Imágenes de páginas
PDF
EPUB

MONUMENTA BAMBERGENSIA

UDALRICI BABENBERGENSIS CODEX.

Udalricus, scholae Bambergensis alumnus', saeculo duodecimo fuit; qui cum Gebehardi adolescentis comitis Hennebergensis, ab Heinrico V imperatore anno 1122 ecclesiae Herbipolensi praefecti episcopi, clientela uteretur3, eidem domino suo* despondit inito anno 11255 eum, quem proposituri sumus, librum multo opere magnaque impensa constitutum atque a Vito librario descriptum. Hunc oppido probabile est eundem fuisse Udalricum, quem reperimus presbyterum et monachum coenobii S. Michaelis Bambergensis, postquam fratribus „multos libros scripserit“, die 3 Ianuarii a. 1147 de vita migravisse.

6

Is igitur sane navus et industrius conservator antiquitatis concludit illo opere ad Gebehardum misso varia genera minorum monumentorum, ad recordandas res saeculis XI et XII gestas vim maximam afferentium. Inter haec autem non solum multitudine verum fructuosis rebus etiam plurimum praestant epistolae; quas undique mutuando et cum opusculis historicis, actis synodalibus, iuramentorum verbis, versibus coniungendo

1. V. infra 1 vers. 15: „Sis memor Ŏdalrici Bavenbergensis alumpni“. 2. V. Ekkehardi chron. (Mon. Germ. SS. VI 258) 1122: „adolescentem nomine Gebehardum". Eundem comitem Hennebergensem fuisse, intelligimus ex Popponis tabula ap. Lang Regesta T. I p. 199. 3. V. infra 1 vers. 5, 6: ,digneris clientis tui munuscula sumere".

„Do tibi nunc, domine —“. 5. V. infra 1 v. 18, 19.

4. V. infra 1 v. 10:

6. ibid. v. 15, 16: Qui collegit eum haut minimo sane precio vilique labore". 7. V. ibid. v. 17. 8. in necrologio S. Michaelis Bambergensis: „3 Non. Ianuar. Ŏdalricus presbyter et monachus nostrae congregationis 1147; hic multos libros scripsit nobis".

JAFFE, Bibliotheca V.

1

« AnteriorContinuar »