Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nicolae de quarta parte parochialibus Ecclesiis, a quibus Ecclesiastica percipiunt sacramenta, decimas solvere teneantur; licet ministri Ecclesiarum ipsarum fere nullos habeant reditus, praeter decimas unde valeant sustentari: domini praedictorum hortorum et molendinorum ipsi tradunt sarracenis, in grave detrimentum Ecclesiarum et praeiudicium excolendo, qui nolunt Ecclesiis, sicut olim Christiani solebant, freti potentia et favore illorum, a quibus illis excolendo traduntur, decimas exhibere, volentes, igitur, ipsis Ecclesiis, et earum ministris super hoc prout convenit providere, fraternitati tuae

per Apostolica scripta mandamus, quatenus nisi Sarraceni illi ad commonitionem tuam cum ea integritate qua Christiani solebant, praedictas decimas Ecclesiis voluerint exhibere, eis facies communionem a christianis super mercimoniis rerum venalium et aliis penitus denegari christianos illos, qui talibus contra formam mandati Apostolici communicare praesumpserit, a sua praesumptione per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota; compescens. Datum Laterani, XII kalendas Iunii. Epistola VII ex libro secundo. (Aguirre, Collectio Conciliorum, tomo III, pág. 425.)

XII.

DECRETOS DEL CONCILIO GENERAL DE LETRAN, CELEBRADO PAJO LA BRESIDENCIA DE INOCENCIO III (AÑO DE 1215), ORDENANDO QUE SE DISTINGAN EN EL TRAJE LOS JUDIOS Y LOS SArracenos.

CAP. LXVIII. In nonnullis provintiis a Christianis Iudaeos seu Sarracenos habitus distinguit diversitas: sed in quibusdam sic quaedam inolevit confusio, ut nulla differentia discernantur. Unde contingit interdum, quod per errorem Christiani Iudaeorum seu Sarracenorum, et Iudaei seu Sarraceni Christianorum mulieribus commiscentur.

Ne igitur tam damnatae commixtionis excessus per velamentum erroris huiusmodi, excusationis ulterius possint habere diffugium statuimus, uttales utriusque sexus in omni Christia

norum provintia, et omni tempore, qualitate habitus publice ab aliis populis distinguantur, quem etiam per Mosen hoc ipsum legatur eis iniunctum.

In diebus autem lamentationis, et Dominicae Passionis, in publicum minime prodeant, eo quod nonnulli ex ipsis talibus diebus (sicut accepimus) ornati non erubescunt incedere: ac Christianis, qui sacratissime passionis memoriam exhibentes lamentationis signa praetendunt, illudere non formidant.

Illud autem districtissime inhibemus, ne in contumeliam redemptoris prosi

lire aliquatenus praesumant. Et quoniam illius dissimulare non debemus opprobrium, qui probra nostra delevit, praecepimus praesumptores huiusmodi per principes seculares condigne

animadversionis adiectione compesci, ne crucifixum pro nobis praesumant aliquatenus blasphemare. Concilia Generalia. Romae. M.DCXII. T. IV, p. 61, c. I.

XIII.

CONFIRMACION POR EL SANTO REY DON FERNANDO DE LA GRACIA CONCEDIDA POR SU ABUELO EN PALENCIA Á 6 DE LOS IDUS DE MARZO, ERA 1227, QUE ES AÑO DE 1189, DANDO Á LA ÓRDEN DE SANTIAGO LA MITAD DE LO QUE EL REY PERCIBIA POR EL PRECIO DE LA REDENCION DE CAUTIVOS (AÑO DE 1225) 1.

Per praesens scriptum tam praesentibus, quam futuris notum sit ac manifestum, quod ego Ferrandus Dei gratia rex Castellae, et Toleti, una cum uxore mea Beatrice regina, et cum filiis meis Alfonso, Federico et Ferrando, ex assensu, et beneplacito dominae reginae Berengariae genitricis meae, facio cartam confirmationis, concessionis, et stabilitatis vobis Ferrando Petri, Magistro ordinis militiae S. Iacobi, vestrisque successoribus, et fratribus eiusdem ordinis praesentibus, et futuris perpetuo valituram. Confirmo vobis itaque privilegium, quod ab avo meo illustri rege Aldefonso fel. memoriae, inveni conditum in hunc modum.

Quoniam sanum est, et languori medetur animarum, peritura pro aeternis commutare, et pro coelestibus mundi

1 Esta escritura, como observa acertadamente el P. Burriel, es de notable importancia histórica, por señalar la manera con

divitias labentes impartiri, idcirco ego Aldefonsus Dei gratia rex Castellae, et Toleti, una cum uxore mea Alienor Regina, et cum filio meo Ferrando, ut iustorum bona multiplicem, et Iacobitanis ordinis militiam nostrae fidei defensorum sustentationem augmentem, facio cartam donationis, concessionis, et stabilitatis Iacobitano ordini, et militiae, et vobis Sancio Ferrandi eiusdem ordinis instanti Magistro, vestrisque successoribus, et omnibus fratribus vestris eiusdem ordinis praesentibus, et futuris perpetuo valituram. Dono itaque vobis, et concedo medietatem omnium redemptionum, quae ad meum ius spectant, iure haereditario percipiendam perpetuo de omnibus Mauris captivis, valituris mille aureos, aut ultra, de quotcumque vos ceperitis,

que el rey de Valencia se hizo vasallo del rey Santo, viniendo á la merced de este en Moya y besándole la mano.

vel homines de Ucles, vel de alia quacumque haereditate vestra captivaverint. Si quis vero hanc cartam in aliquo infringere, vel diminuere praesumpserit, iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, et Regiae parti mille aureos in cauto persolvat, et dampnum, quod vobis intulerit, dupplatum restituat. Facta carta apud Palentiam, era M.CC.XXVIII, vi. idus martii, secundo anno postquam Serenissimus Aldefonsus rex Castellae, et Toleti Aldefonsum regem Legionensem cingulo militiae accinxit, et ipse Aldefonsus rex Legionis osculatus est manum dicti Aldefonsi regis Castellae, et Toleti. Et consequenter, paucis diebus el apsis, saepedictus Aldefonsus illustris rex Castellae et Toleti, Romani Imperatoris filium Conradum nomine, in novum militem accinxit, et ei filiam suam Berengariam tradidit in uxorem.

Supradictum ergo privilegium ego Ferrandus rex praedictus confirmo, et roboro, mandans, et firmiter statuens, quod ratum, et stabile omni tempore perseveret. Si quis vero hanc cartam nostrae confirmationis in aliquo infringere, vel diminuere praesumpserit, iram omnipotentis Dei plenarie incurrat, et Regiae parti in cauto persolvat mille aureos, et dampnum super hoc illatum restituat dupplicatum. Facta carta apud Toletum xxvi. die maii, era M.CC.LX tertia, anno regni mei octavo. Eo videlicet anno quo Zeyt Abuzyt

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

XIV.

VASALLAJE TRIBUTADO AL SANTO REY DON FERNANDO POR LOS SULTANES DE VALENCIA Y BAEZA (AÑO 1225).

En el nombre de Dios.-Conoscida cosa sea á todos los homes, los que aqui son agora, é los que an de ser, como yo cuende don Gonzalo, en uno con mi muger la Condesa doña Maria, é con mis fijos Diego Gonzalvez, é Nuño Gonzalvez, damos á la Condesa doña Mencía, abadesa de San Andrés de Arroyo, y al convento, y á la casa de San Andrés de Arroyo, damos y otorgamos el cahelo, y la heredad de Santibañez, decla quanto y habemos, et nos pertenece voz y heredad, poblado y por poblar, prados é tierras, con montes, é con fuentes, é con entradas, é con tendas de visa, é con quanto y devemos adaver, damos por nuestras almas, las penas del infierno temiendo, y la heredad del paraiso codiciando, y si alguno de nosotros. Si. Facta carta M.CC.LXIII noctu die iiii fra. x. kal. junii, regnant rege don Ferrando en Toledo, y en Castiela, con su muger la regna donna Beatriz, é con su madre la regna donna Berengue

la, sennora é poderosa en Castella. Alferez del rey don Xptoral de Faro. Mayordomo en casa del Rey don Gonzalo Roiz.

Merino mayor don Gonzalo Gonzalez de Zavallos.

En Palencia obispo don Tello.-En Burgos don Mauricio.

Yo cuende don Gonzalo sobre todo esto priendo C. mrbs. en Robras.

Esto fué el anno que el rey don Ferrando entró en tierra de moros, é ganó por vasallos al rey de Valencia, é su hermano el rey de Baeza.

(Está escrito en pergamino, y tiene un sello de plomo pendiente de seda verde y amarilla é pajiza texido: á una parte un caballero, y alrededor «Sigillum Regis Ferrandi; y á la otra un canastillo, y alrededor Rex Toleti et Castelle».)

Archivo de dicho convento, Burriel, Memorias para la vida del Santo Rey don Fernando, pág. 351.

XV.

CAPITULACION ACORDADA POR LOS REYES DON JAIME I Y ZAEN PARA LA RENDICION DE LA CIUDAD DE VALENCIA EL DIA 28 DE SETIEMBRE

DE 1238.

1... Nos Iacobus Dei gratia Rex Aragonum, et regni Maioricarum, Comes Barchinonae, et Urgelli, et Dominus Montespesulani, promittimus vobis Zayen Regi, neto Regis Lupi, et filio de Modef, quod vos et omnes mauri, tam viri quam mulieres, qui exiri voluerint de Valentia, vadant et exeant salvi et securi cum suis armis et cum tota sua ropa mobili, quam ducere voluerint, et portare secum in nostra fide et in nostro guidatico, et ab hac die praesenti, quod sint extra civitatem usque ad viginti dies elapsos continue.

2... Praeterea volumus et concedimus quod omnes illi mauri, qui remanere voluerint in termino Valentiae, remaneant in nostra fide salvi et securi et quod componant cum Dominis, qui haereditates tenuerint.

3... Item, assecuramus et damus vobis firmas treguas per Nos et omnes nostros vasallos, quod hinc ad septem annos damnum, malum vel guerram non faciemus per terram nec per mare, nec fieri permittemus, in Deniam, nec in Culleram, nec in suis terminis. Et si faceret forte aliquis de vasallis et hominibus nostris, faciemus illud

emmendari integre, secundum quantitatem eiusdem maleficii.

4... Et pro his omnibus firmiter attendendis complendis et observandis, Nos in propria persona iuramus et facimus iurare Dominum Infantem Ferrandum, Infantem Aragonum patruum nostrum, et domnum Nunonem Sancii consanguineum nostrum, et Domnum Petrum Cornelii, Maiordomum Aragonum, et Domnum Petrum Ferrandi de Azagra, et Domnum Garcia Romei, et Domnum Rodericum de Lizana, et Domnum Artallum de Luna, et Domnum Berengarium de Entenza, et Domnum Acorella, et Domnum Assalitum de Gudal, et Domnum Sancium Aznarez, et Domnum Blaschum Maza, et Rogerium Comitem Pallariensem, et Guillermum de Montecateno, et Raymundum Berengarium de Ager, et Guillermum de Cervillione, et Berengarium de Eril, et Raymundum Guillermum de Odena, et Petrum de Queralt, et Guillermum de Sancto Vicentio.

5... Item, Nos Petrus Dei gratia Narbonensis, et Petrus Tarraconensis Archiepiscopi, et Nos Berengarius Barchinonensis, Bernardus Cesaraugustanus, Vitalis Oscensis, Garcia Tirasso

« AnteriorContinuar »