Imágenes de páginas
PDF
EPUB

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. Ex precedentium patrum traditionibus legitimis modernorum molevit consuetudo celeberrima, qui ut studia sua vel opera seu quecumque disponi possunt scripti memorie tenaci commendare sub stili brevitate consueverunt, quatinus tam presentium quam futurorum a memoria elabi sit impossibile, et odiosa oblivio penitus excurpari valeat, et successores precessorum suorum moribus se adornent et corroborentur. Ego itaque MILESENDIS, Dei gratia Jerusalem regina, predecessoribus me conformans, quecumque agere dispono scedulis commandari volo posteris nostris. exemplum. Inter cetera vero cum laudamento baronum meorum fatio. vel laudo, venditionem leprosis de Sancto Lazaro, a MozzAGETH suriano factam, laudavi et concessi et sigilli mei munimine confirmavi, quatuor videlicet pieces vinee in plano Bethleem, predicti vero Sancti Lazari fratres de suo proprio mille 20 bisancios et concum cum equo uno presentie nostre largiti sunt.

Hujus autem confirmationis testes sunt: dominus AMALRICUS, regine filius; dominus ROHARDUS BENCELLINUS, vicecomes; dominus PHILIPPUS de NEAPOLI; MANASES, constabularius; IOHANNES Scriba; ERNEIS, patriarche cancellarius; FULCO de GERIN; NICHOLAUS, camerarius; IOHANNES de VALANCIENES; BRITIUS; HERBERTUS LONGOBARDUS; PETRES de PIRREGORT; HERBErtus Strabo; RAINALDUS SECHIR 21; PETRUS SALOMON; SENORETH li PALMENTIRS 22; PETROS. Anno ab incarnatione Domini MC. L., indictione XIII, regnante BALDEWINO, rege Latinorum quar to.

IX.

1151, mai.

Tyr?

Humfroi, seigneur de Toron, avec le consentement de sa femme et de son fils Humfroi, donne aux lépreux de Saint Lazare de Jérusalem, une rente de trente besants à percevoir, à la fête de Saint Hilaire, sur le droit de cavage 23, dans le casal de Toron.

[Ms. f. 16.

Cibrario, Op. min., p. 228 et trad. fr., p. 21. Cette pièce est rapportée dans un vidimus et confirmée en 1234 par Alix, princesse et dame de Toron. (Voir plus loin n.° XXXVI)].

In nomine Patris, etc. Tam presentibus quam futuris certum sit quod ego ANFRIDUS, voluntate atque consensu uxoris mee et filii mei Anfredi, pro nostrarum animarum, necnon et parentum nostrum redemptione, donamus et jure hereditario concedimus leprosis Sancti Lazari sancte civitatis Jerusalem. xxx. bisancios, ut ipsi tam a nobis

20 Il doit y avoir: « mille et 1»; voir la pièce pré

cédente.

21 Seghir (Pauli, I. p. 22).

22 Cf. Gauterius Parmentarius (Pauli, I. p. 31, ann. 1152).

23 Cavage ou chevage, capitation.

quam a successoribus nostris de villanorum reddita, qui vulgo cavages dicitur, in casali Turroni, eos in festo sancti Hillari singulis annis recipiant et in perpetuum absque omni chalumpnia possideant. Ne autem donum istud aliquorum negligentia oblivioni tradatur, domini PETRI, Tirensis ecclesie tunc archiepiscopi sigillo, presentem paginam signari et corrobari fecimus. Si quis autem, quod absit, donum pretaxatum ausu temerario violare presumpserit, ego, PETRUS, Tyrensis archiepiscopus, nutu et precibus ipsius ANFREDI, ex autoritate nobis a Deo concessa, excomunicamus et anathemati subjacere decernimus.

Hujus rei testes sunt: ANDREAS, dapifer; RADULFUS de PATINGIS 24; GOFFRIDUS FULCHERI, confratres Templi; STEPHANUS, AENFRIDI capellanus; JOHANNES, durgumannus; REINALDUS de TREVANNA 25; GUILLELMUS de AGUNDEL; ANFRIDUS, serviens domine ALBEREE. Anno Domini M. C. L. I, indictione XIIII, regnante BALDEWINO, Jerolimitano rege IIII. Facta est hec carta mense madio.

X.

IISI.

Mélisende, reine de Jérusalem, voulant supprimer un moulin qui gênait la Tour de David et la porte qui y touche, donne en dédommagement, aux frères de Saint Lazare, qui en étaient propriétaires, cinq charruées de terre, sur le territoire de Bethleem, sous la réserve que Georges et Salomon, qui cultivaient cette vigne, conservent la moitié du produit.

[blocks in formation]

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. Notum sit omuibus tam presentibus quam futuris quod ego MILISENDIS, Dei providentia Jerosolimorum regina, utilitati Davitice porte introitus providere cupiens, quendam molendinum porte et turri nimis noxium a loco ubi situs fuerat precepi penitus aboleri, ea propter unicuique quod suum est conservari desiderans, Sancti Lazari leprosis fratribus et eorum servientibus pro molendino, meo jussu destituto, quandam vineam que est in planis Bethleem quinque terre carruatas in se continentem, absque omni calumpnia perpetuis temporibus possidendam in commutatione et elemosina trado; tali vero conditione quod GEORGIUS et SALOMON, prefate vinee cultores, laborum suorum medietatem ex ea recipiant. Ut autem ista presens pagina modum commutationis continens rata et inconvulsa permaneat, sigilli mei appositione corroborari fatio.

24 Mentionné sous le nom de Patingiis, d. les Ch. de Josaphat, p. 70.

25 Pauli (I. p. 201) cite Odo Caravanna (?).

Hujus siquidem rei testes sunt: ANDREAS, militum Templi dapifer; GILBERTUS de LISUNCORT; RADULFUS STRABO, Jerusalem vicecomes; NICHOLAUS, camerarius; BENCELLINUS. Anno ab Incarnatione Domini M. Č. Ľ. Î, indictione XIIII.

XI.

1153.

Jérusalem?

Robert de Franclieu 26, du consentement de sa femme Agnès et de ses six enfants, donne au couvent de Saint Lazare de Jérusalem, dirigé par Barthélemi, une vigne touchant à la vigne de Saint Lazare et située devant le couvent.

[Ms. f.° 4].

In nomine Patris et filii et Spiritus Sancti, amen.

Scientia humanarum rerum labilis et caduca esse videtur et a memoria hominum cito labitur nisi literis pernotetur, unde Dei gratia inspirante, ego, ROBERTUS de FRANDOLIO Conventui Sancti Lazari infirmorum de Jerusalem, BARTHOLOMEO, ipsorum existente magistro, pro anima patris et matris mee, cunctorumque parentum meorum atque redemptione criminum meorum, annuentibus uxore mea AGNETE et filiis AMAURISIO, GALFRIDO, Alberico, GuidonE, atque filiabus MAXENDA atque YCABELLA, hujus conventus benefitiorum, scilicet orationum, necnon elemosinarum participes esse volentibus, vineam que est juncta vinee predictorum infirmorum ante eorum domum, jure hereditario donavi.

Hujus donationis ac concessionis testes sunt hic conscripti: ALEXANDER APULIENSIS, eorumque capellanus; ALBERTUS LUMBARDUS; GALFRIDUS de TURONIA; GERALDUS ALDENARIUS; GALTERIUS de FRACTA MOLA, consanguineus ipsius domini ROBERTI; HUGO BONA MENTE; RAINALDUS de SANCTO GEORGIO; HUGO de AULANO; cum fratribus predicti conventus: RAINALDO KARETTO; GUARINO RUFO; GERARDO AMOROSO. Anno ab Incarnatione Domini M C L III, indictione XIII, FULCHERIO, patriarcha presidente Jerosolimis, regnante BALDUINO, IÏII rege Latinorum. Ego, ROBERTUS de FRANDOLIO, rogavi dominum patriarcham FULCHERIUM ut suo sigillo muniret hoc donum.

26 Robertus de Trandolio et de Trandol (Pauli, I, p. 21 et 26, ann. 1141, et p. 26, ann. 1147). 11 faut reconnaître le mème personnage dans R. de Francos (ld, ibid., p. 30, ann. 1150), et R. de Francoloco (Ch. de Josaphat, p. 47). Amauri, son fils aîné,

est cité aussi dans la charte XXII, sous le nom d'A.
de Franli, 1171,
ainsi dans Pauli, I, p. 53:
que
« A. de Franco-loco ». La table des Familles d'Ou-
tremer indique Agnès de Francleu, mais sans men-
tionner la page où elle est citée.

XII.

1154.

Paris.

Louis VII, roi de France, rappelant la donation de dix livres de rente qu'il avait faite pendant son séjour à Jérusalem, aux méseaux de Saint Lazare de Jérusalem, la remplace par celle d'une localité dite Balli

vacum 27

[Ms. f. 14 v.].

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego LODOVVICUS, Dei gratia Francorum rex et dux Aquitanie. Notum sit omnibus tam natis quam nascituris quod aliquo in tempore fuimus Jerosolimis, et tunc misellis Sancti Lazari de eadem villa annuatim dedimus in elemosina decem libras; nunc autem postulatione et prece fratrum ejusdem domus, loco x librarum, supradictis misellis donavimus quicquid Ballivacum habebamus, exceptis nemoribus nostris, sed neque illa, neque illis, vel etiam aliquod usuarium concessimus. Ut autem hoc perpetuum sit ratumque in posterum, annotari literis, nostroque sigillo confirmari, et nominis nostri karacthere consignari precepimus. Actum Parisiis, anno ab Incarnatione Domini M. C. L . IIп regni nostri decimo VII, astantibus in palatio nostro quorum subtitulata sunt nomina et signa: S. GUIDONIS, buticularii, MATHEI, camerarii, et MATHEI, Constabularii. Data per manum HUGONIS, cancellarii.

XIII.

1154.

Tibériade?

Ermengarde, vicomtesse de Tibériade 28, du consentement de ses enfants, donne à l'église de Saint Lazare de Tibériade, deux charruées de terre, à prendre dans la terre dite Mahum, et une ferme du nom de Caliphe.

[blocks in formation]

In nomine Domini nostri Jhesus Christi, amen. In ipsius itaque nomine et pro ejus amore et pro remedio anime mee, Ego ERMENGARDIS, vicecomitissa de Tyberiade, concedentibus filio meo GALTERIO et filia mea HODIERNA, dono et concedo, ecclesie Beati Lazari de Tiberiade et fratribus ibidem commorantibus, duas carruatas terre in

27 La localité désignée ainsi ne peut être que Boigny (Loiret). Cette pièce est mentionnée par G. de Sibert [Hist. des Ordres royaux de N. D. du Mont Carmel et de S. Laz. de J. Paris, 1772,

in-12, t. I, p. 65)]. Cet historien ajoute que le titre original, vu par Belloy et quelques autres historiens du XVIIe siècle, n'existait plus de son temps. 28 Nom nouveau.

terra que dicitur Mahum, et quamdam villam nomine Caliphum, cum omnibus heredibus suis.

Hujus autem doni, pro remedio anime mee et viri mei CALONIS et filiorum et parentum meorum, ecclesie supradicte facti, testes sunt : HERBERTUS, Tyberiadensis episcopus 29; GUILLERMUS, dominus Tyberiadis, qui hoc concessit; MAHENGOT, dominus de Gerin 30; IVELORS; COSCELINUS; BALDUINUS de TONINS; LODOVVICUS; RADULPHUS ROMANUS; BORELLUS; ROBERTUS de TOSCE; HELIOS de BAALUM; HUGO ANGLICUS; JOANNES, vicecomes; JOHANNES SUTOR. Facta est hec carta anno ab Incarnatione Domini M. Ĉ. L. IIII, regnante BALDEVVINO rege IIII, et FULCHERIO patriarcha, HICTER: fratre et magistro pauperum Sancti Lazari existente.

XIV.

1155, 3 juillet.

Jérusalem.

Amauri, comte d'Ascalon, confirme la donation du casal de Zaythar 31, avec dix charruées de terre, faite précédemment par Philippe de Naplouse, sa femme, sa mère, ses enfants et ses frères, aux lépreux de Jérusalem.

[Ms. f.o

7. Cibrario, Op. min., p. 231; et trad. fr., p. 25].

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego, AMALRICUS, Dei gratia, comes Ascalonitanus, casal Zaythar nomine, cum x terre carruatis quas PHILIPPUS Neapolitanus, YSABEL, uxore sua, et domina STEPHANIA matre sua, et RAINERIO, filio suo, HELENA etiam et STEPHANIA, filiabus suis, nec non et GUIDONE FRANCIGENA et HENRICO BUBALO, fratribns suis, concedentibus, sine omni calumpnia imperpetuum habendum et jure perpetuo possidendum, coram domino BALDUINO rege Jerosolimorum, inclito fratre videlicet meo in obsidione Ascalone, fratribus leprosis Sancti Lazari de Jerusalem, pro salute anime mee omniumque predecessorum et successorum suorum, dedit et concessit memoratis fratribus, nunc sub regimine magistri HUGONIS de SANCTO PAULO, in honore Beati Lazari, Deo ibidem servientibus et in posterum servituris, ex parte mea concedo; et ut predictum PHILIPPI NEAPOLITANI donum pretaxatis fratribus ratum, firmum et inminutum permaneat, presenti scripto atque sigilli mei nota, testibusque subscriptis prorsus confirmo.

29 Cf. Will. Tyr., 1. XVIII, c. 6 (H. occ. des er., I, 827) et Ch. de Jos., 83.

30 Cf. Familles d'Outremer, p. 453, où il est cité, d'après Pauli, sour le nom de Mahengot de Tibériade.

31 Zaithar, aujourd'hui Kharbet-Zeita, territoire de Naplouse.

« AnteriorContinuar »