Imágenes de páginas
PDF
EPUB

visitationem, correctionem, predicationem et alia omnia jura episcopalia petebamus, que omnia idem abbas nobis denegabat; tandem, mediantibus bonis juris, de consensu capituli Eduensis et de consensu conventus dicti monasterii, si domino pape et dominis cardinalibus placuerit, amicabilis compositio intervenit in hunc modum videlicet quod conventus S. Martini Eduensis, per liberam electionem seu postulationem monachorum et conventus dicti monasterii electum seu postulatum in abbatem dicti monasterii prefato episcopo Eduensi qui pro tempore fuerit, presentabit. Qui episcopus eumdem presentatum confirmabit vel etiam infirmabit secundum quod de jure fuerit faciendum, ut eidem confirmato munus benedictionis extra clausuram dicti monasterii impendat in diecesi Eduensi. Benedictione vero recepta, idem abbas professionem faciet in ecclesia Eduensi, secundum quod est a sanctis patribus statutum, salva eidem abbati et dicto monasterio compositione et ordinatione presenti. Item inter nos extitit concordatum quod episcopus Eduensis qui pro tempore fuerit, tempore uniuscujusque abbatis prefati monasterii, una vice tantum post edictum quindecim dierum, quando ei placuerit, inquirere, visitare, corrigere et reformare in predicto monasterio poterit ac debebit secundum sanctiones, ita tamen quod idem abbas et monasterium supradictum qui semel visitati fuerint ab ipso episcopo Eduensi qui ipsos visitaverit vel a successoribus suis episcopis, amplius visitari non poterunt nec debebunt. Tempore siquidem visitationis idem episcopus in abbatem, conventum et monachos ejusdem monasterii sentencias suspensionis, interdictionis et excomunicationis et plenariam jurisdictionem exercere po

terit secundum quod dictaverit ordo juris, et in ipsa visitatione aut alia vice in dicto monasterio sive infra clausuram dicti monasterii S. Martini Eduensis pernoctare, bibere seu comedere non debebit episcopus supradictus. Item dicti abbas et conventus dicti monasterii, prior et obedienciarii coram episcopo Eduensi qui pro tempore fuerit, vel ejus officiali, in omnibus causis convenire poterunt, ac totus conventus, criminalibus duntaxat exceptis. In quibus causis, exceptis criminalibus, si dictus abbas contumax et inobediens fuerit, a prefato episcopo aut ejus officiali ab officio altaris tantum poterit suspendi. Conventus vero in eisdem causis, exceptis criminalibus, si contumax et inobediens fuerit, in hunc modum poterit interdici, videlicet quod alta voce et solempniter non poterit divina celebrare. Verumtamen januis clausis et voce submissa divinum officium poterit exercere ac etiam in quinque festivitatibus videlicet Natalis Domini, Resurrectionis, Panthecostes et in duabus festivitatibus Beati Martini, propter reverentiam festivitatum, alta voce poterit celebrare. Porro abbas et conventus predicti nulla alia pena puniri poterunt per ipsum episcopum aut ejus officialem. Prior autem, obedienciarii et alii administrationem in dicto monasterio habentes, si contumaces aut inobedientes quantum ad dictos extiterint, ab ipso episcopo aut ejus officiali suspendi,. interdici et excomunicari poterunt, sed in forma juris. Ceterum ipsi abbas et conventus, prior et obedienciarii penis supradictis pugniri poterunt, salva eisdem appellatione legitima, si senserint se gravari. Super causis vero criminalibus dicti abbas et conventus coram dicto episcopo vel officiali ejus respondere non teneantur nisi tempore visi

tationis. Item aliquis aut aliqui monachorum dicti monasterii seu membrorum abbati dicti monasterii aut abbas monacho seu monachis coram dicto episcopo aut ejus officiali in aliquibus causis respondere non tenentur nisi quando visitabit in dicto monasterio episcopus supradictus, et omnia secundum formam visitationis sicut expressum est superius. Item per nos extitit concordatum quod dictum monasterium Beati Martini Eduensis a presentatione episcopi, archidiaconi et archipresbyteri Eduensis omnino est et erit in perpetuum liberum et immune, et quod episcopus Eduensis in dicto monasterio sive infra clausuram S. Martini Eduensis populum convocare, missam celebrare, stationem facere aut aliquod episcopale officium nisi tempore visitationis non poterit exercere, et tunc poterit sicut superius est expressum. Item dictus abbas ad synodum episcopi venire non tenetur. Sciendum est et quod episcopus Eduensis qui pro tempore fuerit nihil amplius quam ea que superius continentur a dictis abbate et conventu et monasterio ratione subjectionis aut juridictionis episcopalis petere aut exigere poterit aut debebit, salvis ac retentis episcopo Eduensi qui pro tempore fuerit, omnibus iis et singulis que ipse et antecessores sui in prioratibus dicti monasterii in diecesi Eduensi existentibus hactenus habere consueverunt. Compositio vero supradicta debet à sede apostolica statui, ordinari et bullari. Et nisi a sede apostolica statuta, ordinata fuerit et bullata, in causa nostra predicta procedente in curia Romana procedetur prout de jure fuerit procedendum. In cujus rei noticiam nos Girardus Dei gratia Eduensis episcopus, nos decanus et capitulum Eduense, nos Guillelmus abbas S. Martini

Eduensis et conventus ejusdem loci presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda.

Datum anno Domini M. CC. L VI mense martio.

CHARTE N° 67

Bref du pape Alexandre IV qui commet le cardinal de Saint-Laurent puis celui de Sainte-Sabine pour accorder l'évêque d'Autun et le couvent de Saint-Martin (1256). — Autre charte à ce sujet.

ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio fratri H. et S. Sabine presbytero cardinali salutem et apostolicam benedictionem. Causam que inter venerabilem fratrem nostrum.... episcopum ex parte una et dilectos filios abbatem et conventum monasterii S. Martini Eduensis, ordinis S. Benedicti, ex altera, super subjectione et exemptione ipsius monasterii ac rebus aliis vertitur, dilecto filio nostro J. et sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali duximus committendam. Cum autem, sicut episcopus, abbas et conventus predicti nobis exponere curaverunt, tu ipsos pari zelo prosequens caritatis, eos supersedere prosecutioni hujusmodi cause, occasione tractande concordie, per biennium et amplius procuraris et interim inter se diversos de concordia excogitare tractatus; eedemque partes plenam de te ac indubitatam fiduciam habeant. Quod per tue discretionis industriam inter se super premissis, tuis studiis mediantibus, interveniat bonum pacis, nos ipsarum partium supplicationibus inclinati, ordinandi, statuendi ac disponendi inter ipsas super premissis que utilitati partium expedire videris, plenam tibi auctoritate presentium concedimus potestatem.

Dat. Viterbii XV kal. julii. pontificatus nostri anno tertio.

(1256)

Nos Girardus Dei gratia Eduensis episcopus, decanus et capitulum Eduense notum facimus universis presentes litteras inspecturis : Quod cum verteretur inter nos ex una parte et viros religiosos abbatem et conventum monasterii Beati Martini Eduensis ex altera super subjectione dicti monasterii et juribus episcopalibus, tandem de consensu nostro et eorumdem abbatis et conventus amicabilis compositio et ordinatio intervenerunt que in aliis litteris inde confectis continentur. Et propter dictam compositionem et ordinationem Guillelmo abbati dicti monasterii concessimus et eidem bona fide promisimus quod, ipso Guillelmo dicti monasterii abbate existente, nos episcopus Eduensis et episcopus Eduensis qui pro tempore fuerit, dictum abbatem et conventum visitare, corrigere, reformare, et in dicto monasterio ingerere non possumus nec debemus, salvis nobis et successoribus nostris et eisdem abbati et monasterio omnibus aliis que in litteris dicte compositionis et ordinationis continentur, non obstantibus litteris super dictam compositionem et ordinationem a sede apostolica impetratis vel etiam impetrandis. Cum autem dicta compositio et ordinatio statuta et ordinata a sede apostolica fuerit, presentes litteras dicto abbati innovabimus fideliter prout sibi opportunum fuerit et eidem melius videbitur expedire. Hec autem que premissa sunt dicto abbati bona fide facere et observare promisimus. In cujus rei testimonium presentes litteras sepedicto Guillelmo abbati tradidimus, sigillorum nostrorum munimine roboratas.

« AnteriorContinuar »