Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tamdiu per aliquos de ipso capitulo, quos ad hoc ydoneos esse cognoveris, colligi facias, ac eos in solutionem converti hujusmodi debitorum, donec ejusdem capituli creditoribus sit de prefatis redditibus et proventibus, deducto ex eis unde idem capitulum possint congruam sustentationem habere, pro ipsis debitis plenarie satisfactum, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.

Datum Lugduni, in nonas aprilis, pontificatus nostri anno tertio. Privilèges de Maguelone, fol. 22 ro.

(23 août 1247.)

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Nuper nostris extitit auribus intimatum, quod capitulum, prepositura et alie administrationes ac ecclesie Magalonensis capituli tanto premuntur onere debitorum, quod, nisi usurarum voragini, que pene penitus omnes ipsorum absorbet redditus, per sedis apostolice providentiam celeri remedio fuerit obviatum, dictum capitulum merens dicere poterit cum Propheta, se infixum in limo profundi, et substantiam jam non esse. Cum igitur ad nos, quibus ecclesiarum omnium cura et sollicitudo generalis incumbit, principaliter pertineat ipsorum gravaminibus obviare, dicti capituli et administrationum, necnon ecclesiarum ipsius, paterna diligentia [periculis] providere volentes, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus sacristie ac administrationum predictarum, necnon ecclesiarum omnium ad collationem pre

positi et capituli Magalonensis de jure spectantium, redditus per aliquos de ipso capitulo fide dignos colligi faciens, universos ipsos, deductis expensis necessariis et utilibus capituli memorati, et eorum qui deserviunt ecclesias supradictas, tamdiu in predictorum debitorum solutionem convertere non postponas, donec creditoribus de ipsis fuerit plenarie satisfactum, non obstante quod olim extitit, ut dicitur, ordinatum per venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Narbonensem et bone memorie Biterrensem episcopum, in quos fuit ab ipso capitulo memorato, interposito de stando ipsorum arbitrio seu ordinationi, tanquam in arbitros compromissum, quod tam prepositus quam omnes priores et alii administrationes tenentes, tertiam partem omnium suorum reddituum in jam dictorum solutionem contribuant debitorum, presertim cum ex ipsa tertia non possit de facili prefatum capitulum a debitis, propter ipsorum multitudinem, liberari, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione post posita, compescendo.

Datum Lugduni, x kalendas septembris, pontificatus nostri anno quinto. Privil. de Mag., fol. 21 vo.

(2 avril 1251.)

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo Narbonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex parte dilectorum filiorum prepositi et capituli Magalonensis ecclesie, fuit propositum coram nobis, quod, eadam ecclesia gravata olim onere debitorum, ad quorum solutionem vix suf

ficiebant ipsius ecclesie facultates, per dilectum filium prepositum Nemausensis ecclesie fuit auctoritate nostra taliter ordinatum, ut dictus Magalonensis prepositus et priores ecclesiarum Magalonensis capituli, et alii habentes administrationem ibidem, in solutionem dictorum debitorum singuli contribuere tenerentur, usque ad certam summam pecunie a dicto preposito Nemausensi taxatam, tamdiu annis singulis persolvendam, donec hujusmodi debita solverentur, prout in litteris confectis exinde dicitur plenius contineri, quam ordinationem dicti priores et alii observare juramento prestito promiserunt. Nos itaque, predictorum prepositi et capituli supplicationibus inclinati, ordinationem hujusmodi provide factam auctoritate apostolica confirmantes, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsam facias, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, firmiter observari.

Datum Lugduni, mi nonas aprilis, pontificatus nostri anno octavo.

Privil. de Mag., fol. 22 ro.

(14 mai 1252.)

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis preposito et capitulo ecclesie Magalonensis, ordinis Sancti Augustini, salutem et apostolicam benedictionem.

Paci et tranquillitati vestre providere, ac indempnitati Magalonensis ecclesie precavere volentes, vestris devotis precibus inclinati, quod auctoritate litterarum sedis apostolice, aut etiam alterius cujuscumque, ad solutionem aliquorum debitorum nullate

nus teneamini, nisi hujusmodi debita in utilitatem ipsius ecclesie fuisse conversa legitime probatum fuerit et ostensum, vobis auctoritate presentium indulgemus, non obstantibus aliquibus cautionibus super hoc a vobis vel predecessoribus vestris prestitis, aut etiam juramentis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, etc.

Datum Perusii, u idus maii, pontificatus nostri anno nono. Privil. de Mag., fol. 22 ro.

(14 mai 1252.)

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Anianensi et priori Sancte Crucis de Melgorio, Magalonensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.

Paci et tranquillitati dilectorum filiorum prepositi et capituli ecclesie Magalonensis, ordinis Sancti Augustini, providere, ac indempnitati Magalonensis ecclesie precavere volentes ipsorum devotis precibus inclinati, quod auctoritate litterarum sedis apostolice, aut etiam alterius cujuscumque, ad solutionem aliquorum debitorum nullatenus teneantur, nisi hujusmodi debita in utilitatem ipsius ecclesie fuisse conversa legitime probatum fuerit et ostensum, eis per nostras litteras duximus indulgendum, non obstantibus aliquibus cautionibus super hoc ab ipsis vel predecessoribus eorum prestitis, aut etiam juramentis. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripla mandamus, quatenus predictos prepositum et capitulum non permittatis super hiis, contra concessionis nostre tenorem, ab aliquibus indebite moles

tari, molestatores hujusmodi per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo; non obstante si aliqui ex indulto apostolico excommunicari

aut interdici nequeant vel suspendi. Datum Perusii, u idus maii, pontificatus nostri anno nono.

XXXVI.

Privil. de Mag., fol. 10 ro.

STATUT POUR L'ÉRECTION DE LA CHARGE DE VESTIAIRE DE MAGUELONE EN BÉNÉFICE INDÉPENDANT, AVEC RATIFICATION PAR CLÉMENT IV.

(21 décembre 1247, et 3 décembre 1267.)

In nomine sancte et individue Trinitatis.

...Quia, sicut natura cotidie properat edere novas formas, quarum occasione crebro et nova jura conduntur et vetera reformantur, sic rerum experiencia et evidens utilitas, que in rebus novis constituendis semper est attendenda, frequenter propulsat animos hominum et impellit nova statuere, et jam statuta in melius commutare; hinc est quod, licet olim visum fuerit expediens et honestum, prioratum Sancti Firmini facere opulentum, et ei vestiarium et quedam alia benefficia ad capitulum Magalone pertinencia addere et unire, tamen, quia de illa unione et opulencia experimento probatum est et compertum in ecclesia Magalone orta esse plura scandala, et plures scissuras et invidias introductas ; et quia vestiarium non ministrabatur canonicis ut deceret, et quia indignum est et indecens esse videtur, ut unus solus teneat plura benefficia, quibus plures alii boni viri possint commode honorari, qui sciant et valeant intus et extra Magalonensis ecclesie onera supportare; idcirco nos frater Raynerius, Dei miseratione episcopus, et Bernardus de Muroveteri,

prepositus Magalone, cum expresso consilio et assensu totius capituli Magalonensis, ad diem statutam more solito sollemniter congregati, pensatis predictis rationibus, et pluribus aliis circumstantiis diligentissime circumspectis, predicti vestiarii et aliorum benefficiorum predictorum uniones incommutabiliter revocamus, et tam de prioratu Sancti Firmini, quam de vestiario, quam de aliis benefficiis ad dictum prioratum olim unitis, decernimus, statuimus et ordinamus, ad honorem Dei et Beati Petri apostoli, patroni nostri, et tocius Magalonen sis ecclesie utilitatem, ut in sequentibus declaratur.

In primis statuimus et ordinamus quod vestiarium Magalone sit benefficium per se, a preposito, ut alia benefficia ad capitulum spectancia, ordinandum, et ille qui ad hoc institutus fuerit, Magalone vestiarius appelletur: cui vestiario im perpetuum damus, concedimus et assignamus ecclesiam Sancti Gervasii de Juviniaco, cum capella sua de Aussanicis, et ecclesiam Sancti Juliani de Grabellis, cum omnibus parochiis, decimis, primiciis, usaticis, dominationibus ac feudis infra

parochias predictas, que omnia et singula quocunque modo prior seu prioratus Sancti Firmini in dictis parochiis et terminis percipere consuevit, et mansum de Vallemalhanica, cum omnibus juribus suis et pertinentiis, sinodos et paratas, quas consuevit prior Sancti Firmini percipere de archidiaconatu Magalone, adhuc etiam domum seu cellarium, quod est inter domum canonie Sancti Firmini et cellarium prepositi; ita quod deinceps dictus vestiarius teneatur induere omnes canonicos et conversos Magalone, exceptis prioribus; priores autem teneantur dare singulis annis eidem vestiario, pro singulis canonicis quos induere con→ sueverant, quadraginta solidos Melgorienses, quorum medietatem solvere teneantur eidem in synodo Sancti Luce, et aliam medietatem in synodo pascali; ita quod, si quis negligens vel morosus inventus fuerit in predictis solutionibus faciendis, quin eas predictis terminis fecerit, infra octo dies teneatur redire ad claustrum, ibidem sine relaxatione alicujus tamdiu moraturus, quousque eidem vestiario sit plenarie satisfactum, et quod pro qualibet septimana que in mora solutionis fuerit, teneatur solvere priori claustrali decem solidos Melgorienses, pro pitancia facienda in conventu ; ita quod per aliquem de istis decem solidis non possit fieri remissio non solventi, et quod alias in claustro, secundum indulgencias et privilegia, ad arbitrium prepositi, puniatur.

Statuimus eciam, quod valde indecens est quod illi qui de licencia sui majoris sunt in scolis vestiario priventur, quod deinceps dictus vestiarius induat omnes canonicos qui ad studium iverint,

de licencia domini episcopi et prepositi, solummodo habitum defferant ibidem comorando; aliter vero non leneatur eis in aliquo providere.

Item statuendo et ordinando unimus ad invicem ecclesiam Sancti Firmini et de Pruneto, et de Vedacio, et de Sauzeto, cum eam vacare contingerit, cum suis parochiis; ita quod sit amodo unus prioratus, ecclesiis Beate Marie et Sancti Thome dumtaxat exceptis. Volumus eciam quod prior teneatur ibidem consuetum canonicorum numerum secum habere, quibus de vestimentis provideat, sicut est superius ordinatum; solvat eciam singulis annis conventui Magalone anniversarium Johan nis de Opera et domini Petri de Agrifolio, Guiraudi Ruffi, et Duranti de Viridario, et alia que solvere consuevit, et eciam de quibus instrumenta invenirentur; et provideat de porris in dominicis de Quadragesima, sicut est ab antiquo consuetum.

Item ecclesiam Sancti Dyonisii de Genesteto, cum capella de tota parochia sua, cum omnibus usaticis et dominationibus, que prior Sancti Firmini habere seu percipere consuevit ultra Salaronem, unimus mense canonicorum Magalone; et ecclesiam Sancti Firmini absolvimus a pensione quinquaginta librarum, quam dare tenebatur singulis annis procuratori mense canonicorum Magalone.

Item ecclesiam Sancti Georgii ad ordinationem capituli revocamus ; ita quod amodo per prepositum ordinetur, et prior ibi instituatur, sicut alie ecclesie capituli ordinantur, et priores in eisdem instituuntur per eundem.

Predicta omnia et singula laudavit, confirmavit, approbavit, et suo ex

presso precedente et interveniente consensu facta esse recognovit totum capitulum Magalone: Michael de Moresio, Guillelmus Christofori, Poncius de Bitenobrio archidyaconus, Petrus de Conchiis sacrista, Giraudus prior claustralis, Petrus de Montelusone cellarius, Poncius de Cabreria, Bertrandus de Altiniaco, Berengarius Arnaudi archipresbiter, Petrus de Cornone helemosinarius, Poncius de Lunello Sancte Eulalie, Johannes Acbrardi Castrinovi, Guillelmus de Trapol de Frontiniano, Guillelmus de Montelauro Sancti Marcelli, Guillelmus Sancti Baudilii de Alsas, Hugo de Cabriaco Sancti Vincenciani, Guillelmus Salvatoris Sancti Desiderii, Guillelmus de Marginibus de Molinis, Petrus de Ruppe Furcata de Venranicis, Guillelmus de Manso Sancti Dyonisii de Montepessulaneto, Guillelmus Raynerius Beate Marie de Tabulis, Petrus Poncii de Melgorio, Guillelmus de Fabricis, Guillelmus Clemens de Adavo, Poncius Thome de Aquis, Poncius Juliani de Buia, Guillelmus Ebrardi de Lunello veteri, Audebertus de Montaniaco de Piniano, Petrus de Veyraco de Gornerio, Raymundus de Landa de Agantico, Raymundus Atbrandi de Claperiis, Bernardus de Sancto Mauricio de Novegens, et Guillelmus de Latis priores; Poncius de Sancto Justo, Johannes de Sentrayranicis, Petrus Lauri, Johannes de Bayriaco, Guillelmus de Narbona, Petrus de Lauracio, Estermengaudus de Ginhacio, Johannes Gandalrici, Raymundus de Viridario, Poncius Guitardi, Bernardus de Agrifolio, Guillelmus de Royre sacerdotes; Raymundus Alberti, Gantelmus de Sorgio, Ermengaudus de Marciliano, Jacobus Vacca, Bertrandus de Fulbaquerio, Poncius de Casalibus, Raymundus de Sancto Fir

mino, Guillelmus de Claperiis, Bertrandus de Veyruna, Guillelmus de Sancto Boneto, Raymundus de Rocha, Bertrandus de Valhanicis dyacones; atque plures alii in capitulo residentes.

Ad perpetuam autem firmitatem omnium predictorum habendam, presentem paginam sigillorum nostrorum munimine jussimus roborari.

Actum Magalone, xu kalendas januarii, anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo septimo.

Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio priori prioratus Sancti Firmini de Montepessulano, ordinis Sancti Augustini, Magalonensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane petitio tua nobis exhibita continebat quod, cum prior qui prioratui tuo Sancti Firmini in Montepessulano, ordinis Sancti Augustini, Magalonensis diocesis, pro tempore [prefectus], ratione prioratus ejusdem, seu quarundam aliarum ecclesiarum quas tenebat, canonicis Magalonensis ecclesie teneretur in vestibus providere, bone memorie R[aynerius] episcopus, ac prepositus et capitulum Magalone, utilitati predicte ecclesie salubri providencia consulentes, vestiarie officium de novo in eadem ecclesia creaverunt, cui Sancti Gervasii de Juviniaco et de Grabello ecclesias, cum juribus et pertinentiis suis, et mansum de Vallemallanica, ad prioratum ipsum spectantes, deliberatione provida deputarunt, priorem prioratus ipsius ab

« AnteriorContinuar »