Imágenes de páginas
PDF
EPUB

huic nostre donationi atque concessioni studiose contraire, tollere, molestare vel minorare ea que a nobis supra concessa sunt fratribus, sit maledictus a Deo patre et filio et spiritu sancto, et perpetuo anathematis vinculo alligatus, et cum Iuda traditore damnatus aeterni incendii nunquam effugiat cruciatus. Et si nos ipsi, quod absit, vel aliquis ex successoribus nostris coepiscopis contra hanc nostram donationem agere temtaverit eamque inrefragabiliter non conservaverit, centum libras auri optimi isdem fratribus monachis suoque abbati componat et persolvere cogatur. Quam nostram donationem, ut ab omnibus fidelibus cristianis certius credatur et a successoribus nostris coepiscopis in posterum diligentius [observetur], manu propria subscribendo corroboravimus, et ad extremum expressione sigilli per effigiem sancti Donati figurati insignire [curavimus], atque Andree notario scribere et firmare iussimus in episcopio nostro feliciter.

+ Ego Arnaldus episcopus et comes in hac donatione a me facta ssi. † Ego Andreas prepositus ssi.

[graphic][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

DATUM VIII ID. NOVEMBRIS, ANNO DOMINICE INCARNATIONIS M. LVII, INDICTIONE XI, ANNO VERO PRESULATUS DOMNI ARNALDI EPISCOPI VI, REGNANTE HEINRICO REGE FILIO HEINRICI IMPERATORIS, ANNO REGNI EIUS II.

(Sn.) Ego Andreas notarius susceptor huius privilei post traditum scripsi et complevi feliciter.

184.

Stefano X conferma ogni donazione fatta ai Canonici della Chiesa Aretina.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

[Arch. Capit. d' Ar., n. 475].

mm. 505-480X600 Resta ancora il sigillo plumbeo appeso nel mezzo della plicatura: porta da una parte la figura di un castello a cui sta scritto sopra: FELIX, sotto:, ROMA, intorno: + STEPHANI NONI PAPE; nell' esergo

la figura di un castello a cui sta scritto sopra: FELIX, sotto:, ROMA, intorno: + STEPHANI NONI PAPE; nell' esergo

havvi la mezza figura di Cristo che stringe al petto colla sinistra un libro e l'altra distende sopra alcuni agnelli; in basso, da un lato, il pontefice genuflesso che prega; attorno: SI DILIGIS Me d' (Deus) pascE AGNOS MEOS.

Dietro la pergamena, di scrittura sincrona: Privilegium Stefani noni pape, (e del sec. XV) continens confirmationem privilegi Victoris pape. ш, numero apposto nel sec. XV, del qual tempo è una trascrizione della bolla stessa fatta su di un piccolo foglio, che trovasi cucito nel mezzo della plicatura, sotto il monogramma. BURALI, Vile de' Vescovi Aret. 40 - UGHELLI, Ital. sacr. I, 446 - Cocquelines, Bullar., I, 397 - Lami, Memor. Eccl. Florent. 694 § - CAPPELLETTI, Le Chiese d' Ital., XVIII, 100.

Stephanus episcopus servus servorum Dei. || Convenit apostolico moderamine pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et poscentium animis alacri affectione impertiri suffragium. Quapropter notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris presentibus scilicet ac futuris, quod nos, interventu domni ARNALDI aretini episcopi, sequentes vestigia beatissime memoriae domni VICTORIS predecessoris nostri, confirmamus et nostra apostolica auctoritate corroboramus omnia quaecumque canonicis sanctae aretine ecclesiae iuste (*) data et legaliter collata sunt, sive a regibus sive a presulibus ipsius sanctae aretine ecclesiae, sive etiam ab aliquibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus pro redemptione animarum suarum concessa sunt. Si quis vero deinceps in eadem canonica beati Donati aretini [episcopi] et martiris de rebus propriis aliquid conferre voluerit, tam in comitatu castellano quam in aliquibus aliis locis, nostra fultus auctoritate, habeat licentiam dandi et pro remedio anime suae largiendi beato Donato ad usum et sumptum fratrum canonicorum in eadem beati Donati canonica Deo famulantium sine alicuius magnae parvaeque interdictu persone, ipsaque donatio sive largitio ab omni fiscali illatione perpetuo maneat absoluta. Quicumque vero huius nostre confirmationis seu largitionis violator extiterit, nostra apostolica auctoritate excomunicatus perpetui anathematis iaculo feriatur. Scriptum per manus Gregorii notarii et scriniarii sanctae apostolicae sedis in mense novembri, die nona decima, indictione undecima.

(R.) ()

(M.)

Datum Rome XIII kl. decb. per manus Humberti dicti episcopi S. ecclesię Silvę Candide et bibliothecarii sanctę romanę et apostolicę sedis, anno Deo propitio pontificatus domni Stephani noni papę primo, indictione x1.

185.

Gottifredo marchese di Toscana prende sotto la sua tutela diversi possedimenti della Canonica di s. Donato.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

mm. 345X490. Nel tergo della carta, di scrittura del tempo: Mundiburdium Gottifredi ducis et marchionis et Beatricis uxoris eius (e aggiunto nel sec. XV) confirmantes multa bona canonice aretine. XLII. MURATORI, op. cit., 1, 955 - CAMICI, Suppl. alla Ser. de Duchi e March. di Tosc. di Cos. della Rena, II 11, 85.

[ocr errors][merged small][merged small]

In nomine sanctę et individuę trinitatis. GOTTIFREDUS divina favente clementia dux et marchio et BEATRIX eius coniunx. Notum sit omnibus sanctę Dei aecclesię ac nostris fidelibus maioribus et minoribus, quod nos, interventu domni ac venerabilis ARNALDI aritini episcopi, sub nostro mundiburdio et defensione recepimus castellum et curtem de Pratomaio, nec non terram et silvam de Pulignano, quam Gualfredus comes et Raginerius frater eius pro remedio anime sue contulerunt canonicis santi Donati, et quicquid prefati canonicis habent et habere iuste debent *in castello et curte Polliciano*(*), in castello et curte de Bulgari: castellum et curtem de Moiona; turrim de Classe cum tota sua pertinentia; mansos et terram de Quarata, et aecclesiam sancti Jeronimi *cum mansis et terris* in Anglare; et aecclesiam sancti Donati in Tobiano, quas Raginerius filius Raginerii de Maiano et filii Rigi de Maiano per cartulam iudicati pro remedio anime suae dederunt predictis canonicis sancti Donati; curtem etiam et castellum sancti Iustini in Melisciano; curtem sancti Andree et curtem de Caminina; terram et ecclesiam sancti Martini in Ripule; mansos et terram de Plantapane. Haec et omnia quecumque prefatis canonicis sancti Donati inre pertinere videntur, tam in comitatu castellano *et aritino* quam etiam in omnibus aliis locis sub nostra defensione, remota cuiuscumque magnae parvaeque personae lesione, tuta et defensa esse precipimus, salva tamen reverentia aritinę aecclesię episcopi. Volumus etiam firmiterque precipimus, sequentes vestigia precessorum nostrorum, ut nullus deinceps teloneum aut fodrum de terra predictorum canonicorum exigere presumat. Si quis vero deinceps in eadem canonica beati DONATI aritini episcopi et martyris de rebus propriis conferre aliquid voluerit pro remedio anime suę, tam in comitatu castellano, aritino, quam etiam in aliis aliquibus locis, nostra fultus auctoritate, habeat licentiam dandi et pro remedio animę suae largiendi sine alicuius magne, excepto domni nostri regis, parveque interdictu personę. Si quis igitur hoc nostrum mundiburdium rumpere temptaverit, componat centum libras argenti optimi; medietatem camerę nostrae, et medietatem iamdictę canonicae clericis. Quod ut verius credatur et ab omnibus observetur, sigilli nostri inpressione sigillari iussimus. (Sd.).

ACTUM FLORENTIAE, ANNO AB INCARNATIONE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI MILLESIMO QUINQUAGESIMO OCTAVO, INDICTIONE UNDECIMA, QUINTO IDUS IUNII FELICITER.

186.

Il pontefice Niccolò II investe nel concilio Romano il vescovo senese Giovanni delle parrocchie che il vescovo aretino riteneva nel territorio di Siena.

Basilica Costantiniana - maggio 1059

[Arch. Capit. d' Ar., n. 178].

mm. 160X250 - Copia fatta verso il 1480. Nel tergo della pergamena è scritta dalla medesima mano la bolla di Callisto II del 4424 (n. 318).

PFLUGK-HARTTUNG, Acta pontif. roman. ined., II, 84 (n. 118).

(*) Nel mezzo del largo spazio interlineare.

« AnteriorContinuar »