Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et ripariis. Item, et omnes illos qui terras, domos, prata vineas et alias possessiones decanatuum nostrorum, qualitercumque illis decanatibus competant et evenerint in futurum ad censum vel in emphiteosim aut alias in perpetuum [fol. 44 A] tradiderint, vendiderint, seu cuiquam dederint, sine nostra aut successorum nostrorum licentia speciali. Decanis tamen et aliis qui usum habent in aliquibus de istis nemoribus pro edificando et tale faciendo, et in aliquibus de istis aquis seu ripariis piscationem pro eorum usu et hospitio permittimus talem usum.

Illos autem de conventu nostro Clun. qui in Clun. aut extra Clun, in recreatione fuerint constituti, si pro eorum recreatione et usu in dictis ripariis piscati fuerint seu mandaverint piscari, nolumus hac excommunicationis sententia innodari. Subcamerario tamen qui nunc est et qui pro tempore fuerit, precipimus districtius et districte ut diligenter et sollicite investiget, si decani qui nunc sunt aut qui pro tempore fuerint contra predicla venerint aut contra aliqua de predictis. Quod si invenerint, auctoritate nostra studeant emendare [fol. 44 B] seu nobis aut nostris successoribus nunciare, ut ex tunc sic corrigantur et puniantur huiusmodi transgressores et etiam abusores, quod eorum pena sit ceteris in exemplum.

Forestario tamen nostro precipimus districtius et districte, necnon et aliis de camera, decanisque nostris circumadiacentibus prout eos melius tanget et potest tangere, quatinus in custodiendis dictis nemoribus sint vigiles et intenti; volentes quod illi applicetur emenda de forefactoribus et in dictis nemoribus qui primitus forefactores et delinquentes ubicumque fuerit locus huiusmodi pignorabit.

20. Rursus ad Dei cultum et laudem, ac religionis et devotionis fervorem[in]dicta Clun. ecclesia perfectius extollendos, necnon ad dissolutiones, vicia et inconvenientia quamplurima evitanda et totaliter amputanda, duodecim pueros [fol. 45 A] de iunioribus, post sex pueros olim in dicta ecclesia a sanctis patribus institutos, perpetuis temporibus duximus ordinandos, qui ad modum dictorum sex puerorum magistrum habeant et custodes, qui ipsos scientia et moribus plenius erudiant et informent. Qui quantum diu fuerint in scola duodecim puerorum non exibunt de dicta ecclesia nec etiam equitabunt. Nec erunt vel esse poterunt de scolaribus Sancti Nicholay, et de illa scola XII. puerorum non poterunt nisi per nos et per nostros successores aliquatenus removeri. Et ex tunc eos poni volumus in scola Sancti Nicholay. Et si aliquem de sex pueris quibus nolumus per hanc nostram ordinationem in honoribus et prerogativis eis debitis et consuetis fieri ab antiquo in aliquo derogari, de scola sex puerorum removeri contingat, ponetur [fol. 45 B talis remotus in scola XII. puerorum, et unus de iunioribus XII. puerorum loco remoti in scola sex puerorum ponetur. Rursus si aliquis de dictis sex pueris infirmetur, loco illius infirmi quousque redierit et sit de infirmitate curatus, ponatur unus de aliis XII., et magister dictorum XII. per manum prioris claustralis Clun, unum de dicta ecclesia iuniorem accipiat, quousque puer loco infirmi positus redierit ad scolam duodecim puerorum. Et semper servetur tam

istorum puerorum quam illorum integer numerus et completus. Statuentes et ordinantes quod dicti XII. pueri, magister et custodes eorum immediate dictos sex pueros, magistrum et custodes ipsorum sequantur, et quod ad modum dictorum sex puerorum in omnibus et pro omnibus prout melius fieri poterit corrigantur, ducantur pariter et regantur, ut ex tunc per hec et consimilia Clun. ecclesia inter [fol. 46 A] alias ecclesias in devotione et religione vigeat, et velut splendor fulgeat firmamenti, ceterique religiosi videntes et audientes predicta, ad vivendum religiosius et devotius inducantur, et soli Deo salubrius studeant inherere et proficere sibi ipsis, per huiusmodi opera et exempla. Prior vero claustralis qui nunc est et qui pro tempore fuerit sit sollicitus et intentus qualiter huiusmodi ordinatio XII. puerorum servetur integraliter nec in aliquo depereat aut etiam minuatur.

21. De scolaribus Sancti Nicholay sic duximus ordinandum, videlicet quod amodo non equitent, nisi propter debilitatem seu infirmitatem causa recreationis habende seu pro causa alia licita et honesta. Super que licenciatis conscienciam oneramus. Is vero qui cessante impedimento legitimo ad terminum non redierit perfectum, a dicta scola Sancti Nicholay sit ipso facto [fol. 46 B] exclusus.

22. Insuper precipimus ulterius districtius et districte priori Clun. e priori claustrali, sociis in ordine, circatoribus, custodibus et magistris, eosque salubribus monitis in Domino exhortamur, quatinus in silentio et in aliis consuetudinibus et observentiis regularibus manutenendis, custodiendis et continuendis, et in negligentiis et excessibus puniendis et corrigendis, sic se habeant sollicite, diligenter etiam et ferventer, quod suis temporibus sub eorum regimine nil in huiusmodi depereat aut in aliquo minuatur, set potius augeatur et crescat. Subcamerario, decano, infirmario, vestiario, custodi vini, granalario, pictanciario, refectorario, ceterisque administratoribus, ministratoribus, officialibus dicti loci precipientes ulterius, districtius et districte, ut priori Clun., priori claustrali, ac sociis in ordine [fol. 47 A] devote pareant et intendant. Et in ministrandis et faciendis sanis, debilibus et infirmis omnia et singula que ad eorum pertinere officia dignoscuntur, sic se habeant et se parent, quod omnia sine murmure et defectu in pacis pulchritudine et tranquillitate procedant. Super hiis omnibus et singulis omnes et singulas supradictas personas ac eorum conscientias oneramus, nosque et nostram conscientiam exonerando in huiusmodi prout melius possumus et debemus.

23. Addentes in predictis ulterius et volentes quod custos vini vinum sanum et francum conventui, et illis maxime de infirmaria studeat ministrare. Et ne de levi contrarium per ipsum attemptaretur, quod absit, volumus quod in ministrando franco vino et sano prioris claustralis et unius de ordine et, in dicti prioris claustralis absentic, duorum [fol. 47 B} de ordine, necnon subcamerarii et custodis vini, qui nunc sunt et qui pro tempore fuerint arbitrio et conscientiis relinquatur.

In his igitur observandis et devote complendis una cum aliis devotionis,

religionis et honestatis operibus precedentibus ordinationibus cumulandis,
sic se habeant tam maiores, mediocres quam minores de dicto conventu
nostro, in quantum eos tangit et quemlibet eorumdem, quod de peniset
afflictionibus quas pro Christi amore sustinent in hac vita, finaliter conse-
quantur gaudia sempiterna. Amen.

Expliciunt statuta domni Bertrandi, abbatis Clun.

INDEX

PRIMA PARS: De sententiis excommunicationum quas ipso facto transgres-
sores incurrunt.

1. Omnes illi qui preter licentiam habent, habuerunt vel in futurum habe-
bunt de bonis ordinis, dum tamen valorem quinque solidorum excedant.
2. Omnes illi qui extra ordinem pecuniam deposuerint.

3. Omnes Alpes transeuntes.

4. Omnes illi qui septa abbatiarum et prioratuum de nocte exierint pro
peccando.

5. Omnes ludentes pro lucro.

6. Omnes illi qui priorem vel subpriorem sibi eligerint.

7. Omnes consentientes electioni de se facte per tales.

8. Omnes conspiratores contra suos superiores.

9. Omnes illi qui contra superiores invocant brachium seculare.

10. Omnes illi qui falsa debita fingunt et vera celant.

11. Omnes latrones et venefici.

12. Omnes illi qui sigillo abbatis Cluniacensis vel suo fecerint falsitatem.

13. Omnes illi qui vitium contra naturam imposuerint fratri suo.

14. Omnes illi qui penes se iacentem pecuniam habent.

15. Omnes res sibi commissas in alios transferentes.

16. Omnes illi qui preces impetraverint super beneficio obtinendo.

17. Omnes illi qui sine licentia monachos facient in futurum.

18. Omnes priores conventuales qui aliquem ultra numerum monachorum
induerint veste monachali.

19. Omnes decani qui absque licentia aliquem induerint.

20. Omnes priores prioratuum monialium qui aliquam domicellam vela-
verint in preiudicium alterius domicille.

21. Omnes illi qui tempore visitationis requisiti falsum deposuerint.

22. Omnes litterarum et privilegiorum ordinis abusores.

23. Omnes personas et causas ordinis ad forum vetitum trahentes.

24. Omnes denunciationem facientes coram iudice seculari.

25. Omnes redeventias annuales ecclesie Cluniacensi debitas retinentes.
SECUNDA PARS: De ordinationibus, prohibitionibus et preceptis, que ad
mortale peccatum non obligant transgressores, set ad aliam penam arbitra-
riam.

1. Abbates et priores ad capitulum generale venire tenentur illi qui sunt
in Francia constituti anno quolibet, et de biennio in biennium illi qui sunt
in Anglia, Hispania, Alemania et Lombardia constituti. Forma excusationis.
2. Diffinitores, visitatores in capitulo eliguntur et prestant iuramentum.

3. Abbates, priores et camerarii provinciarum diffinitiones capituli generalis secum portare tenentur.

4. Omnes illi qui ad capitulum generale veniunt ante vigiliam non intrent. 6. Abbates, priores et alii ad capitulum veniendo vel de capitulo redeundo minus quam poterunt per loca ordinis transitum faciant.

7. Nullus in prioratibus de Charitate, Sancti Pancratii et Sancti Martini de Campis bibat aut comedat extra refectorium.

8. Absentes in visitatores non nominentur.

9. Visitatores de novo assumpti litteras de visitatione secum portent.

10. Nullus excommunicatus vel interdictus recipiatur ad divina vel ad ecclesiasticam sepulturam.

11. Ad Te Deum laudamus in illo verbo Non horruisti virginis uterum devote ab omnibus inclinetur.

12. In omnibus locis conventualibus cantetur Salve, Regina.

13. In matutinis et vesperis fiat commemoratio de beato Benedicto.

14. Per totum ordinem de confessoribus Odone, Maiolo, Odilone et Hugone fiat duplex festum. Id idem de apostolis, evangelistis et doctoribus ecclesie Augustino, Ambrosio, Gregorio et Hieronimo.

15. Fiat amodo anno quolibet festum de beato Ludovico.

16. De beatis apostolis Petro et Paulo fiant XII. lectiones semel in hebdomada in Cluni, et in aliis locis in quibus de dictis apostolis ecclesia est fundata. 17. In abbatiis et in quinque principalibus prioratibus anni regiminis cuiuslibet abbatis Clun. scribantur.

18. Nullus iura ordinis tradat, quin fuerint declarata.

19. Prior non conventualis aliquem ad ordines recipiendos non presentet. 20. Nullus absque licentia silvas vendat, servos manumittat, alienationes graves faciat.

21. Abbates et priores in sua novitate de hoc iurabunt.

22. Nullus bona loci sibi commissi obliget amodo.

23. Omnes qui bona acquisierint ad perpetuum vel ad tempus, illa administrent.

24. Nullus pecuniam mutuo recipiat a Judeis.

25. Nullus bona immobilia loci sibi commissi absque licentia alienet.

20. Nullus visitator extra provinciam in qua visitat mansionem aliquam assignet.

27. Nullus visitator monacum removeat absque causa rationabili.

28. Nullus de ordine, etiam prior Clun. aut prior claustralis, monachos absque licentia removeat.

29. Nullus aliquem in alio ordine professum absque licentia recipiat.

30. Quilibet sacerdos celebret ad minus semel in hebdomada et non sacerdotes semel communicent.

31. Nullus, abbatibus, prioribus, ceterisque administratoribus exceptis, in villa ubi moratur, comedat vel bibat.

32. Omnes ieiunent, pueris, iuvenibus et infirmis exceptis.

33. Nullus extra septa abbatie seu prioratus exire sine licentia presumat.

34. Post completorium edificia communia clausa teneantur.

35. Omnes servent silentium in locis consuetis et suis superioribus obediant.

36. Nullus habeat tapetum coloratum, nec sargiam radiatam.

37. Mulieribus aditus in edificiis communibus precludatur.

[merged small][ocr errors]

38. Omnes in dormitorio iaceant.

39. Nullus in locis conventualibus incedat sine froco.

40. Omnes benedictionem de eundo et veniendo recipiant.

41. Nullus per villam in qua habitat sine froco ant capa incedat.

42. Item sine socio.

43. Pecunia pro vestiario non pro victualibus ministretur.

44. Nullus portet manicas inequales.

45. Nullus portet tunicam ante cissam, nec nodos aut loquearia.

46. Sotulares corrigiati habeantur in equitando.

47. Subprior et conventus simul comedant.

48. Prior in abbatiis et subprior in prioratibus in refectorio comedant cum conventu.

49. Infirmis et sanis provideatur omnino.

50. Hospitalitas servetur et sine diminutione fiat heleemosina.

51. Clerici nec laïci pro administrandis victualibus assumantur.

52. Omnes in numero servientium, equitum et peditum, in victu etiam et vestitu se temperent.

53. Nullus, infirmis exceptis, carnes comedat.

54. Omnes ab esu carnium in locis secularibus se abstineant.

55. Nullus aves ad gibicendum, nec canes ad venandum habeat.

56. Nullus claustralis monachus servientem aut equum habeat.

57. Nullus blada, vina, aut alia emat animo lucrandi.

58. Nullus prior monachum ad se pro morando transmissum refutet. 59. In prioratibus trium monachorum nullus non sacerdos moretur.

60. In prioratibus trium monachorum una missa qualibet die celebretur: in prioratibus duorum monachorum, tres vel due misse in septimana can

tentur.

61. Ecclesie linteamina, libri et calices, et cetera alia ad sufficientiam habeantur.

62. Prioratus nimis pauperes ad alium uniantur, ita quod in officio divino non fraudentur.

63. Nullus secreta et correctiones extraneo revelet.

64. Per totum ordinem in divinis officiis et regularibus observantiis mores et consuetudines ecclesie Clun. serventur,

65. Ad horas canonicas pulsetur et cum nota in domibus quatuor monachorum cantetur.

66. Nomina defunctorum apud Clun. mittantur.

67. Brevetarium nomina defunctorum portantem benigne recipiant.

68. Procuratores instituantur, qui iura provinciarum in curiis prosequantur.

69. Nullus studeat in iure canonico nisi in Aurelianis, Tholosa, Montepessulano et Avinione.

70. Nullus in domo scolarium Parisius recipiatur nisi examinatione premissa.

71. Nullus in domo scolarium Parisius absque licentia abbatis Clun. studere presumat.

72. Nullus ad casus reservatos manum suam extendat, nisi quibus committitur.

TERTIA PARS: De abbatum, priorum, camerariorum, visitatorum et provin ciarum et sociorum sedibus et prerogativis.

« AnteriorContinuar »