Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tolica sede animum mentemque abalienaverint, aut devotionis fideique vela verterint; quin potius eos in fide et reverentia a majoribus accepta perstare semper existimetis, eoque animo, ea mente, eaque in hanc Sanctissimam Sedem observantia in qua semel nati sint morituros, talesque esse de quibus vel in dificilibus arduisque rebus vestris omnia spondere, pollicerique possitis, idque nunc maxime dum apud eos rerum potitur Franciscus hic Rex Christianissimus, et huic sacrosanctæ Apostolicæ Sedi devotissimus, cujus fidem observantiamque vel hoc solo argumento facile colligere licet, quod licet non pauca postquam ardua alpium juga cum exercitu superavit a multis ei palam passimque dicerentur, quæ animum ejus vel quantumvis mitem facilemque offendere, et a Sanctissima Majestate tua alienum facere potuissent, tamen cum abest ne quid inde mutaverit, ut in fide etiam ac devotione constantior factus malivolos ipsos, clande stinosque et pestilentes susurratores procul a se rejecerit, atque ut illam singularem observantiam et devotionem quam ergo tuam istam Beatitudinem Christianissimus Rex semper inviolatam, intemeratamque continet Sanctissimæ tuæ Majestati coram et presens exhiberet, nulla sumptuum mole, nulla viarum difficultate, nulla periculorum magnitudine territus, per rupes et saxa, per valles et præcipitia, nemora, saltus, flumina, per æstus et ignes, perque infensissimas et confertissimas Helvetiorum Phalanges ad te B. P. advenit, ut quam cæteri Reges et Christiani principes alieno ore et per procuratores filialem obedientiam exhibere soliti sunt, eam ipsam Leoni, Franciscus, Patri, Primogenitus filius, summo Pontifici, Rex maximus; Reip. Christianæ moderatori et principi, Christianissimus Princeps coram et citra alterius operam catus supplexque exhibeat, atque ut eam provinciam quam primum expleat re in primis verissimum Christi Dei Optimi Maximi in terris Vicarium Sacrosanctum et majestatis plenum Christianissimus Rex agnoscit. Invictissimum Populi Christiani ducem profitetur. Vigilantissimum Do

[ocr errors]

minici gregis pastorem prædicat. Intrepidum fluctuantis naviculæ Petri rectorem observat. Indulgentissimum totius humani patrem reveretur. Divinum hominem obviis manibus, apertis brachiis, et devotissimo animo, veneratur. Tibique et simul Apostolicæ Sedi devovet ac dedicat quicquid opibus, facultatibusque potest, quicquid viribus pollet, Fortunas omnes, copias, classes, exercitus, universum Regnum, Ducatus, ac semetipsum promptissimo animo, et constantissima fide offert, et ante Sanctitatis tuæ deosculatos pedes deponit. His ergo omnibus tuo jure utere; pro tuo arbitrio dispone. Utere inquam B. P. in quancumque catholicam expeditionem firmissimo Christianissimi Regis exercitu: utere Gallicis victricibus copiis, utere Francorum signis, et simul excipe fortissime Leo fortissimum Franciscum ; Indulgentissime Pater, obsequentissimum filium; qui tuus e religione, tuus jure, tuus more majorum, tuus consuetudine, tuus fide, tuus voluntate, et quem non minus re et opere, quam verbis et oratione promptum semper paratum expeditumque invenies, nec minus brachio quam lingua pugnacem omni ævo experieris. Excipe etiam B. P. Gallos omnes devotissimos filios tuos; qui ea mente animas et corpora Sanctitati Tuæ commendant, quo te animo hoc est promptissimo et lætissimo, in pastorem accipiunt ; quicquid habent aut virium aut facultatis ante scabellum pedum tuorum promptissime deponunt. Dixi.

VOL. VI.

D

No.

No. CXXXII.

(Vol. iii. p. 88.)

Fabron. vita Leon. X. in Adnot. 41.

UNUS Baro, ad Pontificem exclamavit, dicens in suo vulgari Gallico, quod ex quo non potuit communicare de manu Papæ, et desiderabat, saltem volebat Papæ confiteri, et cum non posset propius accedere, sic ut in aure Pontificis posset peccatum suum confiteri, alte dixit, se confiteri quod contra Papam Julium quantum potuisset etiam malo animo hostiliter præliatus esset, et suas censuras non curasset. Quod Rex audiens subdidit, et se quoque in eo peccato fuisse et esse. Post Regem multi Barones idem dixerunt, et veniam petierunt: adversus quos omnes Papa apertam manum proferens, benedixit et absolvit. Quo facto dixit Rex: Pater Sancte, non miremini si omnes isti sunt inimici Papæ Julii, quia ipse etiam fuit maximus inimicus noster, et non cognovimus nostro sæculo terribiliorem hostem in bellis, quam Papam Julium, qui in veritate fuit prudentissimus Capitaneus, et melius fuisset imperator exercitus, quam Papa Romanus.

No.

No. CXXXIII.

(Vol. iii. p. 93.)

Fasciculus Rerum expetend. et fugiend. tom. i. p. 68.

INCLYTISSIME ATQUE OMNIUM Studiorum matris, eminentissima Universitatis Parisiensis contra Leonem Decimum, in robur ac firmamentum Sacratissimi Basiliensis Concilii, non contemnenda Appellatio, in qua, omnes ferme (quæ in Ecclesia Dei sunt) abusus, apertissimè

enumerantur.

UNIVERSIS præsentes literas inspecturis, Rector et Universitas magistrorum doctorum, et scholarium Parisiis studentium, Salutem in Domino. Notum facimus, quòd nos apud Sanctum Bernardum Parisiis super infrascriptis, et aliis nostris negotiis agendis, per juramentum convocati et congregati, modo et forma contentis in quodam codice papyreo, cujus tenor inferius describitur et inseritur, provocavimus et appellavimus, provocamusque et appellamus. Cujus quidem codicis papyrei tenor sequitur, et est talis. Præmissis expresse protestationibus, quòd contra unam Sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam, quam totius orbis esse magistram, et obtinere principatum credimus, sanctæque sedis Apostolicæ authoritatem, ac Sanctissimi Domini nostri Papæ, bene consulti, potestatem nihil dicere intendimus, si quid ex lubrico linguæ forsan male dictum sit, parati emendare. Sed quoniam is qui vices Dei gerit in terris, quem Papam dicimus, quamvis à Deo potestatem immediate habeat, per hanc potestatem non impeccabilis efficitur, nec potestatem peccandi accepit; ita ut si quid, quod injustum est, faciendum esse præceperit, patienter sustinere debeat, si non fiat quod ei pravâ fuerit insinuatione suggestum eique

D 2

que parendum non sit, si quid contra divina præcepta statuendum esse decreverit: Imò ei resisti jure potest: quod si illi potentum auxilio falsâ forsan suggestione, vel minus sano consilio deceptorum adjuto resisti non potest, sublataque sint resistendi remedia, unum tamen jure naturali proditum est, quod nullus princeps tollere potest appellationis remedium, cum sit quædam defensio quæ jure divino, naturali et humano cuique competit, quæ non potest auferri à principe, ut in cle. pastoralis de sen. et re. judic. et no. splendor ille Canonistarum Inno. in c. quæ in ecclesiarum, de consti. Ad hujusmodi ergo appellationis remedium, quo oppressi relevantur, confugientes, Nos Rector et Universitas studii Parisiensis, Illustrissimi ac Christianissimi principis nostri Francorum regis, filia primogenita, antiqua studiorum parens, vice ac nomine nostris, singulorumque doctorum, magistrorum et scholarium Parisiensium studentium animoq, et intentione provocandi et appellandi a personis, et gravaminibus infrascriptis, dicimus, et proponimus, nosq; loco et tempore opportunis et congruis probaturos offerimus, quæ sequuntur. Imprimis, quòd cum priscis illis temporibus hæreses multæ pullularent, plurimique errores insurgerent, et Christi fidelium dissidia orirentur, ecclesiasticique statûs deformatio conspiceretur, fuerunt sacra generalia Concilia provide statuta, in quibûs hæreses extirparentur, mores reformarentur, christicolarum dissidentium ad invicem reconciliationes fierent, prout sacrorum generalium Conciliorum incumbit officio. Et præcipue ante omnia, sacra Constantiense et Basiliense Concilia, quæ successive ac legitime in spiritu sancto congregata, universalem ecclesiam repræsentantia, quam plurima circa præmissa statuerunt, maxime circa státus ecclesiastici, tam in capite quàm in membris, reformationem, quæ illis diebus præcipue indigere reformatione videbantur, cum deformitates in ecclesia Dei excrescere et mores corruptos eandem ecclesiam inficere conspicerent, ut repressis deformitatum scelerumque regnantium enormitatibus perniciosis, quæ per christianitatem

5

(spretis

« AnteriorContinuar »