Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CHARTE N° 109

Bulle du pape Jean XXII à l'abbé de Saint-Martin de Nevers pour le charger d'excommunier Bernard Marchand, officier de la justice séculière, à Autun, qui avait emprisonné un moine (1326).

JOHANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati monasterii S. Martini Nivernensis salutem et apostolicam benedictionem. Significaverunt nobis dilecti filii abbas et conventus monasterii S. Martini Eduensis, ordinis S. Benedicti, quod magister Bernardus Mercatoris, jurisperitus clericus, in civitate Eduensi moram trahens, Johannem de Chauvigniaco ejusdem monasterii monachum ausu sacrilego cepit et carcerali custodie mancipavit, ipsumque per unum mensem et ultra detinuit eidem carceri mancipatum. Cum autem dictus abbas et conventus, sicut asserunt, Bernardi predicti potentiam merito perhorrescentes, cum infra civitatem Eduensem nequeant convenire secure, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, dictum sacrilegum, tamdiu appellatione remota, execratum publice nunties et ab omnibus facias arctius evitari donec super hec satisfecerit competenter, et cum tuarum testimonio litterarum ad sedem apostolicam venerit absolvendus.

Datum Avenione, decimo quarto kal maii, pontificatus nostri anno X.

CHARTE N° 110

Aveu et dénombrement rendus à l'abbé de S. Martin par Guillaume de Montholon, pour différentes possessions à Sommant, Verrières, Reclennes et Tavernay (1328).

IN nomine, etc. Anno domini M CCC XXVIII, die lune post festum Beate Marie Magdalene, Ego Guillelmus de Montholon, domicellus, notum facio universis : quod ego pro me et meis herebibus et ex certa scientia per meum juramentum confiteor et cognosco tam pro me quam predecessoribus meis a quibus causam habeo, me tenere et debere tenere in feodum ligium a religiosis viris dominis abbate et conventu S. Martini Eduensis, nomine ipsorum monasterii et a predecessoribus eorumdem, octavam partem cujusdam territorii dicti le Bois à la Viéle, sciti in parochia de Montholon, inter nemus dicti Pithois ex una parte, et nemus de Pouyset ex altera, et juxta villam de Chantart ; que octava pars mihi evenit ex successione Marie quondam sororis mee. Item medietatem cujusdam prati dicti des Combetes, sciti inter pratum Antonii de Vautoello, et juxta pratum liberorum Bruneti de Chantart. Item medietatem mansus Guillelmi de villa de Chantart. Item medietatem mansi de villa de Chantart. Item mansum Girardi de villa de Chantart. Item medietatem mansi heredum Durandi de villa de Chantart. Item medietatem mansi heredum Guillelmi le Masouher. Item octavam partem territorii et nemoris de Poysen, et aliam medietatem alie octave partis dicti nemoris que mihi evenit ex.successione dicte sororis mee. Item quartam partem prati dicti de Charme, scitum juxta

joncheria matricularii ex una parte, et prout partiuntur. cum heredibus Andree Moret. Item domum meam scitam apud Tavernayum una cum orto retro scito. Item quartam partem prati de la Moleroye, scitum juxta pratum ez Alvernaz ex una parte, et juxta nemus S. Romani ex altera et prout partitur pro indiviso cum Perrello Micheleti, Raimundo et Perrino de Chantart. Item mansum qui quondam fuit prepositi dicti Chatron, una cum aliis et pertinenciis dictorum mansorum. Item tres solidos et tres obolos censuales cum dimidio bicheto frumenti ad mensuram Eduensem, que mihi debent anno quolibet in vigilia Nativitatis Domini heredes Taupini. Item sex denarios censuales quos mihi debent heredes Moreti supra terram des Angloys. Item novem Solidos quos debent heredes Dourroti et de Viles, de suis terris et pratis de Culet, die Annuntiationis dominice. Item decem et octo denarios quos mihi debent Perrinus Bougier et heredes Mathei du Couchant, annuatim. Item tres partes pro indiviso terragii de Comaruffi, sciti in parochia de Somanto una cum omnibus juribus et pertinenciis omnium rerum predictarum. Item omnia que habeo ex quacumque causa seu titulo in parochiatibus de Somanto, de Verreriis et de Reclaines, tam in terris, etc. Item quidquid habere possum et debeo a nemore dicti Pychoisat, versus villam de Somant, etc.

CHARTE N° 111

Fondation de la chapelle Saint-Antoine par Hugues de Roussillon, moine de Saint-Martin. Il choisit sa sépulture dans cette chapelle, et la pourvoit de vases, livres, etc. (1333).

Nos Johannes humilis abbas S. Martini Eduensis totusque ejusdem loci conventus notum facimus quod pro centum libris bonorum suorum Turone nunc currentibus, ab Hugone monacho de Rossilione, domicello, nobis traditis integraliter et solutis in pecunia legitime numerata, de quibus tenemus nos plenarie pro pagatis, nec non et pro eo quod dictus Hugo fieri fecit et construi in ecclesia nostra S. Martini quoddam altare lapideum cum capella ejusdem in honore Beati Anthonii confessoris, suis propriis missionibus et expensis, ante quod altare dictus Hugo sepulturam suam post ipsius obitum preelegit. Item et pro sexaginta libratis ornamentorum dicti altaris, tam calicis, librorum, infularum, indumentorum, et massorum quam plurimorum aliorum ad ipsum altare necessariorum, pro divino officio in eodem pro remedio anime sue annuatim singulis hebdomadis celebrando, ab ipso Hugone dicto altari donatis perpetuo et concessis. Item et pro pluribus gratiis, serviciis, meritis et beneficiis ab eodem Hugone nobis et dicte ecclesie nostre factis legaliter et impensis temporibus retroactis, et que adhuc de die in diem nobis facere non desistit; et quas predictas centum libras turonenses scimus fuisse positas in solutionem cujusdam magne pecunie summe in qua tenebamur debitores obligati nobili et potenti viro domino Johanni de Castro Villani domino Luzeii,

militi, ratione gaigerie terre et prepositure suarum de Tilio super Arrotum, de feodo nostro ligio moventium, dudum ab eodem milite nobis traditas sive factas. Nos in recompensationem predictorum, cum nullum bonum irremuneratum debeat pertransire, damus et concedimus perpetuo pro nobis et successoribus nostris donatione facta inter vivos capellano dicti altaris, monacho dicti monasterii nostri qui ex nunc ad ipsum altare per dictum Hugonem electus fuerit vel etiam institutus, et ejus successoribus capellanis ejusdem altaris totam terram nostram de Achereul cum justicia, dominio, juribus, redditibus, etc., pro divino officio singulis annis et hebdomadis ad dictum altare pro remedio anime dicti Hugonis et antecessorum suorum perpetuo celebrando, salvis et retentis nobis predicto conventui quadraginta solidis turonensibus redditualibus super redditibus et exitibus dicte terre nobis annuatim semel in anno persolvendis a capellano dicti altaris dictam terram pro tempore tenente, pro una missa de Sancto Spiritu quamdiu vixerit dictus Hugo, die festi Beati Anthonii ad dictum altare, et pro una missa de defunctis post ipsius Hugonis obitum consimili die obitus, singulis annis pro anniversario dicti Hugonis a nobis in ecclesia nostra solemniter celebrandis.

Volumus autem et concedimus, nos abbas et conventus predicti, quod collatio seu donatio dicti altaris a dicta terra d'Achereul cum redditibus juribusque ad dictum Hugonem, quamdiu vixerit, et post decessum suum ad priorem monasterii nostri pro tempore existentem, et non ad alios pertineat pleno jure perpetuo, et quod dictus capellanus dicti altaris, noster monachus,

« AnteriorContinuar »