Imágenes de páginas
PDF
EPUB

statuisse, et secundùm quod uniuscujusque rei exhibebat ratio, prospexisse; sequentes sententiam doctrinae Apostolicae, dicentis: Probate quae bona sunt, et tenete. Si ergò placet charitati vestrae, quia sunt aliqua Ecclesiasticae institutionis obsequia, quae in hujus praesertim extremitate provinciae, non per contentionem, quod absit, sed magis, sicut praefati sumus, per incuriam, aut per ignorantiam variantur, constituamus quaedam inter nos capitula; ut quae non uno modo tenentur à nobis, ad unam omnimodò formulam revocentur.

Omnes Episcopi dixerunt: Necessarium et valdè hoc utile arbitramur, ut ea quae apud unumquemque nostrum varia et inordinata consuetudine retinentur, unito inter nos, per Dei gratiam, quo per concordiam celebrentur, officio. Et idcircò si quid illud est magnum, vel parvum in quibus variari videmur, ad unam, sicùt dictum est, formulam, praefixis rationabilitèr capitulis, revocentur. Praecipuè cùm et de caeteris quibusdam causis, instructioni apud nos sedis Apostolicae habeamus quae ad interrogationem, quondam venerandae memoriae predecessoris tui Profuturi, ab ipsa beatissimi Petri cathedra directa est.

Lucretius Episcopus dixit: Rectè vestra fraternitas pro auctoritate sedis Apostolicae reminiscita est: quae licèt eodem tempore innotuerit, quo directa est, tamèn pro firmitate testimonii, et instructione multorum, si vestrae unanimitati complacet, quia prae manibus est, coram his omnibus relegatur.

Omnes Episcopi dixerunt: Justum est, ut, quia mentio ipsius aucloritatis est habita, quae sit ejus doctrina, à circumstantibus audiatur.

Relecta est auctoritas sedis Apostolicae ad quondam Profuturum directa Episcopum, quae proptèr prolixitatem his gestis minimè est inserta. Post cujus lectionem, Lucretius Episcopus dixit:

Manifestiùs patet, Apostolicam nobis opitulari doctrinam : Et ideò sicut fraternitas vestra praedixit, si quid per ignorantiam apud quosdam varium habeatur, ad uniformem concordiae regulam, perscriptis inter nos capitulis, adjungatur.

Proposita sunt igitur capitula et relecta, quae continent haec :

I. Placuit omnibus communioni consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in Matutinis, vel Vespertinis officiis teneatur; et non

diversae, ac privatae, neque monasteriorum consuetudines cum Ecclesiastica regula sint permixtae.

II. Item placuit, ut per solemnium dierum Vigilias, vel Missas, omnes easdem et non diversas lectiones in Ecclesia legant.

III. Item placuit, ut non alitèr Episcopi, et alitèr Presbyteri populum, sed uno modo salutent, dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro Ruth legitur; et respondeatur à populo: Et cum spiritu tuo, sicut et ab ipsis Apostolis traditum omnis retinet Oriens, et non sicut Priscilliana pravitas permutavit.

IV. Item placuit, ut eodem ordine Missae celebrentur ab omnibus, quem Profuturus quondam hujus Metropolitanae Ecclesiae Episcopus ab ipsa Apostolicae sedis auctoritate suscepit scriptum.

V. Item placuit, ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat, quem et anteà tenuit Metropolitana Bracarensis Ecclesia, et pro amputanda aliquorum dubietate, praedictus Profuturus Episcopus scriptum sibi, et directum à sede beatissimi Apostoli Petri suscepit.

VI. Item placuit, ut conservato Metropolitani Episcopi primatu, caeteri Episcoporum, secundùm suae ordinationis tempus, alius alio sedendi deferat locum.

VII. Item placuit, ut de rebus Ecclesiasticis tres aeque fiant portiones; id est Episcopi una, alia Clericorum, tertia in recuperatione vel in luminariis Ecclesiae: de qua parte, sive Archipresbyter, sive Archidiaconus illam administrans, Episcopo faciat rationem.

VIII. Item placuit, ut nullus Episcopus Clericum alterius ordinare praesumat; sicut et antiqui canones vetuerunt; nisi fortè signata ipsius Episcopi scripta susceperit.

IX. Item placuit, ut quia in aliquantis hujus provinciae Ecclesiis, Diaconi absconsis infrà tunicam utuntur orariis, ità ut nihil differre à subdiacono videantur, de caetero superposito scapulae (sicut decèt) utantur orario.

X. Item placuit, ut non liceat cuilibet ex Lectoribus, sacra altaris vasa portare; nisi his, qui ab Episcopo Subdiaconi fuerint ordinati.

XI. Item placuit, ut Lectores in Ecclesia, in habitu saeculari ornati non psallant, neque granos Gentili ritu dimittant.

XII. Item placuit, ut extrà psalmos, vel canonicarum scriptu

rarum novi, et veteris Testamenti, nihil poëticè compositum in Ecclesia psallatur; sicut et sancti praecipiunt canones.

XIII. Item placuit, ut intrà sanctuarium altaris ingredi ad communicandum non liceat laicis, viris vel mulieribus; nisi tantùm Clericis; sicut et antiquis canonibus statutum est.

XIV. Item placuit, ut quicumque in Clero cibo carnium non utuntur; pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis, vel olera cocta cum carnibus tantùm praegustare cogantur. Quod si contempserint, secundùm quod de his talibus sancti Patres antiquitùs statuerunt, necesse est eos, pro suspicione haeresis hujus, officio excommunicatos, omnibus modis removeri.

XV. Item placuit, ut hi, qui pro haeresi, aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta; quae si quis spernit, voluntariè seipsum alienae damnationi tradet.

XVI. Item placuit, ut hi, qui sibi ipsis, aut per ferrum, aut per venenum, aut per praecipitium, aut suspendium, vel quolibet modo violentam inferunt mortem, nulla pro illis in oblatione commemoratio fiat neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur: multi enim sibi hoc per ignorantiam usurpaverunt. Similitèr et de his placuit, qui pro suis sceleribus puniuntur.

XVII. Item placuit, ut Catechumenis sine redemptione baptismi defunctis, simili modo, neque oblationis commemoratio, neque psallendi impendatur officium: nam et hoc per ignorantiam usurpatum est.

XVIII. Item placuit, ut corpora defunctorum nullo modo in basilica sanctorum sepeliantur: sed si necesse est, deforis, circa murum basilicae usque adeo non abhorret. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc manet civitatis, ut nullo modo intra ambitus murorum cujuslibet defuncti corpus humetur, quanto magis hoc venerabilium martyrum debet reverentia obtinere.

XIX. Item placuit, si quis Presbyter post hoc interdictum, ausus fuerit chrisma benedicere, aut ecclesiam, aut altaria consecrare, à suo officio deponatur: nam et antiqui hoc canones vetuerunt.

XX. Item placuit, ut ex laico ad gradum Sacerdotii ante nemo veniat, nisi priùs anno integro, in officio Lectorati vel Subdiaconati disciplinam Ecclesiasticam discat; et sic per singulos gradus prae

dictus ad Sacerdotium veniat. Nam satis reprehensibile est, ut qui necdum didicit, jam docere praesumat; dùm et antiquis hoc Patrum institutionibus interdictum sit.

XXI. Item placuit, ut si quid ex collatione fidelium, aut per festivitates martyrum, aut per commemorationem defunctorum offertur, apud unum Clericorum fideliter colligatur, et constituto tempore, aut semèl, aut bis in anno, inter omnes Clericos dividatur: nam non modica ex ipsa inaequalitate discordia generatur, si unusquisque in sua septimana quod oblatum fuerit sibi defendat.

XXII. Item placuit, ut quaecumque praecepta antiquorum Canonum modò in Concilio recitata sunt, nullus audeat praeterire. Si quis autem quasi contumax transgreditur, ille, necesse est, ut de suo degradetur officio.

Relectis capitulis, Lucretius Episcopus dixit: Quia opitulante nobis Domino, ea quae ad firmitatem Catholicae et orthodoxae fidei, vel quae ad officium ordinis Ecclesiastici pertinebant, unanimi (sicut oportebat) collatione decrevimus, restat nunc, ut ex omnibus his, quae fidei gratiâ salubritèr statuta sunt, propriam unusquisque nostrum studeat docere, atque informare dioecesim. Si quis autem ex nobis in parochiis suis, post agnita hujus Concilii statuta, aut Clericum, aut Monachum sanae huic doctrinae resistentem invenerit, aut in aliquo adhùc Priscillianae sectae errore latitare percenserit, et non continuò illum excommunicatum, et anathematizatum ab Ecclesia foràs ejecerit; ità cum hujusmodi homine, nec cibum aliquis fidelium sumere, nec communicare praesumat; noverit se is, qui talem receperit, et fraternae esse excommunicationi obnoxium, et divinae procul dubio sententiae reum.

Omnes Episcopi dixerunt: Quaecumque à nobis per Dei gratiam communi consensu decreta sunt, pervigili necesse est, ut, cum omni sollicitudine observentur. Quae ut stabilem placitae constitutionis obtineant firmitatem, propriâ unusquisque his gestis, manu suà subscribat. Et post Episcoporum subscriptio subsecuta est.

APENDICE NÚM. 12.

Concilio IV de Toledo.

Este Concilio, el mas interesante de la Iglesia goda, es la base de la disciplina de aquella época, por lo cual no vacilamos en insertarlo integro entre los documentos justificativos.

Gesta Synodalia in Toletana urbe in Concilio LXII Episcoporum Hispaniae et Galliae provinciarum edita, anno III, regnante gloriosissimo Domino nostro, Principe Sisenando, die nona Decembris, Aera DCLXXI.

PRAEFATIO.

Dum studio amoris Christi ac diligentia religiosissimi Sisenandi Regis, Hispaniae atque Galliae Sacerdotes apud Toletanam urbem in nomine Domini convenissemus, ut ejus imperiis atque jussis communis à nobis agitaretur de quibusdam Ecclesiae disciplinis tractatus; primum gratias salutari nostro, Deo Omnipotenti egimus; post haec antefato ministro ejus excellentissimo et gloriosissimo Regi, cujus tanta erga Deum devotio stat, ut non solum in rebus humanis, verum etiam in causis divinis solicitus maneat. Hic quippe dum in Basilica beatissimae et sanctae Confessoris Leocadiae omnium nostrorum pariter jam coetus adesset, tali pro merito fidei suae, cum magnificentissimis viris ingressus, primum coram Sacerdotibus Dei humo prostratus, cum lacrymis et gemitibus pro se interveniendum Domino postulavit: deinde religiosa prosecutione Synodum exhortatus est, paternorum decretorum memores, ad conservanda in nobis jura ecclesiastica studium praeberemus, et illa corrigere, quae dum per negligentiam in usum venerunt, contra ecclesiasticos mores licentiam sibi de usurpatione fecerunt. Talibus igitur ejus monitis congaudentes, necessa

Aun cuando en las suscripciones no aparecen sino sesenta y dos firmas de Obispos y siete de Vicarios, sospecha Florez (tomo VI de la España sagrada, trat. 6, cap. vi), que asistieron sesenta y seis Obispos.

« AnteriorContinuar »