Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Dei

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. Ego FULCO, per gratiam, tertius rex latinus Jerusalem, notum certumque volo fieri tam presentibus quam futuris quod cum assensu pariter MILISENDIS regine, uxoris mee, et BALDEWINI, filii mei, pro amore Dei et salute animarum nostrarum, concedo ecclesie Sancti Lazari et conventui infirmorum, qui miselli vocantur, terram quam BALDUINUS CESARENSIS 7 dedit eis in elemosina, coram me et coram regina, absque chalumpnia habendam et imperpetuo possidendam; que quidem terra est inter Montem Oliveti et Rubeam Cisternam, in via que ducit ad flumen Jordanis. Et hanc terram dedit ipse BALDEWINUS sicut tenebat in extremis vite sue. Uxor vero ejus post eum superstes dedit et concessit spontanea in vita sua.

Et, ut hujus rei datio et concessio rata fieret et firma, placuit per manum ELIE cancellarii mei hoc privilegium fieri cum hiis testibus nsertis: ROHARDO, vicecomite; PAGANO de VOA; WILLELMO de BARRA; ALBERICO de BARBEIO; domina HALOIDI. Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo secundo.

II44.

III.

Baudouin, roi de Jérusalem, et Mélisende, sa mère, confirment la donatione précédemment faite par Foulques et par Mélisende, aux lépreux de l'église de Saint Lazare de Jérusalem, d'une pièce de terre située devant la maison des lépreux, pièce de terre qui avait été achetée par le roi et la reine à un certain Syrien et plantée par les lépreux.

[blocks in formation]

In nomine Patris etc. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego, BA[L]DWINUS, Dei gratia, sancte civitatis Jerusalem rex latinorum quartus, et MILISENDIS regina, mater nostra, concedimus et confirmamus donum illud quod FULCO pie memorie, pater noster, sancte Jerusalem rex latinorum tertius, et ipsa MILISENDIS regina, ut prediximus mater nostra, leprosis ecclesie Sancti Lazari que est in Jerusalem confratribus pro remedio animarum suarum dederunt, unam videlicet terre petiam et vineam quam ipsi leprosi, post factam donationem in ejusdem terre petia, plantaverunt, que est ante eorumdem leprosorum domus sita, quam pater noster et ipsa regina mater nostra a quodam Suriano, cujus erat predicta terre petia, emerant. Et, ut

7 Ce Baudouin de Césarée manque aux listes de Du Cange.

8 Paganus de Voh (Pauli, Cod. dipl I, p. 26, ann. 1147).

9 Cf. N. VII, et Pauli, I, p. 35, ann. 1156.

hec nostra concessio in perpetuum inviolata permaneat, presentem hujus concessionis nostre paginam sigilli nostri corroboratione muniri fecimus.

[ocr errors]

Anno ab Incarnatione Domini M. Ĉ. XLIIII. Cujus rei testes sunt: ROHARDUS, vicecomes Jerosolimitanus; BERNARDUS VACHERIUS 1o; GIRARDUS PASSERELLUS "; SADO, marescalcus.

1147, septembre.

IV.

Roger, évêque de Rama 1, du consentement du chapitre de Saint Georges, donne et concède aux frères lépreux de Jérusalem la moitié des dimes d'un casal dit des Infirmes qu'ils possèdent sur le territoire de Rama.

[blocks in formation]

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. † Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego, ROGERIUS, Dei gratia Ramatensis episcopus, assentiente capitulo Sanct Georgii, collaudantibus etiam hominibus et amicis meis, dono et concedo fratribus leprosis Jerosolimitanis medietatem decimarum tam fructuum terre quam nutrimentorum cujusdam casalis, quod Infirmorum appellatur, quod in territorio Ramatensi possident.

Hujus rei testes sunt isti: CONSTANTINUS, presbiter et decanus; BALDUINUS, presbiter; GILLEBERTUS, presbiter; DURANDUS, presbiter; JORDANUS, presbiter; HUGO, diaconus. De laicis, autem: GULFERIUS NORMANNUS, GERALDUS, vicecomes; GWALTERIUS de MAHUMERIA. Facta est presentis carte inscriptio, anno ab Incarnatione Domini. MC XL VII., indictione undecima, mense septembris, tradita per manum RAINERII scriptoris.

V.

1148.

Barisan [d'Ibelin] 13, du consentement de ses fils Hugues et Baudouin, confirme la donation faite par Reinier de Rama, son beau-frère, aux infirmes de Saint Lazare contre les murs de Jérusalem, de dix charruées de terre.

[Ms. f. 16 v.].

10 B. Vachir (Pauli, I, p. 18, et Ch. de Jos., P. 41 et 61).

II Gerardus Passerellus, cité également dans les chartes XVI et XX, figure aussi comme témoin dans deux chartes de Josaphat, p. 61, 82.

12 Sur ce Roger, cf. Du Cange, Familles d'Outremer, p. 800.

13 Barisan, frère de Hugues d'Ibelin. V. sur la généalogie de cette famille, Du Cange, Fam. d'Outremer, p, 362, et Fr. Delaborde, Ch. de Josaphat, p. 79.

In honore sancte et individue Trinitatis. Universis sancte Dei ecclesie orentalis filiis tam futuris quam modernis innotescat, quod REINERIUS de RAMIS dedit ac libere cum jure perpetuo concessit infirmis Sancti Lazari secus muros Jerusalem . x. carruatas terre in territorio casalis quod GALTERI de BULION nuncupatur, pro animabus patris sui ac matris, fratrum suorum, necnon parentum consequentiumque omnium defunctorum fidelium, quod donum, ut ratum necnon inexpugnabile imperpetuum duceretur, prememoratus dominus REINERIUS disposuit ac disponendo concessit, coram domina STEPHANIA matre ejus, et me, BARISANO, HUGONE quoque ac BALDUINO, filiis meis, nepotibusque ipsius, coram etiam domina YSABELLA, uxore sua atque muliere mea, sorore ejus, et aliis quampluribus subscriptis, omni occasione ac fraudulentia ut prefatum est exclusa, universis nobis presentibus consentientibus ac collaudantibus. Hoc igitur peracto, cum scripto sigillique sui impressione, ne vetustatis errore deleri posset, corroborare disposuissemus, morte preocupatus in miserabili presentis vite metas transgressus est. Ego itaque BARISANUS, et HUGO, ac BALDUINUS, filii mei, ex honore prefato successores ejus, nos fragilis mortalisque conditionis in hac vita cognoscentes, universa quoque mundana caduca atque transitoria computantes, hiis decem carruatis duas libertate prefinita desuper adhibentes supradictis Sancti Lazari infirmis et successoribus suis, pro ejus anima ceterorumque, ut ipsemet REINERIUS perinde ac prudenter predestinavit, et coram nobis karitate indivulsa perhenni traditione concedimus. Ut etiam veritati pre omnia adhereamus, in casali de Buflis has duas carruatas illis ipse dederat; nos autem inopie eorum presertim pro ejus anima consulentes, in predicto casali GALTERI de BUILON juxta alias . x ., ita ut in uno tenore et similes sint, eas illis stabilitate sempiterna damus. Quod ut ratum ac inrefragabile cuncto hujus vite curriculo per omnes posterorum nostrorum generationes permaneat, ego BARISANUs, sigillo meo carens, et paratis differire sepe nocuum fore non ambigens, consilio ac petitione astantium subscriptorumque testium, impressione sigilli militum qui de Templo nuncupantur, premunire et confirmare feci per manum domini PETRI, fratris atque capellani eorundem militum 14.

Hujus itaque donationis testes sunt: ARNULFUS de SANGIEN; GUERRICUS de FUMEL; ARNULPHUS de SALINIS; BALDUINUS LATRO; BUIMUNDUS; GALTERIUS de SANCTO QUINTINO; GALTERIUS FLAMENGUS; BALDUINUS de TREIS BESACES; de fratribus militie Templi: predictus PETRUS, capellanus; ANDREAS de MUNTBAR, dapifer ejusdem; frater JOHANNES de BARRIS; frater WILLELMUS de ROCHA; frater RADULFUS conversus; frater THOMAS HERNIUM 'S; frater LENONUS, et ceteri quam

14 Cet emploi du sceau du Temple pour remplacer celui du donataire est remarquable.

15 Cf. Petrus Hermenius, au Cart. du S. Sep., p. 199.

plures quos enumerare tediosum foret. Omnes igitur hanc donatione., ut superius concessum, est ad sustentationem pauperum infirmorum, x manutenentes vel coroborantes Dei benedictione perpetuo fulciantur ! Si quis vero illam infringere aut conturbare presumpserit gehenne ignis incendio affligatur, nisi correctioni et emendationi se subiciat. Hec carta fuit composita et infirmis Sancti Lazari per manus prememorati domini PETRI, capellani et fratris militie Templi, tradita, anno ab Incarnatione Domini M. С . XL ·· VỈII.

VI.

1148.

Jérusalem.

Humfroi de Toron, du consentement de sa femme et de son fils, donne aux lépreux de la maison de Saint Lazare de Jérusalem, dix quintaux de raisins et dix besants, à percevoir à perpétuité, chaque année, au temps de la vendange, sur sa terke de Saint Abraham 16.

[blocks in formation]

FULCHERIUS, Dei gratia, sancte Christi Dei Resurrectionis ecclesie patriarcha. Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentis quam futuris in perpetuum. Universitati vestre notum esse volumus, ANFREDUM de TORONO leprosis, qui in domo Beati Lazari Jerosolimis jacent, decem quintardos racemorum et . x. bisancios, in vindemiarum tempore, sub nostri et eorum qui subscripti sunt presentia, in terra Sancti Abrahe per singulos annos recipiendos, concessisse; quos quidem racemos cum bisanciis non solum ab eodem Anfredo vero et ab ipsius recipere debebunt heredibus.

[ocr errors]

His interfuerunt et testes existunt: ROGERIUS, domini patriarche capellanus; FREDERICUS, ecclesie Sancti Lazari capellanus; FULCO, miles Sancti Abrahe; FROGERIUS, miles Sancti Abrahe; BRICTIUS, borgensis Jerusalem; SEARDUS, surianus Sancti Abrahe; GILLEBERTUS, miles et frater hospitalis, et quamplures alii. Uxor etiam ipsius ANFREDI et filius donum istud laudaverunt et confirmaverunt, in presentia GUIDONIS, Scandaleonis domini, qui et ipse hujus rei testis extitit. Facta est autem presens inscriptio precibus domini ANfredi. Datum Jerosolimis, per manum ERNESII cancellarii, anno Domini Ṁ Ċ XL VIIJ, indictione X.

16 Hébron. Cf. Familles d'Outremer, p. 423.

VII.

1150, 22 juin.

Acre.

Baudouin, roi de Jérusalem, approuve l'acquisition faite par les frères de Saint Lazare hors les murs de Jérusalem, de treize charruées de terre dans les plaines de Bethleem, à Mélengan, cheik Syrien, moyennant mille cinquante besants et un cheval.

[Ms. f.° 3. Cibrario, Op. min., p. 227 et trad. fr., p. 19].

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. Sapientium est in omnibus que fiunt quantum possunt occasionem altercationis et querimonie cavere. Unde bonum esse duximus ac probabile que a presentibus aguntur ad utilitatem futurorum scripture testimonio commendare. Ego itaque BALDEWINUS, Dei ordinante pietate, Jerosolimorum rex quartus, ob remedium peccatorum meorum omniumque mihi consanguineitatis linea conjunctorum, concedo et confirmo, et privilegium meum dono et corroboro sigilli mei appositione, emptionem. xiij. carrucarum vinee in planis Bethleem, quam emerunt fratres Sancti Lazari extra muros Jerusalem leprosi, scilicet magne pietatis viri, a MELENGANO, siro regulo, pro m et 1 bisancis et equo uno. Hujus igitur vinee perpetuo a pauperibus illis predictis possidende gratia testes sunt: R[ADULPHUS], Tyri electus; et ADAM, regis capellanus; HUGO de BETHSAN, frater Templi; SYMON TYBERIADENSIS; CLEREMBALDUS, vicecomes Accon; WILLELMUS de BARRA; GUILLELMUS, elemosinarius regis; HUGO de AULANS, frater domini illius, cui datum est privilegium istud. Scripta per manum DANIELIS, clerici regis, fratris SALIENTIS IN BONUM HUGONIS 17. Datum Accon, x kalendas julii. Anno ab Incarnatione Domini M . Ĉ · Ľ, indictione XIII, domini FULCHERIJ patriarchatus anno quarto.

[merged small][ocr errors][merged small]

Mélisende, reine de Jérusalem, approuve l'acquisition faite par les lépreux de Saint Lazare, de quatre pièces de vigne, sur le terroir de Bethleem, à Mozageth le Syrien 18, moyennant mille cinquante besants et un cheval 19.

[Ms. f. 6.0.

Cibrario, Op. min., p. 227 et trad. fr. 20].

17 Hugo Saliens in Bonum figure comme bourgeois

de Jrlm au Cart. du S. S., pp. 120, 123 (ann. 1155 et 1158).

18 Ce Mozageth doit être le même que le Mélengan cité dans l'acte précédent.

19 Cette pièce a le même objet que la précédente.

« AnteriorContinuar »