no hubiera proferido seguramente á ser cierta su apostasía posterior.

21

ΤΟΜΟ Ι.

ait ille, veritatis causa dilectus noster Athanasius persequutionem sustinet insidiaeque tenduntur Liberio Romano Episcopo, aliisque universis. Haec cum audisset impietatis patronus haeresisque Imperator Constantius, maximèque cùm comperisset alios esse in Hispaniis, qui ejusdem atque Osius sententiae essent, tentatos illos ut suscriberent, cùm non valuisset eos vi adducere arcessit Osium: quem exsilii vice anno integro Sirmii detinet, nec Deum metuens impius homo neque Patris erga Osium affectum reveritus improbus ille, neque senectutem (centenarius quippè erat) veneratus, vir inhumanus. Haec namque omnia haereseos gratia nihilo fecit, novus ille Achab, aliusque nostri aevi Balthasar. Tantam enim Seni vim intulit tamdiùque illum detinuit ut malis oppressus vix tandem cum Valente et Ursacio communicaret, neque tamen suscriberet contra Athanasium. Sed eam rem minimè neglexit senex: instante quippè morte, vim sibi illatam quasi testamento declaravit, Arianamque haeresim feriit anathemate, vetuitque nequis illam reciperet.

46. Quis haec si videat, vel solùm audiat, non obstupescet ad Dominumque clamabit: Nùm ad internectionem dabis Israël? Quis haec animadvertens non opportunè ad Dominum exclamabit: Stupor el horribilia facta sunt super terram, et obstupuit coelum super hoc, et terra qehementer exhorruit? Patres populorum et fidei Magistri tolluntur, impiique in Ecclesias intruduntur. Quisnam, ubi vidit Liberium Romanum Episcopum in exsilium ejici, aut Patrem Episcoporum magnum Osium tantis affici malis: quis cùm cerneret tam multos Episcopos ex Hispania et ex aliis partibus extorres fieri, non exploratum habuit etiamsi modico sensu praeditus esset, criminationes in Athanasium in aliosque allatas, confictas fuisse, omniaque calumniae plena? Ideo enim illi omnia mala perferenda putarunt, quòd insidias ex eorum sycophantia structas compertas haberent. Quod enim Liberii crimen? quae adversus senem Osium criminatio? quis Paulino, Lucifero, Dionysio et Eusebia vel falsum scelus imposuit? aut quae culpa aliorum exsulum Episcoporum, Presbyterorum et Diaconorum? nulla sanè fuit, absit! Non enim criminis cujuspiam causa conspirationes conflatae sunt, neque ob allatas criminationes singuli extorres sunt facti: sed nihil aliud illud est quam eruptio impietatis adversùs pietatem, studiumque erga haeresim Arianam, praeludiaque adventus Antichristi cui viam praeparat Constantius.

APÉNDICE NÚM. 6.

Simbolo de fe en España segun el concilio I de Toledo.
Explicit constitutio Toletani concilii.

Incipit regula fidei catholicae contra omnes haereses, et quàm maximè contra Priscillianos, quam Episcopi Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitani, et Baetici fecerunt, et cum praecepto Papae urbis Romae Leonis, ad Balconium Episcopum Galliciae transmiserunt. Ipsi etiam et supra scripta viginti canonum capitula statuerunt in concilio Toletano.

Credimus in unum Deum Patrem, et Filium et Spiritum sanctum, visibilium, et invisibilium factorem; per quem creata sunt omnia in coelo et in terra: hunc unum Deum, et hanc unam esse divinae substantiae Trinitatem: patrem autem non esse ipsum filium, sed habere filium, qui pater non sit: filium non esse patrem, sed filium Dei de patris esse natura: spiritum quoque paraclitum esse, qui nec pater ́sit ipse, nec filius, sed à patre filioque procedens. Est ergo ingenitus pater, genitus filius, non genitus paracletus; sed à patre filioque procedens. Pater est, cujus vox haec est audita de coelis: Hic est filius meus in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Filius est, qui ait: Ego à patre exivi, et à Deo veni in hunc mundum. Paracletus spiritus est de quo filius ait: Nisi abiero ego ad patrem, paracletus non veniet ad vos. Hanc Trinitatem personis distinctam, substantiâ unitam, virtute, et potestate, et majestate indivisibilem, indifferentem; praeter hanc nullam credimus divinam esse naturam, vel angeli, vel spiritus, vel virtutis alicujus, quae Deus esse credatur. Hunc igitur filium Dei, Deum natum à patre ante omne omninò principium, sanctificasse uterum Mariae virginis, atque ex ea verum hominem, sine virili generatum semine suscepisse; duabus dumtaxat naturis (id est), deitatis, et carnis in unam convenientibus omninò personam (id est) dominum nostrum Jesum-Christum: nec imaginarium corpus; aut phantasmatis alicujus in eo fuisse, sed solidum, atque verum: hunc et esurisse et sitisse, et doluisse, et flevisse, et omnes corporis inju

« AnteriorContinuar »