Imágenes de páginas
PDF
EPUB

d'Alexandre III, jusqu'au mot conservetur, d'avant la dernière phrase.

Datum Rome, apud Sanctum Petrum, xi kal. junii, pontificatus nostri anno septimo.

Privil. de Mag., fol. 2 ro.

(18 mars 1186-1187.)

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro, Magalonensi preposito, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, cum a pie recordationis Alexandro papa, predecessore nostro, super instituendis et destituendis canonicis in ecclesiis ad te et capitulum pertinentibus, et super aliis institutio facta fuerit et scripto autentico comprehensa, quidam canonicorum tuorum, obviantes ejus finem, si destituantur, aliquandiu nichilominus per potentiam suam in ipsis ecclesiis remanent, et eas debitis onerare presumunt. Unde, quia non est a nobis in patientia tolerandum, ut quod ab eodem predecessore nostro statutum est temeritate cujuslibet violetur, per hujus scripti paginam discretioni tue duximus indulgendum, ut, si qui predictorum canonicorum, contra constitutionem memorati predecessoris nostri, super hiis temere venire presumpserint, fas tibi sit eos, sine appellationis diffugio, per ecclesiasticam censuram cohercere.

Datum Verone, xv kal. aprilis.
Privil. de Mag., fol. 27 ro.

[blocks in formation]

(22 mai 1197), d'Honorius III (14 juin 1219) et de Grégoire IX (10 juillet 1228).

(22 avril 1188.)

Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Magalonensis ecclesie, salutem et apostolicam benedictionem.

Audivimus, et mirati sumus, quod, cum a pie recordationis Alexandro, predecessore nostro, super instituendis et destituendis canonicis in ecclesiis ad communitatem capituli pertinentibus, et super aliis, facta fuerit institutio, et scripto autentico comprehensa, quidam vestrum, ejus constitutione neglecta, si destituuntur, aliquando nichilominus per potentiam suam in ipsis ecclesiis remanent, et eas debitis onerare presumunt. Unde, quia non est a nobis in patientia tolerandum, ut quod ab eodem predecessore nostro statutum est temeritate cujuslibet violetur, per apostolica vobis scripta mandamus atque precipimus, quatenus constitutionem ipsam, sicut ab ipso predecessore nostro facta est, sine contradictione servetis. Alioquin nos dilecto filio nostro preposito vestro noveritis indulsisse, ut, si qui vestrum prescripte constitutionis transgressores extiterint, eos, de auctoritate nostra, possit, nullius contradictione vel appellatione obstante, per ecclesiasticam sententiam coercere, quam usque ad dignam satisfactionem precipimus inviolabiliter observari.

Datum Laterani, x kal. maii, pontificatus nostri anno primo.

Privil. de Mag., fol. 9 vo.

Il existe dans le même Recueil, fol. 5 ro, une bulle presque identique de Grégoire IX, à la date du 10 juillet 1228, se référant à celle-ci.

(22 mai 1197.)

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Guidoni, preposito Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, ad exemplar felicis recordationis Alexandri pape, predecessoris nostri, duximus statuendum, ut, cum in ecclesia Magalonensi archidiaconus fuerit ordinandus, episcopus consilio et consensu prepositi et archidiaconorum, prioris majoris et minoris atque sacriste, facere hoc debebit. Quod si partes forte dissenserint, ubi consilium sanioris partis accesserit, nihilominus hoc episcopus exequatur. Statuimus etiam, ad ejusdem predecessoris nostri exemplar, ut, si forte scripta aliqua apparuerint, que in aliqua parte huic obvient institutioni, habeant suum robur in aliis; in eo vero quod constitutioni isti visum fuerit adversari, constitutio ista prejudicet, et illibatam teneat firmitatem. Nulli ergo omnino hominum licitum sit hanc nostre paginam constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Rome, apud Sanctum Petrum,

x1o kal. junii, pontificatus nostri anno septimo.

Privil. de Mag., fol. 17 vo.

(30 octobre 1224.)

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio preposito Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vola que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, ad exemplar felicis recordationis Celestini pape, predecessoris nostri, auctoritate tibi apostolica indulgemus, ut, si canonici in ecclesiis vel administrationibus ad communitatem tue ecclesie spectantibus instituti,contra voluntatem tuam et capituli per potentiam voluerint remanere, vel procurationes seu mensatas aut canones debitos Magalonensi ecclesie solvere neglexerint aut noluerint, libere tibi liceat, juxta quod felicis memorie Alexander papa, predecessor noster, noscitur diffinisse, eos ab ipsis ecclesiis vel administrationibus, sublato appellationis obstaculo, removere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, etc.

Datum Laterani, i kalendas novembris, pontificatus nostri anno nono.

Privil. de Mag., fol. 7 ro.

XI.

BULLE D'ALEXANDRE III, PRESCRIVANT AUX CHANOINES DE MAGUELONE D'OBÉIR AU PRÉVOT, ET DE LUI RENDRE COMPTE DE LEUR GESTION COMME BÉNÉFICIERS.

(21 décembre 1167-1169.)

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Magalonensibus canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.

Dignum est et consentaneum rationi, ut subditi prelatis suis devoti et obedientes existant, et eis de injunctis sibi administrationibus humiliter respondeant. Quapropter universitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus dilecto filio nostro preposito ves

XII.

tro super administrationibus temporalium, ad communitatem ecclesie vestre pertinentium, vobis commissis, sufficientem reddatis et plenariam rationem, et ei, sicut dignum est, in humilitatis spiritu obediatis. Quod nisi feceritis, timere poteritis ne super eisdem administrationibus puniamini, super quibus tenemini obedire.

Datum Beneventi, xão kal. januarii. Priviléges de Maguelone, fol. 13 vo.

COMMISSION DONNÉE PAR ALEXANDRE III AUX ÉVÊQUES DE NIMES ET DE BÉZIERS, ET A L'ABBE DE SAINT-GILLES, POUR L'APAISEMENT DES RIVALITÉS ENTRE LE PRÉVOT ET LE PRIEUR DU CHAPITRE DE

MAGUELONE.

(16 mai 1168-1169.)

Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Nemausensi, Biterrensi episcopis, et dilecto filio abbati Sancti Egidii, salutem et apostolicam benedictionem.

Causam que inter venerabilem fratrem episcopum Magalonensem, et dilectos filios nostros prepositum et canonicos suos super diversis querelis noscitur agitari, vobis per alias litteras nos meminimus commisisse, composi

tione amicabili vel fine debito terminandam. Verum, quum postea nobis innotuit, quod jam dictus prepositus, cum aliquos de canonicis ab obedientiis revocat, vel illuc transmittit, et ei rebelles existunt, correctionem et vindictam horum ad se de ratione officii sui pertinere proponit, cum idem officium non possit aliter libere exercere, quam jurisdictionem ejusdem loci prior sibi nichilominus vendicare contendit,

volumus et mandamus ut ad eorum emendationem modis omnibus intendere studeatis; et, si aliter non poteritis, utramque partem ante vestram presentiam convocetis, et, rationibus hine

inde auditis diligenter et cognitis, eamdem causam compositione amicabili vel fine canouico terminelis.

Datum Beneventi, xvu kalendas junii.
Priviléges de Maguelone, fol. 9 vo.

XIII.

BULLE D'ALEXANDRE III, DEFENDANT AUX CHANOINES DE MAGUELONE LES FONCTIONS D'AVOCAT EN MATIÈRE CIVILE.

(7 juin 1168-1169.)

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis preposito et canonicis Magalone, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad audientiam nostram semel iterum [que] pervenisse noscatis, quod quidam vestrum, peritiam legum habentes, in causis secularibus, contra prohibitionem nostram, et decretum etiam quod inde jam pridem edidimus, advocatione fungi presumunt, nec ab eis, sepe commoniti, volunt aliqua ratione cessare. Unde, quum id omnino indignum et a religione nostra penitus alienum existit, universitati vestre per apostolica scrip

XIV.

ta mandamus, quatenus a presumptione hujusmodi memoratos fratres vestros desistere compellatis, nec ipsos, preterquam in causis ecclesiasticis, patrocinium suum cuiquam permittatis prestare. Quod si illos a talibus nolueritis cohibere, volumus ut venerabilis frater noster episcopus vester penam super hoc in decreto nostro expressam eis, omni contradictione et appellatione cessante, infligat.

Datum Beneventi, vi idus junii. Cartulaire de Maguelone, Reg. B, fol. 270; et Bullaire de Maguelone, fol. 8vo.

APPROBATION DONNÉE PAR ALEXANDRE III A LA SUBSTITUTION DU PRÉVOT AU PRIEUR MAJEUR, POUR LE SOIN DU SPIRITUEL AU SEIN DU CHAPITRE DE MAGUELONE.

(28 juin 1173-1174.)

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio preposito Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum

est nos facilem prebere consensum; et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Suggestum est siquidem auribus nostris, quod venerabilis frater

noster Johannes], episcopus tuus, curam spiritualem capituli ecclesie tue, quam major prior solebat habere, cum assensu ejusdem capituli tibi concessit. Quam utique curam, sicut de communi assensu capituli tui, aut majoris et sanioris partis, tibi collata est, et tu eam rationabiliter habere dinosceris, devo

tioni tue auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, etc.

Datum Anagnie, mo kalendas julii.
Priviléges de Maguelone, fol. 8 ro.

XV.

LUCIUS III CONFIRME AU CHAPITRE DE MAGUELONE LA PERCEPTION ET LA JOUISSANCE DE SES DIMES.

[blocks in formation]

URBAIN III APAISE UN DIFFÉREND SURVENU ENTRE L'ÉVÊQUE ET LE PRÉVOT DE MAGUELONE, AU SUJET DE LA NOMINATION DU SACRISTAIN.

(18 décembre 1185-1186.)

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Nemausensi episcopo, et dilecto filio abbati Sancti Egidii, salutem et apostolicam benedictio

nem.

Veniens ad apostolicam sedem, P., nuntius prepositi Magalonensis, sua nobis insinuatione monstravit quod, vacante sacristania ipsius ecclesie, idem prepositus eam Guidoni canonico, qui

« AnteriorContinuar »