Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VII.

DONACION QUE HIZO ALONSO VII A SU SERVIDOR ABDILAZIZ DE CASAS QUE FUERAN DEL REY ABENRAZIN, Y DE LA ALDEA DE DURALMERER CON TODOS SUS TÉRMINOS (AÑO DE 1151).

In nomine Domini Amen. Ego Adefonsus Hispaniae Imperator, una cum filiis meis Sanctio et Fernando, tibi Abdelaziz, meo fidele homini, et filiis tuis, et omni generationi tuae, facio cartam donationis de quantum michi pertinet de domibus de Averrazin Rex, cum omnibus suis directuris. Dono etiam et illam aldeiam, quae vocatur Duralmerer, cum omnibus suis terminis, et pertinentiis, et cum omnibus suis directuris, et hoc facio pro servitio, quod mihi facies eundo ad Granadam, et in aliis locis ubi te mito, ut ab hac die habeas ipsam aldeiam, et portionem de illis domibus superius nominatis, tu et filii tui et omnis generatio tua, iure hereditario in perpetuum. Et hoc meum factum semper sit firmum. Si vero in posterum aliquis, ex meo vel alieno genere, hoc meum factum rumpere voluerit, sit maleditus et ex communicatus, et cum Iuda proditore Dni. in inferno damnato, et insuper pectet Regiae parti mille morabetinos. Facta carta quando Imperator iaccebat super Jaen expentante nau..... Francorum quae debebant venire ad Siviliam. Era M.C.LXXXVIIIj. quinto vero Idus Iulii. Et eodem anno quo Imperator pugnavit

in illis Muznitis super Cordubam et devicit eos. Imperante ipso Adefonso Imperatore in Toleto, in Legione, in Gallecia, in Castella, in Najara et Saragoza, in Baetia et Almaria.

Comes Barchiloniae, vassallus Imperatoris. Sanctius rex Navarrae tunc temporis vasallus Imperatoris.

Ego Adefonsus Hispaniae Imperator hanc cartam, quam fieri iussi, propria manu mea roboro atque confirmo. Rex Sanctius filius Imperatoris conf.

Comes Pontius, maiordomus Imperatoris conf.

Comes Petrus Adefonsus.-Comes Ranimirus Froilaz.-Pontius de Minerva.-Nunus Petris Alferiz Imperatoris.-Rex Ferrandus filius Imperatoris.-Bermudus Petriz Galleciae. Comes Almanricus tenens Baeciam. Guillelmus...

.....nardus Iohanis Muntor. Garcia Garciez Daza. Garcia G. e. Conf.

Iohannes Fernandez, Canonicus Ecclesiae Beati lacobi scriptor Imperatoris scripsit.

(Coleccion de Burriel, Biblioteca Nacional, Dd. 112, f. 144).

VIII.

CONCESION DE LOS DIEZMOS DE LOS SARRACENOS EXARICOS, HECHA POR DON ALFONSO II DE ARAGON Á LA IGLESIA DE TARAZONA (AÑO DE 1167).

Anno ab Incarnatione Domini MCLXVII, die III Augusti.

Notum sit omnibus hominibus presentibus atque futuris, quod contentio vertebatur inter Iohanem Tirasonensem et Parroquianos eiusdem Episcopatus: conquerebantur namque dictus Episcopus et sui Clerici, quod Potestates et alii Milites; necnon et Burgenses, dabant hereditates suas et honores ad excolendum et laborandum suis exarichis Sarracenis, nec dabant decimam, vel primiciam de illa parte hereditatum vel bonorum, quam exarichis sarraceni laborabant, et excolebant. Similiter sarraceni de hereditatibus quas emebant a Christianis, vel accipiebant in pignore, decimas vel primitias, non solvebant, et sic Sancta Mater Ecclesia defraudabatur sua decima atque primitia. Quapropter ego Aldephonsus, rex Aragonensis, Comes Barchinonensis, atque Rosilionis et Marchio Provintie, una cum consilio, et laudamento nobilium curie mee dono, laudo, et in perpetuum dono, Deo et Ecclesie Sancte Marie de Tirasona, et Episcopo, et Clericis et omnibus successoribus suis eiusdem Ecclesie concedo, ut de hinc antea nulla moveatur eis questio, vel controversia, super

decimis, vel primitiis totius Episcopatus sui, quod fideliter decime et primitie eis donentur, scilicet de omni honore, et de hereditate Christianorum a sarracenis empta, vel pignore accepta, et de omnibus bonis, unde ipsi seniores redditum accipiunt a sarracenis. De illis vero hereditatibus, vel honoribus, que fuerunt quondam sarracenorum, et postea in manum Christianorum devenerunt, vel devenerint, unde semel Ecclesia decimas accepit, integras decimas et primitias Ecclesiis concedo, tam de parte christianorum, quam de parte sarracenorum. Hac itaque presenti pagina in perpetuum valitura statuo, et sub obtentu debite fidelitatis omni mando atque precipio, quod nullus unquam miles, vel alius homo tam ausus, tam presuntiosus inveniatur, quod decimas, vel primitias, que usibus sunt dedicate, et a me (ut supra dictum) eis sunt concesse, ulla ratione audeat retinere, nec ulla caliditate, vel machinatione matrem suam Ecclesiam decimis, vel primitiis, audeat defraudare. Quisquis vero contra hoc meum decretum, et mandatum venire praesumpserit, ut transgessor mei prece

pti, meam iram incurrat, et meae indignationis vindictam asperrimam sentiat: Illud etiam, quod super eisdem decimis atque primitiis, Aldephonsus Abunculus meus, qui Tirasonensem civitatem, per Dei gratia, de potestate sarracenorum liberavit, statuit, atque precepit, firmum et illibatum servari precipio. Preterea quecumquae bona, quascumque possessiones prefata Ecclesia Sancte Marie de Tyrasona et Episcopi eiusdem Ecclesie, largitione, et concessione antecesorum, sive etiam aliorum virorum donatione, vel quocumque alio modo in presentiarum habent et possident, vel in antea Deo annuente aliquomodo poterunt, laudo et in presenti scripto concedo et firmo iam dicte Ecclesie, et memorato Episcopo, et successoribus suis in perpetuum habendas. Hoc quoque huic confirmationi addibto, quod si aliqua Ecclesiastica, secularisve persona, iam dictam Ecclesiam, vel Clericos super iam dictis decimis, vel primitiis vel aliis possessionibus suis, vel rebus temere inquietare vel perturbare presumpserit, quod meum amorem perdat, et insuper mille Morabetinos mihi pectet. Signum Aldephonsi Regis Aragonum, et Comitis Barchinon. et Rosilio

nis, et Marchio Provincie. Facta carta apud Cesaraugustam mense Augusti Era MCCV. Regnante me Aldephonso Rege in Aragone et in Suprarbi, et in Ripacurtia, et in Barchinon. et in Roselione, et in Almijano, et in Provintia. Episcopo Petro in Cesaraugusta. Episcopo Ioanne in Tirasona. Episcopo Stephano in Hosca. Episcopo Guillermo Petri in Lerida. Comite Arnaldo Mironis Paliarensis, in Ricla. Blasco Remon in Caesaraugusta. Petro Ortiz in Aranda et in Fontes. Artallo in Alfallo. Blasco Maza in Borja. Ximeno Romeri in Tirasona. Petro de Castellaçol in Calatayub. Petro de Arazuri in Daroca et in Epila. Peregrin de Castellazol in Barbastro. Marco in Hosca. Gambolt in Benabent et in Beldens. A Iuda in Sors. Gonzalbo Capellino stando Alferiz Domini Ilphonsi Regis. Ximeno de Artusella, Mayordomo. Ramon Per Zabalmedina in Cesaraugusta. Ego Michael scriba hanc cartam scripsi, et hoc signum feci.

(Archivo de la Santa Iglesia de Tarazona, La Santa Iglesia de Tarazona en sus estados antiguo y moderno, por don Vicente de la Fuente, España Sagrada, t. XLIX, Ap. núm. XXXVI. págs. 382-384.)

IX.

CONVENIO DEL REY DON ALFONSO II CON LOS SARRACENOS DE TORTOSA SOBRE PAGO DE TRIBUTOS

(AÑO 1174).

Presentibus atque futuris sit manifestum qualiter ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensium, Comes Barchinone, et marchio Provintie, atque Raymundus de Montecateno facimus conventionem cum omni populo sarracenorum Dertuse. Conventio vero talis est, quod omnis aliema, id est populus sarracenorum qui modo habitatores sunt Dertuse, donent nobis annuatim in perpetuum CCCC macomutinas boni auri, rectique ponderis, per quatuor tempora anni. Nos vero propter hoc facimus eis talem conventionem, et donationem, ut amplius ab his presentibus calendis mensis Iulii primi modo inchoantis, non donet omnis aljema Dertuse, qui ibi in presenti est, neque faciat operam aliquo modo nobis neque successoribus nostris in Dertusa neque deforis, neque in castris, nec in aliquibus locis per nos, neque per baiulos nostros, set sint sani et quieti ab omni opere. Si vero crescerit populus sarracenorum super hoc populi, qui in presentia habitant in Dertusa, crescant mazemucine secundum hanc prenominatam rationem, secundum sensum et

visum de Nage Zahalmedine et de Mafomet alchadi, et secundum cognitionem proborum hominum de aliema. Si vero quod absit, minuerit, minuant mazemucine secundum rationem et secundum cognitionem eorum. Si quis hanc cartam violare voluerit, non liceat sed in duplo componat, et post hoc ratum semper permaneat. Actum est hoc XIIII kalendas iulii ab incarnatione Dei filio MCLXXIIII. Signum Ildefonsi regis Aragonensis † et comitis Barchinone et marchonis Provincie. Sig+num Raimundi de Montecateno. Sig+num Arnaldi de Tornamira. Sig+num Petri Stephani. Sig+num Moronis. Sigt num Raimundi de Cintillis. Sig+num Petri de Monte Regali. Sig+num Raimundi de Sancti Saturnini. Sig+num Bonefacii. Sig+num Crispini qui hanc cartam, iussus die et anno prenotato scripsit. Sig+num Exemeni notarii Dertuse huius translati testis. Sig+ num Iohannis de Colonia Capellani de Castilione et notarii testis.

(Bofarull, Coleccion de Documentos inéditos, t. VIII, págs. 50—52.)

X.

DECRETOS DEL CONCILIO GENERAL DE LETRAN, CELEBRADO BAJO LA PRESIDENCIA DE ALEJANDRO III

(AÑO 1180), SOBRE LOS JUDIOS Y LOS SARRACENOS.

CAP. XXVI. Iudaei sive Sarraceni nec sub alendorum puerorum obtentu, nec pro servitio, nec alia qualibet causa christiana mancipia in domibus suis permittantur habere. Excomunicentur autem, qui cum eis praesumpserit habitare. Testimonium quoque Christianorum adversus Iudaeos in omnibus causis, quum illi adversus Christianos testibus suis utantur, recipiendum esse censemus et anathemate decernimus feriendos, quicumque Iudaeos Christianis voluerint in hac parte praeferre, quum eos subiacere Christianis opporteat, et ab his pro sola humani

tate ferri. Si qui praeterea Deo inspirante ad fidem se converterint Christianam, a possessionibus suis nullatenus excludantur; quum melioris conditionis conversos ad fidem esse opporteat, quam antequam fidem acceperunt, habebantur. Si autem secus factum fuerit, principibus vel potestatibus eorundem locorum sub paena excommunicationis iniungimus, ut portionem haereditatis et bonorum suorum ex integro eis faciant exhiberi. Concilia Generalia. Romae. MDCXII. T. IV, p. 52, c. II.

XI.

EPÍSTOLA DE INOCENCIO III AL OBISPO DE ÁVILA PARA QUE PRIVE DE COMUNICACION CON LOS CRISTIANOS Á LOS SARRACENOS, QUE NO LE PAGUEN DIEZMOS, É IMPONGA CENSURAS ECLESIÁSTICAS Á LOS CRISTIANOS QUE DESATIENDAN ESTE MANDATO (AÑO DE 1199).

Innocentius tertius, servus servorum

Domini, Episcopo Abulensi.

Ex parte dilectorum filiorum capituli Abulensis fuit in audientia nostra

querimonia recitata, quod quum homines tuae dioecesis in castris et in ipsa. civitate morantes, de tribus partibus frugum totius agriculturae suae molendinorum etiam, et hortorum, et vi

« AnteriorContinuar »