Imágenes de páginas
PDF
EPUB

voluntate et unanimi concensu tocius capituli nostri plenarie concecisse domino JOHANNI DE VERDUN advocato nostro et hæredibus suis quod quamcitius aliqua Priorissa domus nostre in fata decesserit vel aliquo alio modo officium Priorisse excercere dimiserit seu reliquerit quod nullam aliam sine licencia prædicti Johannis speciali seu hæredum suorum eligere possimus. Et cum aliqua de licencia dicti domini Johannis seu hæredum suorum legitime fuerit electa quod eam eidem seu hæredibus suis tanquam advocato nostro præsentare teneamur: et quod idem JOHANNES et hæredes sui eandem electam ulterius Episcopo loci præsentare debeat. Ita quod ad præsentacionem ejusdem JOHANNIS seu hæredum suorum admitti possit. Ita tamen quod si dictus JoHANNES seu hæredes sui in partibus transmarinis exstiterint quod nos senescallo dicti domini JOHANNIS vel Constabulario de ALVETONA qui pro tempore fuerint per licenciam et voluntatem eorumdem seu unius eorum, eligere possimus, et consimili modo sicut prædictum est præsentare. In cujus rei testimonium huic scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri de communi concensu ejusdem est appensum. Hiis testibus Domino Thoma de Chawrthe, Domino Willielmo de Wasteneys, Domino Roberto de la Warde, Roberto Malishonerise, Roberto de Stapeltone, Ricardo de Navisby et multis aliis.

The House of Grace Dieu was founded by Roesia de Verdun, mother of John de Verdun, about the 24th of King Henry the Third.

Agnes de Griseley occurs in 1242, and is supposed to be the first prioress of the house, Mon. Ang. N. E. vi. 567. By this Charter she recognises John de Verdon and his heirs as the patrons.

The seal is a pointed oval in dark green wax. The device is a seated figure beneath tabernacle work, and a small figure in a compartment below.

There is in this collection another instrument, dated April 8, 1418, by which Lady Alice Mortun, the sub-prioress, announces to John Merbury, Esq. the decease of the Lady Margaret de Rempston, the prioress, on the 2d of the month, and the election of Lady Alice Dunwich, the treasurer of the house, as her successor.

XI.

Grant of WILLIAM DE FERRARIIS, Earl of DERBY, to the Abbey of TUTBURY. Before A. D. 1253.

OMNIBUS Sancte Matris Ecclesie filiis tam præsentibus quam futuris WILLIELMUS DE FERRARIIS Comes DERBIE salutem. NOVERITIS me pro salute animæ meæ dedisse et concessisse et hac præsenti carta mea confirmasse Deo et Sanctæ Mariæ et Abbatiæ de TUTESBIRIA et Monachis ibidem Deo servientibus in excambio vivarii de STOMFORD et molendini et pro omnibus excessibus meis xxti solidos de firma terre RICARDI de Leke scilicet de ij marcis argenti quas prædictus RICARDUS mihi per annum reddere solebat. De hiis vero xxti solidis prædictis... avi prædictum RICARDUM reddendis per annum prædictæ abbatiæ in liberam et perpetuam elemosinam. Hiis testibus Willielmo de Rideware tunc senescallo, Johanne filio Godefridi, Herberto de Tiseinton, Roberto filio Walkelini, Rogero de Rideware, Stephano Capellano, Ricardo Rundel, Hugone de Meleburne, Elia clerico et multis aliis.

This Charter must belong to a period before the 38th year of King Henry the Third, A. D. 1253, in which year the last William de Ferrars, Earl of Derby, died (Vincent, p. 205), but I perceive no note of time to determine to which of the earls named William it belongs.

XII.

Grant of RICHARD son of CHRISTINUS DE GOMERSAL of an annual pension to the Brethren of ST. JOHN of JERUSALEM at NEWLAND. Anno 38 Henry III.

OMNIBUS Christi fidelibus ad quos præsens scriptum pervenerit, RICARDUS filius CHRISTINI DE GOMERHISAL salutem in domino. Quia qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in bene

dictionibus de benedictionibus et metet: Set quia FRATRES HOSPITALES JERUSALEM apud NOVAM TERRAM commorantes spontanea voluntate mea pro Deo et salute animæ meæ elegi dominos meos meo perpetuo consistere, qui in subsidium terræ Sanctæ bona adquisita et adquirenda ad sustentacionem pauperum JEsu CHRISTI attribuunt: Icirco volo et concedo juramento meo interveniente pro me et hæredibus meis ut ipsi fratres Hospitales annuatim ad festum Sancti Michaelis recipiant tres denarios annui redditus de me et hæredibus meis sive assignatis meis quatuor bovatas meas tenentibus in villa de GoMERHESSALE quas in præsenti confectione scripti optinui anno regni Regis HENRICI Xxxxviii. filii JOHANNIS Regis. Et totam et integram partem bonorum meorum ubicumque existentium in obitu meo et in obitu hæredum meorum sive assignatorum meorum dictas quatuor bovatas terræ optinencium: ita quod nec ego nec hæredes mei decetero testamentum faciemus neque assignati mei. Et quod omnia prædicta observanda per præsentem litteram obligo me et hæredes meos sive assignatos meos jurisdictioni et cohercioni et districtioni Domini Archiepiscopi EBOR. et Archidiaconi EBOR. et officialis EBOR. sive decani PONTISFRACTI ut possint me et hæredes meos sive assignatos meos conjunctim sive divisim per censuram Ecclesiasticam et per suspencionis et excommunicacionis sententiam compellare de die in diem, sine strepitu judiciali et cause cognitione. Renunciantes ad omnia prædicta tam ego quam hæredes mei et assignati mei omni excepcioni cavillacioni Regiæ prohibicioni constitucioni . . . . privilegio et omni juris remedio quod nobis poterit in aliquo casu prodesse et hospitulari JEROSOLOMITANO nocere. In cujus rei testimonium pro me et heredibus meis sive assignatis meis huic scripto sigillum meum apposui. Hiis testibus Johanne de Cransewik, Rogero de Batheley, Johanne de Batheley, Willielmo de Batheley, Gregorio de Batheley, Rogero de Liversege, Olivero de Liversege, Hugone le Wythe et aliis.

....

Newland was a house of the Knights of Saint John of Jerusalem in the diocese of York, and Gomersal is a village a few miles distant from it. The Charter contains some remarkable clauses.

XIII.

Bull of Pope URBAN [IV.] appointing a Commission to hear and determine a question between the Abbot and Convent of EVESHAM and certain parties respecting tythe. About A.d. 1262.

URBANUS Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis SANCTI JACOBI extra NORTHAMPTONIAM et ALENCESTRIE Prioribus et Archidiaconis de NORTHAMPTONIA LINCOLNIENSIS et WIGORNIENSIS diocesium salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii Abbas et Conventus Monasterii de EVESHAM ordinis Sancti Benedicti ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis nobis conquerendo monstrarunt quod Magister SYMON Archidiaconus Estridingie WILLIELMUS DE DAVINTRE miles et quidam alii clerici et laici EBORACENSIS et LINCOLNIENSIS Civitatum et diocesium super decimis debitis possessionibus et rebus aliis injuriantur eisdem. Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellacione remota debito fine terminetis; facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellacione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Viterbii xij kalendas Octobris Pontificatus nostri anno primo.

This is referred to Pope Urban the Fourth, on account of the mention of Simon, Archdeacon of the east riding of Yorkshire, who appears in the Fasti from 1249 to 1267. Urban the Fourth became Pope in 1261.

XIV.

Grant of ROBERT DE FERRARI18, Earl of DERBY, to the Abbot and Convent of MIRAVALLE of the Church of OVERTON. A. D.

1264.

OMNIBUS ad quos præsens scriptum pervenerit ROBERTUS DE FERRARIIS Comes DEREBIÆ salutem in Domino sempiternam.

NOVERITIS nos relaxasse et quietum clamasse Domino Abbati de MIRAVALLE et ejusdem loci conventui totum jus et clamium quod habuimus vel habere potuimus in advocacione ecclesie de OVERTON juxta MIRAVALLEM cum suis pertinentiis unde præsentationem factam a nobis ad eandem de dilecto Clerico nostro Osberto de Berefordia omnino revocamus.

IN cujus rei testimonium præsenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus.

Datum apud Tutteburiam in crastino Sancti Martini anno Domini M°. CC. sexagesimo quarto.

XV.

Bull of Pope GREGORY [X.?] granting to the Abbot and Convent of EVESHAM the privilege of collecting and transmitting the Peter Pence of the persons residing on their own demesne, and in MORTON and AMBERLEY. A. D. 1274?

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui de EUESHAM WIGORNIENSIS diocesis ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis salutem et apostolicam benedictionem. Licet singuli Archiepiscopi et Abbates exempti Rengni Anglie ab eorum subditis quendam annuum censum denarium beati Petri vulgariter dictum ipsos proportionaliter contingentem in rengno eodem tempore debito colligentes illum per proprios nuntios singulis annis præfatæ Ecclesiæ reverenter trans

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »