Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

Datum Verone, per manum Alberti, sancte Romane ecclesie presbiteri car

dinalis et cancellarii, ш nonas martii, indictione v, Incarnationis Dominice anno MCLXXXVI[1], pontificatus vero domini Urbani pape ш anno п.

XXIII.

Priviléges de Maguelone, fol. 23 vo.

TRANSACTION, RATIFIÉE PAR CÉLESTIN III, ENTRE L'ÉVÊQUE ET LE PRÉVOT DE MAGUELONE.

(25 novembre 1194.)

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo, et dilecto filio preposito Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Eis que judicio vel concordia rationabiliter statuuntur, ne denuo in recidive contentionis scrupulum relabantur, apostolica sedes suum debet patrocinium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem nuper inter vos super diversis capitulis rationabiliter factam, et hactenus observatam, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem hujus rei firmitatem, compositionem ipsam presenti pagine de verbo ad verbum duximus inserendam.

In nomine Domini. Anno ejusdem Incarnationis Mo CLXXXXII, mense novembris, inter dominum Guillelmum, Magalonensem episcopum, et inter venerabilem Guidonem, prepositum Magalonensem, super multis et variis capitulis [et] questionibus exortis magister Andreas, sacrista Magalonensis, et Petrus Lucianus, jurisconsultus, ex compromisso jure recepto, assistenti

bus eis Petro Bertulf archidiacono Magalonensi, et Michaele canonico, et magistro Guidone, altercationibus infra subinsertis finem talem imposuerunt : Primo statuentes, ut ad vincenarios, vel curatores operis munitionis castri Villenove, aggerum, vallorum, fossarum castri Villenove venatio et piscatio eorumque fructus deinceps pertineant, et operis commodis impendantur. Vetus garillans vel cloaca secundum antiquam formam et statum pristinum sit et remaneat, et aqua ingluvies perfluat per vallum, quod est inter ortum domini episcopi et prepositi, ad pratum. Vincenarii, sive curatores operis, arbores, arbusta radicitus extirpent et evellant, secundum quod utilitati operis castri noverint expedire. Spacia inter claustrum Villenove, que sunt vel fuerint inter domos que tenentur ab episcopo et muralem ambitum seu vallum, dominus episcopus pleno jure habeat, pro regione et latitudine cujusque domus, salva libera tuitione et defensione et munitione castri. Sed in hiis omnibus nichil hominibus ablatum est, si quodvis ab eis acquisitum est, seu acquisitum fuerit. Episcopus donet et reddat

decimas omnium animalium et prediorum et vinearum et ortorum, excepto orto novo, continente septem sestariatas terre: sed ortus vetus non debet remanere incultus, ut prepositus decimas amittat. Canonica Bermundi, cum suis pertinentiis, immunis sit ab omni lesda, ita quod nec episcopus nec prepositus, vel alius nomine eorum, in eo lesdam, intus vel foris, sub auvannis accipiat, nec in solo, quantum sub grunda vel per tectum extenditur; nec tabulas, nec bancos infra hostia domorum, causa mercimonii: ita tamen ut extra parietes hostiorum extendantur duntaxat usque ad unum palmum. Sed sciendum quod accedentes ad canonicam Bermundi, causa mercimonii, non debent dare lesdas, postquam requisiti viva voce manifestaverint se accedere ad ipsam canonicam, causa negotiationis. De honoribus et rebus mobilibus, vel per se moventibus, hominum prepositi satisdationes et firmantie pertineant ad prepositum, et controversiarum terminationes. De aliis questionibus et querelis pertineat ad episcopum. Si quando districtio necessaria in dominos domorum que tenentur a preposito, episcopus debet certiorare prepositum, vel ejus bajulum, et obnoxios distringat. Quod si facere noluerit, episcopus per se, vel per vicarium suum, libere distringat et exequatur. Si vero inquilinus habitans in domibus prepositi, vel que a preposito tenentur, obnoxius fuerit, episcopus in persona et rebus inquilini plenam cohertionem et districtionem habeat. Similiter episcopus plenam habeat sanguinis et proditionis jurisdictionem. Usatica et jura et firmantias, que prepositus in stagno vel in portu accipiebat, secundum tenorem instrumentorum libere habeat et acci

piat prepositus in portu et in cauponeria, et ubicumque navigia applicuerint. Tota plagia sive consoa, que est inter stagnum et mare, a gradu usque ad locum qui dicitur Folzeratz, sit communis pro indiviso episcopo et preposito ; et venatio et pascua et ligna et saline, si ibi fuerint, sint eis communia, excepto spacio sive medio, quod est a mari Bermundi usque ad stagnum; in quo etiam spacio sive medio continentur saline Nigrelli et participum suorum, quod pleno jure spectet ad episcopum, et excepto territorio quod Salvanel vocatur, quod etiam pleno jure spectet ad prepositum, salva tamen decima salis in eo duntaxat episcopo. Domus stagni, sicut in autenticis scriptis continetur, in jure prepositi omnino remaneat. De indumentis episcopi ita constitutum est, ut episcopus in vita sua a vestiario habeat indumenta sua, scilicet singulis annis unam capam, et unam pelliciam, et duo superpellicia, et duas camisias, et duas bracas, et trabucos in ieme laneos, et lastenes, et botas, et in pascha trabucos lineos, et subtilares, et lastenes, ita quod ob hoc nec vestiario, nec ecclesie Magalonensi post mortem ejus prejudicium aliquod fiat. Si vero prepositus interim voluerit litigare de hoc, quod vestiarius episcopo prefata indumenta prestare non debeat, audiatis et determinetis, salvis episcopo predictis indumentis in vita sua, quemcumque eventum vel finem super hoc causa examinata sortiatur. Attestationes, que ab episcopo super questione indumentorum episcopi producte sunt, sub sigillo capituli incluse in armario Magalonensi deponantur, salvis in dicta testium et personas eorumdem preposito omnibus exceptionibus et objectionibus, quascumque de jure objicere vo

luerit. Et ego W[illelmus], Magalonen

sis episcopus, et ego Guido, Magalonensis prepositus, per nos et per omnes successores nostros, predicta omnia et singula laudamus, et per nos et successores nostros perpetuo valitura confirmamus. Testes sunt Petrus de Acrofolio, archidiaconus Magalonensis, P. de Lunello, archipresbiter, Petrus Bertrandi, Pontius de Cornone, Bernardus de Frontiniano, Bernardus Bermundi, Raimundus de Marojol, Pontius de Campo, R. Aloni, canonici Magalonenses, Helias de Ventatorio, Petrus Fro

terius, Garinus monachus, Pontius de Solsano, Carbonellus ordearius, Martinus de Broseto, R. de Campo, Carbonellus d'Entremonz, Pontius de Exindrio presbiter, et Johannes Laurentius, publicus notarius, qui hec scripsit, laudata in stari magistri Guidonis apud Montempessulum.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, etc.

Datum Laterani, v kal. decembris, pontificatus nostri anno quarto. Priviléges de Maguelone, fol. 27 vo.

XXIV.

PRIVILEGE DE CÉLESTIN III AUTORISANT LES CHANOINES DE MAGUELONE A CÉLÉBRER L'OFFICE DIVIN EN CAS D'INTERDIT GÉNÉRAL, ET RÉGLANT, A LEUR PROFIT, DIVERS AUTRES POINTS D'ADMINISTRATION.

(22 avril 1196.)

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Magalo nensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum immineat nobis, ex suscepte administrationis officio, ecclesiarum omnium habere sollicitudinem generalem, sic nos oportet earum utilitatibus deservire, ut debitam videamur officii nostri prosequi actionem, et in ipsis ecclesiis servientes sub tegmine nostro videantur proficere, et religio ecclesiastica assiduum suscipere valeat, faciente Domino, incrementum Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, auctoritate presentium indulgemus, ut, cum in episcopatu vestro generale terre iuterdictum fuerit, liceat vobis, et capellanis vestris ad capitulum

pertinentibus, clausis januis, exclusis interdictis et excommunicatis, suppressa voce, divina officia celebrare. Precipimus etiam ut, si predia de quibus decimas consuevistis habere ad domum religionis aliquam devolvantur, salva sit vobis et ecclesie vestre perceptio decime consuete. Inhibemus insuper ut nulli liceat ecclesiam, oratorium vel cimiterium, in episcopatu vestro, sine assensu episcopi et capituli Magalonensis, facere. Volumus etiam nichilominus et mandamus ut, si contingat parrochianos vestros ad ecclesias alias eligere sepulturam, vobis canonica portio judicii integra reservetur, salvis in predictis omnibus privilegiis pontificum Romanorum. Volentes preterea vobis et ecclesie vestre paterna in Domino sollicitudine providere, presenti

vobis duximus pagina concedendum ut, cum Magalonensis ecclesia pastore vacaverit, de gremio ejusdem ecclesie, donec ibidem ydoneus reperi[a]tur, semper eligatur antistes, ut, dum ille vobis preerit, cujus habere potestis notitiam pleniorem, et vos libentius ejus salubribus monitis pareatis, et ipse profectum ecclesie, in qua voluit subditus

XXV.

-

commorari, in prelatum assumptus propensius diligat et affectet. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat banc paginam nostre concessionis infringere, etc.

Datum Laterani, x kalendas maii, pontificatus nostri anno vi.

Priviléges de Maquelone, fol. 8 ro.

PRIVILÉGE DE CÉLESTIN III POUR L'ÉTABLISSEMENT D'UNE PRÉCENTORIE DANS L'ÉGLISE DE MAGUELONE.

(27 mai 1197.)

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio preposito Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum, propter honoris ecclesiastici incrementum, plures ordinate sint in ecclesiis dignitates, illas specialius eisdem volumus insigniri, nec honoris sui excellentia indigere, que, a primo suo fundationis initio religionis prerogativa fulgentes, et dignitatis sue plenitudinem in omnibus promerentur, et in aliis, que ad ipsam pertinent, plenariam assequi libertatem. Sane, sicut nobis intimare curasti, cum fere omnes episcopales sedes, inter alias dignitates quas habent, precentoriarum sint dignitatibus decorate, Magalonensis ecclesia, licet inter alias nou minimum locum obtineat, persona precentoris se conqueritur indigere. Volentes igitur ut in

hoc benignitatem apostolice sedis agnoscat, tibi tuisque successoribus auctoritate presentium indulgemus, ut, non obstante contradictione vel appellatione cujuslibet, ad personatum precentorie, cum consilio episcopi tui et majoris et sanioris partis capituli, ydoneam personam eligere, et electe locum post archidiaconos et sacristam, tam in choro quam in capitulo, valeas assignare, dummodo tantum de bonis ad ordinationem tuam spectantibus in perpetuum eidem contuleris, quod in suscepte dignitatis honore ex ipsis possit honorifice sustentari. Nulli ergo omnino hominum licitum sit hanc nostre paginam concessionis infringere, etc.

Datum Laterani, vi kal. junii, pontificatus nostri anno septimo.

Priviléges de Maguelone, fol. 18 ro.

25

XXVI.

PRIVILÉGES DE CÉLESTIN HI QUI PERMETTENT AU (PRÉVOT DE MAGUELONE DE RETENIR SOUS SA MAIN LES ÉGLISES DU CHAPITRE ET LES DIVERSES AUTRES POSSESSIONS NÉCESSAIRES POUR POUVOIR ACQUITTER LES DETTES DE LA COMMUNAUTÉ, ETC.

(27 mai 1197.)

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio preposito Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Compassionis animum super ecclesiarum desolatione gerentes, ea que ad ipsarum utilitatem et statum in melius reformandum pertinere noscuntur tanto majori alacritate concedimus, quanto earum gubernatio nobis specialius imminet et tutela. Sane, cum, sicut in nostra presentia constitutus nobis proponere curavisti, ecclesia Magalonensis, tum propter annone et vini deffectum, tum propter guerrarum discrimina et materiam jurgiorum frequenter inter canonicos pullulantem, intolerabili debitorum onere sit oppressa, non est mirum si ad subsidia nostra recurrat, qui ei, ex injuncto nobis administrationis officio, tenemur in oportunitatibus pie consolationis auxilium impartiri. Ut igitur in hoc presentis necessitatis articulo nostrum patrocinium sentiat et juvamen, tibi, eui non modica ipsius ecclesie sollicitudo incumbit, auctoritate presentium, de benignitate sedis apostolice indulgemus, ut ecclesias ad tuam et capituli ordinationem spectantes, de quibus melius tibi visum fuerit, cum consilio majoris et sanioris partis capituli, ad solutionem debitorum ipsius ecclesie, contradictione vel appellatione

cujuslibet, litteris, indulgentiis, seu confirmationibus nequaquam obstantibus, ad manus tuas tibi sit licitum detinere. Nulli ergo omnino hominum fas sit hane nostre paginam concessionis infringere,

etc.

Datum Laterani, vi kalendas junii, pontificatus nostri anno septimo.

Priviléges de Maguelone, fol. 7 yo et 20 vo.

(27 mai 1197.)

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis preposito el capitulo Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane, sicut nuper, fili preposite, ex tua insinuatione didicimus, cum parrochiani Magalonensis ecclesie, qui predia emphiteotica, feuda, et alias possessiones, nomine episcopi possident, eidem ex ipsis censum seu alia servitia persolventes, pia et laudabili devotione inducti, eadem pro animarum suarum remedio Magalonensi ecclesie in ultima voluntate relinquunt, venerabilis frater noster episcopus vester, minus rationabiliter se opponit, et ecclesiam vestram ea que ipsi sunt provida deliberatione legata, licet censum

« AnteriorContinuar »