Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sacerdos incoepit, ab Ecclesia per sacristam, vel aliud ad quem speetet, protinus expellantur, vel si necesse fuerit, per eundem sacristam in secretiori loco, vel alio apto, iuxta Ecclesiam recludantur: defendentes vero ipsos et impedientes, ne ut praedicitur ab Ecclesia expellantur, ipso facto sententiam excommunicationis incurrant.

Novit hostis diri calliditas sub ovina pelle lupum induere, et sub mellis similitudine fel inferre, contra quod a Christum colentibus ne fallantur, est cautela diligéns adhibenda. Quia igitur in nocturnis vigiliis quas in Ecclesiis fieri aliquorum simplicium devotio introduxit, nefanda saepe ac enormia sub hac boni specie commituntur; ipsas fieri de caetero firmiter prohibemus. Infideles vero quoscumque ad vigilias istas adducere, seu tenere, aut procurare, quod tumultum ibi faciant suis vocibus, vel quibuslicet instrumentis execrabile reputantes; statuimus quod quicumque circa infideles duntaxat contra praemissa fuerit, seu aliquod praemissorum, viventes quidem ab ingressu arceantur Ecclesiae, et morientes Ecclesiastica careant sepul

tura.

Sicut fidelis populus ab infideli est divisus, sic debet conversatione et moribus, ab infidelium ritibus segregari. Ne, igitur, Christianae fidei professores Iudaeorum et Sarracenorum superstitionibus polluantur, et simplicium animi ad eorum perfidiam inclinentur, sub excommunicationis poena quam ipso facto incurrant, firmiter inhibemus, ne Christiani Iudaeorum aut Sarracenorum nuptiis vel sepulturis intersint,

ne eorum retibus in his signantes aliqualiter irretiantur.

Absurdam et irrationabilem corruptelam, quae in Christianae fidei surgit opprobrium et iacturam, qua contra canonicas sanctiones, Iudaei et Sarraceni Christianis in publicis perficiuntur officiis, sub quorum praetextu Christianis plurimum sunt infesti, extirpare volentes, universis Ecclesiarum Praelatis, sub interminatione divini iudicii praecipimus, et mandamus, ut Sanctorum Patrum statuta super hoc edita, per excommunicationis sententiam, et aliarum poenarum appositionem, faciant inviolabiter observari.

Ad dilatationem fidei Christianae et confusionem infidelium, debita sollicitudine intendentes; statuimus, ut conversis Iudaeorum et Sarracenorum, qui plerumque post susceptionem baptismi mendicare propter rerum inopiam compelluntur, et ob hoc nonnulli eorum a receptione fidei retrahuntur, in hospitalibus et piis locis provideatur in necessariis, secundum facultatem et sufficientiam redituum eorundem, cuius ordinationem in locis non exemptis, discretioni et arbitrio dioecesanorum committendam. Illi tamen qui apti fuerunt ad proficiendum in artificiis aliquibus, per rectores Hospitalium praedictorum ponantur, et deputentur ad scientias vel ipsa artificia addiscenda. Quibus provideatur in necessariis quousque tantum in eis profecerint, quod de scientia vel artificio commode valeant sustentari. Illis vero non teneantur dicta Hospitalia providere, qui ante conversionem aliqua artificia sciverunt, de quibus vivere valeant, com

petenter fiat tamen talibus in principio, de hospitalium bonis aliqua moderata subventio, ad habendum instrumenta necessaria pro suo artificio exercendo.

De bonis autem talium conversorum fiat, quod circa hoc canones decreverunt. Ut vero praedicta hospitalia ad sustentationem istorum sufficere valeant, et etiam aliorum praelati indulgentias concedant eis, qui talibus conversis benefecerint, deputantes aliquos probos viros, qui eleemosynas huiusmodi colligant, et eis pro suis necessitatibus administrent. Universos etiam Ecclesiarum Praelatos monemus, et hortamur in Domino Iesuchristo, ut conversis huiusmodi, qui ad clericatum apte fuerint, et clericatum ipsum recipere voluerint, de beneficiis Ecclesiasticis suae conditioni et merito competentibus studeant providere.

Praedicationis officium, quod exerceri non debet, nisi ab idoneis ac litteratis personis et eis duntaxat quibus per Praelatos suos de iure, aut privilegio specialiter est commissum, Iudaeis ac Sarracenis conversis penitus interdicimus, nisi eis qui examinati ac approbati fuerint per Praelatos, et tales inventi, quod sine errore et scandalo Fidei Christianae infideles convincere possint, et sciant per scripturas et maxime ex codicibus eorundem. Praelatis etiam interdicimus, ne ipsis conversis litteras concedant super licentia praedicandi dictis infidelibus, nisi probati et examinati fuerint, ut superius est expressum.

Adversus Iudaeorum et Sarracenorum induratam malitiam, qui sub velamine medicinae, chirurgiae et apothecariae, callide insidiantur et nocent populo christiano, dum eis medicinas propinant, ex quibus nonnunquam pericula mortis incurrant, Sanctorum Patrum Canones salubriter providere, prohibentes, ne Christiani in infirmitatibus suis vocent, aut ab eis recipiant medicinam. Quia vero praedicti Canones propter Praelatorum negligentiam non servantur; in virtute sanctae obedientiae praecipiendo, mandamus, ut Praelati ipsi praecepta Canonum tam circa praedicta, quam circa earum evitanda cibaria, per censuram Ecclesiasticam faciant inviolabiliter observari.

Damnandae cupiditatis iniquitas, qua mercatores Christiani victualia deferunt Sarracenis, notabile damnum affertur Christianis, dum ex hoc Sarracenorum relevatur inopia, et terra Christianorum victualibus suis necesariis vacuatur. Quum, igitur, praemissa fieri tempore guerrae sit a iure prohibita: Praelatis omnibus et singulis praecipimus, et mandamus, ut commitentes praemissa excommunicati in suis Ecclesiis faciant publicari. Sententia autem huiusmodi in cathedralibus, et parochialibus, et specialiter partibus Sarracenorum vicinis, saltem quatter in anno solemniter publicentur.

(Aguirre, Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, t. III, págs. 566 y 567.)

:

LXIV.

CONSTITUCION DEL CONCILIO DE TARRAGONA CELEBRADO EN 1329, ACERCA DE LOS DIEZMOS Y PRIMICIAS QUE DEBIAN PAGAR LOS MOROS, ASI DE LOS NOVALES Ó TIERRAS REDUCIDAS NUEVAMENTE Á CULTIVO, COMO DE LAS COMPRADAS Á CRISTIANOS.

XLV. Licet dubium verti non debeat, quod sacris canonibus est statutum: quidam tamen captantes ignorantiam afectatam, vertunt in dubium, utrum de fructibus novalium quae Sarraceni in montibus aut terris dominorum Christianorum faciunt, decimam ipsi Sarraceni Ecclesiis solvere teneantur. Unde nos Rodericus permissione divina sanctae Tarraconae Ecclesiae archiepiscopus, dubitationis huiusmodi materiam amputantes, sacro approbanto Concilio, declarando decernimus, Sarracenos quoscumque de praedictis novalibus decimas et primitias debere

Ecclesiae solvere, sicut est de fructibus aliarum possessionum quae fuerunt Christianorum, et ad culturam eorundem Sarracenorum postmodum pervenerint, praesertim cum de gregibus qui in montibus et terris huiusmodi pascebantur, antequam ad culturam novalium redigantur, ab ipsis decimae et primitiae Ecclesiis solverentur: quum res eadem propter diversitatem fructuum non debeat quoad praestationem decimarum, diversa censeri.

(Coleti, Sacrosancta Concilia, tomo XV, pág. 367.)

LXV.

**ICIAN PEL MISMO CONCILIO, PARA QUE LOS SARRACENOS NO ENSALCEN NI INVOQUEN PÚBLI

CAMENTE EL NOMBRE

DE MAHOMA (1329).

amvis circa multa vigilacitudo officii pastoralis, area zelo ipsam ad ea sus excitari, quae in as aggrobrium vergere di

gnoscuntur. Hinc est quod, quum in Viennensi generali Concilio provide fuerit ordinatum, et principibus christianis sub obtestatione divini oficii mandatum, ut a terris suis abominabile

auferrent abusum, quod Sarraceni eisdem subiecti, alta voce invocabant nomen perfidi Mahometi, cui sanctae constitutioni, licet dominus rex paruerit, sicut princeps catholicus et fidelis, tamen quidam in nostra provintia Tarraconae, quae sua sunt quaerentes, non quae Iesu-Christi, praedictam prohibitionem minime servaverunt. Quum... adhuc in eorum locis iam dicta sit sacrilega invocatio, sicut prius, in divinae maiestatis offensam et animarum suarum grave periculum et iacturam. Quapropter non volentes tantam Dei offensam et ecclesiae tolerare, quum iuxta ecclesiasticas sanctiones peccatum paganitatis incurrat, qui se christianum asserens, sedi apostolicae obedire contemserit, sacro approbante Concilio, praedictas omnes dominos temporales Sarracenorum... obtinentes cuiuscumque status vel conditionis existant, monemus, et eisdem iniungimus, ut infra duos menses a publicatione praesentis constitutionis continuo numerandos, prohibeant et prohiberi faciant, ne talis proffesio et proclama

tio in locis eorum fiat; alioquin quia faciens culpam habet, quicumque dum possit, manifeste facinori desinit obviare, excommunicationis sententiae se noverit subiacere, et eorum terra seu loca quae in illa habent dioecesi, in qua fiet proclamatio supradicta supposita ecclesiastico interdicto, a qua sententia nequaquam absolvantur, nec interdictum relaxetur, donec praedicta fieri prohibuerint cum effectu. Monemus insuper et hortamur in Domino. praefatum dominum Regem, et quoscumque alios dominos temporales nostrae provintiae, ut ad divinam reverentiam, et ut ex hoc etiam aeternae praemia beatitudinis consequantur, prohibeant Iudaeis et Sarracenis sub eorum dominio simul cum Christianis degentibus, ne diebus dominicis et festivis, quibus a servilibus operibus abstinent Christiani, in plateis, vicis, aut aliis locis publicis servilia, seu mechanica opera coram Christianis publice operentur.

(Ibidem, col. 378 y 379.)

[blocks in formation]

testabilem quorundam Christianorum abusum, qui Haebreos et Sarracenos in infirmitatibus suis, et nonnunquam in convalescentia pro suorum corporum cura advocant, et ab eisdem medicinas recipiunt non attendentes ipsorum malitiam, quae sub velamine chirurgie et medicinae callida insidiantur et nocent populo christiano, volentes pro viribus extirpare; statuimus ut nullus Christianus, clericus vel laicus, infirmitatibus vel etiam convalescentia, aliquandum sarracenum seu Haebreum vocet, ut ab eis medicinam recipiat.

Qui vero contra praemissa seu praemissorum aliquid attentare praesumpserit, per dioecesanum, vel eius vicarium ab introitu Ecclesiae et communione infidelium arceatur, et si infidelis filium nutriverit, seu lactaverit, vel fidelis infideli mancipium famuletur, seu familiariter scripserit, in excommunicationis sententiam, ipso facto, incidant.

Quoniam Moises legislator, prout sacra narrat historia, innocentes iussit, ne apropinquarent tabernaculis peccatorum, ex quo profecto monstratur, quod illis infidelibus mentis et

corporis non debemus appropinquare concessu, quia Deum in suis fidelibus provocare multipliciter iniuriis non verentur. Sane ex fidedigna fideli insinuatione percepimus, quod Iudaeis, sive Sarracenis, non sine gravi divinae maiestatis offensa, et Christianorum scandalo scrupuloso, domos ad habitandum continue circa Ecclesias, ipsarumque coemeteria indecenter conducuntur. Et propter hoc volentes circa praemissa salubre remedium adhibere statuimus, quod nullus de caetero Haebreus, vel Sarracenus, vel quicumque alius a fide Catholica alienus in domibus seu hospitiis Ecclesiae ipsius aut coemeteris contiguis inhabitari praesumant aliqua ratione, nec Christiani eisdem infidelibus domos conducant, seu conduci faciant ullo modo. Alioquin huiusmodi conducentes, supradictis infidelibus domos contiguas Ecclesiis vel caemeteriis, ut est dictum incurrant excommunicationis sententiam ipso facto.

(Aguirre, Collectio maxima Conciliorum, t. III, págs. 589-590.)

LXVII.

CONSTRUCCION DE LA IGLESIA DE NUESTRA SEÑORA DE UCLÉS POR MAESTROS MOROS (AÑO DE 1345).

[merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »